The Bible

 

Lucas 9:30

Study

       

30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8707

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8707. ‘Et notam facias illis viam ibunt in qua’: quod significet intelligentiae lucem et inde vitam, constat ex significatione ‘viae’ quod praedicetur de intellectu veri, de qua n. 627, 2333, hic in interiore gradu, quia praedicatur de intellectu qui est homini Ecclesiae spiritualis ex influxu immediato veri a Domino, ex quo non est apperceptio veri, sed est lux quae dat facultatem intelligendi; cum 1 hac luce se habet sicut cum luce visus oculi; ut 2 videat oculus res objectas, erit lux ex qua illuminatio communis; in hac luce videt oculus et discernit objecta, et afficitur pulchritudine et jucunditate ex convenientia illorum cum ordine; similiter se habet cum visu oculi interni, qui est intellectus; ut hic videat, etiam erit lux ex qua illuminatio communis in qua apparent objecta quae sunt res intelligentiae et sapientiae; haec lux est a Divino Vero quod immediate a Domino procedit, videatur n. 8644 fin. ; res objectae in illa luce apparent pulchrae et jucundae secundum convenientiam cum bono quod cuivis; et ex significatione ‘ibunt in qua’, nempe in luce, quod sit inde vita; quod ‘ire’ in sensu interno sit vita, videatur n. 3335, 4882, 5493, 3 5605, 8417, 4 8420.

Footnotes:

1. luce intelligentiae

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.