from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1709

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

1709. ‘Octodecim et trecentos viros’: quod significet qualitatem eorum, nempe quod sint sancta pugnae, numerus ‘octodecim’ hoc involvit, tum quoque numerus ‘trecentorum’, sunt enim hi numeri compositi ex tribus et sex; ‘tria’ significant sanctum, ut ostensum, n. 720, 901; et ‘sex’ pugnam, ut ostensum n. 737, 900. Quod Abram tot expediverit, historicum verum est, sed usque repraesentativum fuit, sicut omne historicum Verbi in Libris quinque Mosis, in Josuae, in Judicum, in Samuelis, in Regum, in Danielis, inque Jonae, ubi similiter numeri involvunt arcana; nam nihil in Verbo scriptum est quod non fuit tale, aliter non foret Verbum, et aliter nusquam memoratum quod Abram octodecim et trecentos expediverit, tum quod illi fuissent ‘initiati et nati domus’, praeter plura quae in hoc capite dicuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #900

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

900. Quod ‘mensis secundus’ significet omnem statum ante regenerationem, constat a significatione ‘duo’ in Verbo; ‘duo’ significant idem ac ‘sex’, hoc est, pugnam et laborem qui praecedit regenerationem, ita hic omnem statum qui praecedit antequam regeneratus est. Tempora maxima et minima communiter in Verbo distinguuntur in tria aut in septem, et vocantur vel dies, vel septimanae, vel menses, vel anni, vel saecula; ‘tria et septem’ sunt sancta, ‘duo aut sex’ quae praecedunt, non sancta, sed respective profana, ut ostensum prius, n. 720; tria et septem quoque sunt sacrosancta, utrumque ex causa quia praedicantur de ultimo judicio quod venturum tertio vel septimo die; ultimum judicium unicuique est, cum Dominus venit tam in communi quam in particulari; nempe ultimum judicium fuit cum Dominus venit in mundum; ultimum judicium cum venturus in gloriam; ultimum judicium cum ad hominem quemcumque in particulari; ultimum judicium quoque est unicuique cum moritur; ultimum hoc judicium est ‘dies tertius’ et ‘dies septimus’, qui sanctus est iis qui bene vixerunt, at non sanctus iis qui male vixerunt; quare tam de iis qui judicantur ad mortem, praedicatur ‘dies tertius et septimus’ quam de iis qui judicantur ad vitam; inde numeri illi significant non sanctum iis qui judicantur ad mortem, at sanctum iis qui judicantur ad vitam. Duo aut sex quae praecedunt, se habent respective et significant in genere omnem illum statum qui praecedit; haec significatio est numerorum duo et sex, et se habent applicate ad quodcumque subjectum, et ad quamcumque rem quae est subjectum, de qua praedicantur: quod manifestius constare potest ab bis quae nunc sequuntur de numero ‘viginti septem’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #720

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

720. Quod per ‘bina’ significentur respective profana, ex significatione ‘numeri istius constare potest. ‘Binum vel duo’ significant non solum conjugium 1 (et quando conjugium caeleste, est numerus sanctus), sed etiam significant idem ac sex, nempe sicut sex dies laboris se habent ad septimum quietis seu sanctum, ita duo ad tres; quare ‘tertius dies’ in Verbo accipitur pro ‘septimo’, et fere simile involvit, ex causa resurrectionis Domini die tertio; inde quoque Adventus Domini in mundum et in gloriam, tum omnis adventus Domini, sicut per ‘diem septimum’, etiam per ‘diem tertium’, describitur; inde ‘dies bini’ qui antecedunt, non sunt sancti, sed respective profani, ut apud Hoscheam,

Ite et revertemur ad Jehovam, quia Ille sauciavit, et sanabit nos; percussit, et obligabit nos; vivificabit nos post biduum, in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso, 6:1, 2:

et apud Zachariam, Erit in omni terra, dictum Jehovae, duae partes in ea exscindentur, exspirabunt; et tertia relinquetur in ea; et ducam tertiam partem per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, 13:8, 9;

et quod argentum purissimum esset, cum purificatum septies, Ps. 12:7 [KJV Ps. 12:6]. Ex quibus patet quod, sicut per ‘septena’ non significata sunt septena sed sancta, ita per ‘bina’ non significata sint bina sed respective profana; ita nusquam quod immundae bestiae seu malae ejus affectiones tam paucae fuerint respective ad mundas bestias seu bona, ut duo ad septem; cum apud hominem mala innumera sunt prae bonis.

V:

1. Parentheses inserted, not in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.