Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #9429

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

9429. ‘Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai’: quod significet interiora Verbi Domini in caelo, constat ex significatione ‘gloriae Jehovae’ cum de Verbo, quod sit sensus ejus internus, ita interiora Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde caelum, de qua supra n. 9420, 9427. Quod interiora Verbi dicantur gloria, est quia Divinum Verum procedens a Domino ut sole est lux in caelo, quae dat visum angelis ibi, et simul intelligentiam et sapientiam, n. 1531, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4415, 4527, 5400, 6313, 6608, 6907, 8644, 8707, 8861; ex Divina illa luce est omnis gloria in caelo, quae talis est ut excedat omnem, captum humanum; inde patet unde est quod Verbi sensus internus sit ‘gloria’; est enim sensus Verbi internus Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita lux e qua omnis gloria ibi.

[2] Hoc intelligitur per ‘gloriam’ in pluribus locis in Verbo, ut quod visuri Filium hominis in nube cum gloria, Matth. 24:30; Luc. 21:27; quod Dominus cum passus fuerit, intraturus esset in gloriam Suam, Luc. 24:26; quod cum venturus in gloria Sua, sessurus sit super throno gloriae Suae, Matth. 25:31; ‘sedere super throno gloriae’ est judicare ex Divino Vero quod ab Ipso; tum quod Moscheh et Elias visi sint in gloria, Luc. 9:30 [, 31]; quod ‘Moscheh et Elias’ ibi sint Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 2762, 5247, 9372; 1 id quoque intelligitur per glorificationem Domini apud Johannem,

Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32;

‘glorificari in Deo’ est fieri Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: similiter apud 2 eundem cap. 12:28.

[3] Per ‘gloriam’ significatur Divinum Verum procedens a Domino quale est in caelo, etiam in sequentibus his locis: apud Esaiam,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; et revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, 40:3, 5;

ibi de Adventu Domini, ubi ‘gloria Jehovae quae revelabitur’ est Divinum Verum; quod Dominus id sit quia ab Ipso, patet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: erat Lux vera: et Verbum caro factum 3 est, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, 1:1, 4, 9, 14;

‘Verbum’ ibi est Divinum Verum, similiter ‘lux’, inde patet quid sit ‘videre gloriam Ipsius’; quod Dominus non in alia gloria 4 in mundo apparuerit praeter cum transformatus, notum est:

[4] 5 pariter alibi apud 6 Johannem,

Haec 7 dixit Esaias quando vidit gloriam Ipsius et locutus est de Ipso. Sed diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, 12:41, 43, 46; etiam hic ‘gloria Domini’ et ‘gloria Dei’ pro Divino Vero, et ‘gloria hominum’ pro falso:

apud Esaiam,

Illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; super te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super te videbitur: gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum sanctuarii Mei: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:1-fin. ;

ibi manifeste agitur de Adventu Domini, de regno Ipsius, de caelo, et de Ecclesia; Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius in toto illo capite describitur, et vocatur lux, honor, et gloria:

[5] apud eundem,

Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor, 59:19, 20;

8 ibi etiam de Domino; ‘nomen Jehovae’ pro omni vero fidei et bono amoris ex quo cultus, n. 2724, 3006, 6674, 9310 apud eundem,

Vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, 42:6, 8;

hic quoque de Domino, ubi ‘lux gentium’ est Divinum Verum quod ab Ipso, ‘gloriam non alteri dare’ est quod non ab alio quam a Domino, Qui unum cum Jehovah, procedet Divinum illud Verum: ut quoque apud eundem,

Propter Me, propter Me faciam, et gloriam Meam alii non dabo, Esai. 48:11 9 :

[6] pariter alibi apud Esaiam,

Erumpet sicut aurora lux tua; ambulabit ante te justitia 10 tua, gloria Jehovae colliget te, 58:8:

apud eundem,

Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas ut veniant et videant gloriam Meam, 66:18:

apud eundem,

Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius gloria, 24:23

apud Moschen,

Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. 14:20, 21 11 ;

in illis locis 12 de Domino agitur, et ‘gloria’ ibi est Divinum Verum quod ab Ipso: apud Esaiam,

Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et seraphim stantes desuper Ipso; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus Jehovah Zebaoth; plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, 6:1-3:

apud Davidem,

Caeli enumerant gloriam Dei, Ps. 19:2 [KJV Ps. 19:1]:

et apud eundem,

Ut timeant gentes nomen Jehovae, et reges terrae gloriam Tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem, et apparuerit in gloria Sua, Ps. 102:16, 17 [KJV Ps. 102:15, 16]:

[7] in Apocalypsi, Gloria Dei illustrabit sanctam Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt; et reges terrae 13 adferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:23-25;

‘sancta Hierosolyma’ pro nova Ecclesia, ‘gloria Dei’ pro Divino Vero a Domino ibi, similiter ‘lux Ipsius in qua ambulabunt’, ‘reges terrae qui adferent gloriam’ pro illis 14 qui in veris ex bono sunt, n. 2015, 2069, 4581, 4966, 5044, 6148. Ex his nunc constare potest quid significatur per ‘gloriam Jehovae quae commorabatur super monte Sinai’; videatur etiam n. 8427.

Bilješke:

1. pariter

2. Johannem

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. cum in mundo after Dominus

5. et quoque

6. Eundem

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. mea, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. etiam de Domino

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts in Ecclesia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #9086

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

9086. 1 ‘Et ceciderit illuc bos vel asinus’: quod significet quod pervertit bonum aut verum in naturali, constat ex significatione ‘cadere’ quod sit pervertere, de qua sequitur, ex significatione ‘bovis’ quod sit affectio mali in naturali, ita malum ibi, de qua supra n. 9065, et ex significatione ‘asini’ quod sit verum in naturali, de qua n. 2781, 5492, 5741, 7024, 8078. Quod ‘cadere in foveam’ cum dicitur de bono et vero in naturali, quae significantur per ‘bovem et asinum’, sit pervertere, patet ex illis quae in versu sequente 2 continentur, ibi enim agitur de emendatione per verum, quod fieri potest cum bonis et veris perversis, non autem cum illis exstinctis; nam cum bonum aut verum pervertitur usque manet, sed perverse explicatum 3 ; ‘cadere’ etiam est labi per errorem.

[2] Quia hoc significatum est per ‘cadere in foveam’, ideo dictum est a Domino, Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati? Luc. 14:5;

hoc dictum est a Domino cum hydropicum in die sabbati sanavit; dies sabbati erat sanctissimus in illa Ecclesia quia significabat conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri ex Domino, n. 8495, 8510; inde sanationes a Domino fiebant in die sabbati, nam sanatio involvebat sanationem vitae spiritualis, et morbus hydropicus veri et boni perversionem, ita sanatio veri perversi 4 emendationem et restitutionem; nam omnia miracula Domini involvebant et significabant status Ecclesiae, n. 5 8364, quemadmodum in genere omnia miracula Divina, n. 7337; inde nunc est quod a Domino dictum, ‘Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati?’ per quae in sensu spirituali id quod dictum est 6 significabatur; nam quicquid Dominus locutus est, ex Divino locutus est, et cum ex Divino, singulis sensus internus inest, n. 9049, 9063 fin. ; per ‘puteum’ ibi simile significatur quod per foveam, nempe falsum, n. 1688. Et quia ‘fovea’ est falsum, ideo quoque' Dominus cum de falsis Ecclesiae locutus est, dixit, Quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt, Matth. 15:14;

‘caecus’ est qui in erroneis, ‘cadere in foveam’ est pervertere verum 7 ; haec comparative dicta sunt, sed omnes comparationes in Verbo ex significativis sumptae 8 sunt, n. 9 3579, 8989.

[3] Qui credunt quod sanctum Divinum quod in Verbo, non altius reconditum lateat quam in sensu qui apparet in littera, is in his et in reliquis Verbi non aliunde videt sanctum quam ex fide quod omnia quae ibi Divinitus inspirata sint 10 ; et quod 11 inexplicabilia ibi sint arcana soli Deo 12 nota, at qui in hac fide non sunt Verbum contemnunt, solum ob stilum ad apparentiam magis humilem, quam est stilus qui ad genium mundi applicatus est, qualis est apud plures scriptores antiquos et hodiernos; at 13 sciant quod sanctum Divinum lateat in omnibus et singulis Verbi, sed consistat in eo quod omnia et singula agant 14 de Domino, de 15 Ipsius regno et 16 Ecclesia; haec sanctissima sunt, quia sunt Divina a Domino, in quibus sic est vita aeterna secundum Domini verba apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, Joh. 6:63 17 ; sed sanctissima illa Divina patent coram angelis in caelo, quia hi non capiunt Verbum naturaliter secundum sensum litteralem sed spiritualiter secundum sensum internum; secundum hunc sensum etiam homines caperent Verbum si angelicam vitam viverent, nempe vitam fidei et amoris; quae in sensu interno Verbi continentur nec aliud sunt quam quae genuina doctrina Ecclesiae docet; genuina doctrina Ecclesiae docet Dominum, fidem in Ipsum, amorem in Ipsum, et amorem boni quod ab Ipso; hic amor est charitas erga proximum, n. 6709, 6710, 8123; qui hanc vitam vivunt illustrantur a Domino et vident sancta Verbi, et nullatenus alii; videatur Praefatio ad Gen. xviii.

Bilješke:

1. See page 399, note 2

2. The Manuscript inserts in sensu interno.

3. explicatur

4. perversionem per falsa, et sanatio ejus

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. etiam in spirituali sensu idem

7. falso, Arcana Coelestia 2383

8. desumtae

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sunt

11. The Manuscript inserts quae.

12. Deo solum

13. sed

14. The Manuscript inserts ibi.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The Manuscript inserts de.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #8989

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

8989. ‘Et adducet illum 1 ad januam vel ad postem’: quod significet statum [communicationis] veri confirmati et implantati cum bono spirituali, constat ex significatione ‘januae’ quod sit introductio veri ad bonum, de qua n. 2356, 2385, hic veri confirmati et implantati, quod per servum Hebraeum 2 post servitium sex annorum' significatur, n. 8976, 8984; et quia ‘janua’ est introductio, est quoque communicatio, nam per januam communicatur unum conclave cum altero; et ex significatione ‘postis’ quod sit conjunctio veri istius cum bono, nam postis 3 est inter duo conclavia et conjungit illa; quod ‘postis’ sit verum naturalis, videatur n. 7847. Quis non videre potest quod rituale hoc 4 de servis manentibus arcanum in se contineat, et quidem arcanum Divinum? a Jehovah enim e monte Sinai dictatum et mandatum est; qui non credunt aliquid sanctius ac Divinius in Verbo esse quam quod apparet in littera, miraturi sunt quod haec et plura quae in hoc capite et in sequentibus continentur dictata sint viva voce a Jehovah; apparent enim in littera velut talia quae in legibus gentium sunt, sicut hoc de servis quod qui eorum non exire e servitio vult adduceretur ad januam seu ad postem et 5 a domino ejus perforaretur auris ejus subula; hoc in sensu litterae Divinum non sapit, sed usque 6 est maxime Divinum; verum hoc non patet nisi per sensum internum; sensus internus est quod qui in solis veris sunt et non in bono correspondente, at usque in jucundo recordationis bonorum spiritualium, n. 8986, 8987, aliquam communicationem et conjunctionem habeant cum bono spirituali;

[2] 7 hoc repraesentatum est per quod servi auris ad januam vel ad postem perforaretur a domino suo, janua enim est communicatio, postis est conjunctio, auris est oboedientia, et perforare eam subula est repraesentativum 8 status in quo 9 mansurus; ita percipiunt haec angeli qui apud hominem qui legit hoc verbum; angeli enim non cogitant de janua, nec de poste, nec de aure et de ejus perforatione, et ne quidem de servo, sed 10 loco eorum de dicta communicatione ac conjunctione; sunt enim angeli in intelligentia talium, quia sunt in luce; et non obveniunt illis nisi quam spiritualia et caelestia, non autem naturalia et mundana qualia sunt in sensu litterae Verbi, nam sensus litterae Verbi est naturalis et mundanus, 11 sensus autem internus ejus est spiritualis et caelestis; ille est pro hominibus, hic pro angelis, inde per Verbum est communicatio et conjunctio caeli cum homine;

[3] ut arcana quae in hoc processu cum servis manentibus apud dominum suum ulterius pateant, dicendum est unde est quod janua et postis significent communicationem et conjunctionem; sunt angelis et spiritibus habitacula, quae 12 apparent prorsus sicut ea quae in mundo, n. 1116, 1626-1628, 1631, 4622; et quod arcanum -est, omnia et singula quae in habitaculis eorum apparent sunt significativa spiritualium; profluunt etiam ex spiritualibus quae in caelo, et quae inde in mentibus eorum; communicationes veri cum bono sistuntur ibi per januas, et conjunctiones per postes, et 13 alia per ipsa conclavia, per atria, per fenestras, et per varia decoramenta; quod ita sit, homo hodie, praecipue qui mere naturalis est, non potest credere quia non patent coram sensibus eorum corporis, sed usque quod talia visa sint prophetis, cum 14 interiora eorum aperta sunt in caelum, constat ex Verbo; mihi quoque millies appercepta et visa sunt; audivi etiam pluries eos dicentes quod januae conclavium eorum apertae sint cum communicabantur cogitationes eorum mecum, et quod clausae cum non communicabantur;

[4] inde est quod ‘januae’ in Verbo nominentur ubi agitur de communicatione, ut apud Esaiam,

Abi, popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam tuam post te; occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira, 26:20;

‘claudere januam post se, usque dum transeat ira’ pro non communicatione cum malis, quae sunt ‘ira’, n. 3614, 5034, 5798, 6358, 6359, 6997, 8284, 8483:

apud Malachiam, Num recipiet a vobis facies? dixit Jehovah Zebaoth, Quis etiam inter vos claudat potius januas? nec lucem accendatis super altari Meo frustra, i [8, ] 9, 10; ‘claudere januas’ pro non communicare cum rebus sanctis 15 seu Divinis:

apud Sachariam, Aperi, Libane, januas tuas, ut comedat ignis cedros tuas, xi I; ‘aperire januas’ pro dare aditum seu communicationem:

[5] apud Davidem,

Praecepit aetheribus desuper, januas caelorum patefecit, Ps. 78:23;

‘patefacere januas caelorum’ pro communicationem dare cum veris et bonis quae a Domino in caelis:

apud eundem,

Elegi ad januam stare in domo Dei mei quam habitare in tentoriis impietatis, Ps. 84:11 [KJV 10];

‘ad januam stare’ pro communicare foris cum bono, quod est ‘domus Dei’, n. 3720:

apud eundem,

Attolite, portae, capita vestra, extollimini, ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae, Ps. 24:7, 9;

‘extolli ostia mundi’ pro aperire et elevare corda ad Dominum, Qui est ‘Rex gloriae’, et sic dare communicationem, hoc est, ut influat cum bono charitatis et vero fidei; Dominus ‘Rex gloriae’ vocatur ex vero quod ex bono:

[6] apud Esaiam,

Dixit Jehovah uncto suo 16 Chorescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram eo gentes, ut lumbos regum solvam, ad aperiendum coram illo januas, et portae non claudantur, Ego ante te ibo, et tortuosa 17 rectificabo, et dabo tibi thesauros tenebrarum et occultas opes latebrarum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocaverim te nomine tuo, Deus Israelis, 45:1-3;

hic de Domino quoad Humanum, qui in sensu repraesentativo est ‘Choreschus’; ‘aperire coram illo januas’ 18 est dare aditum ad ipsum Divinum, inde est quod etiam quoad Humanum dicatur Deus, hic ‘Deus Israelis’:

[7] apud Johannem,

Ecce dedi coram te januam apertam quam nemo potest claudere, quia exiguam habes potentiam, et servasti verbum Meum, nec abnegasti nomen Meum, Apoc. 3:8;

‘dare januam apertam’ pro communicationem cum caelo:

apud eundem,

Post haec vidi, et ecce janua aperta in caelo; audivi, Ascende huc ut ostendam tibi quae oportet fieri posthac, Apoc. iv I;

‘janua’ manifeste ibi pro communicatione, quia agitur de revelatione quam accepturus e caelo; inde quoque patet quod communicatio repraesentetur ibi per januam 19 , ut supra dictum:

apud eundem,

Ecce constiti ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam et aperuerit januam, ingrediar ad illum et cenabo cum illo, atque ille Mecum, Apoc. 3:20; 20 hic etiam ‘janua’ manifeste pro aditu et communicatione cum caelo, ubi Dominus, ac ita cum Domino:

[8] similiter apud Matthaeum,

Venit sponsus, et virgines ingressae sunt ad nuptias, et janua clausa est; tandem venerunt reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, 25:10-12;

quid haec in sensu interno significant, videatur n. 4635-4638, quod nempe ‘virgines’ sint qui intra Ecclesiam sunt, ‘habere oleum in lampadibus’ est bonum charitatis in veris fidei, et ‘non habere oleum in lampadibus’ est habere vera fidei et non in illis bonum charitatis; pro his ‘janua clausa’ dicitur quia non communicant cum caelo, 21 hoc est, per caelum cum Domino; communicatio cum caelo, et per caelum, fit per bonum charitatis et amoris, non autem per vera quae fidei vocantur, absque bono 22 in illis’; quapropter hi vocantur ‘virgines stultae’, illi autem ‘virgines prudentes’:

[9] apud Lucam,

Multi quaerent intrare, sed non poterunt; ex quo 23 surrexerit paterfamilias et occluserit januam; tunc incipietis foris stare et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, 13:24, ] 25-27; hic quoque manifeste ‘janua’ pro aditu et communicatione, ut supra; quod illi quibus occlusa est janua, et qui pulsant illam et non intromittuntur, sint qui in veris fidei sunt ex Verbo et non in bono charitatis, significatur per ‘edere coram Domino ac bibere, et audire Dominum in plateis docentem’, et tamen non vivere vitam fidei; nam qui hanc

[10] non vivunt sunt ‘operarii iniquitatis’:

apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, Qui non est ingrediens per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium: Ego sum janua; per Me si quis introiverit, salvabitur, 10:1, 2, 9; ‘ingredi per januam’ est per verum quod fidei ad bonum charitatis et amoris, ita ad Dominum, nam Dominus est ipsum Bonum, 24 etiam est Verum quod introducit, ita quoque janua, nam fides est ab Ipso.

[11]. Quod per ‘januam’ significetur communicatio, apparet sicut locutio metaphorica seu comparatio, sed in Verbo non sunt locutiones metaphoricae seu comparationes, sed sunt reales correspondentiae; etiam comparationes ibi fiunt per talia quae correspondent, ut constare potest ex illis quae 25 de janua dicta sunt, quod nempe januae apud angelos et spiritus in caelo actualiter appareant, 26 et earum aperitio 27 et occlusio, secundum communicationes; ita quoque in reliquis.

Bilješke:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. hic

3. conjungit unum conclave alteri

4. aliquod

5. perforabit ibi dominus ejus aurem

6. The Manuscript places this after divinum.

7. communicatio haec et conjunctio sistebant repraesentata per hoc rituale cum servo

8. manendi in eo statu

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. pro illis

11. at sensus

12. The Manuscript inserts illis.

13. reliqua per conclavia, atria, porticus, et decoramenta varia

14. visus eorum spiritus apertus in coelum fuit

15. ac

16. see note, Volume III, page88

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. pro

19. The Manuscript inserts in coelo.

20. ibi

21. communicatio enim cum coelo, hoc est, per coelum cum Domino

22. illo

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. et est quoque

25. The Manuscript inserts supra.

26. tum

27. The Manuscript inserts ut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.