De obras de Swedenborg

 

De Divina Providentia #1

Estudiar este pasaje

/ 340  
  

1. SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA

Quod Divina Providentia sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, 34-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51.

Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52, 53, 151-156.

Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60. 1

Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, 83-98, 296-301.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, 99-102.

Quod Dominus ab aeterno, qui 2 est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, 282-284, 290-295.

Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia 3 Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

Notas a pie de página:

1. Prima editio: 54

2. Prima editio: qni

3. Prima editio: Sapientin

/ 340  
  

De obras de Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #47

Estudiar este pasaje

  
/ 432  
  

47. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA NON POSSIT ALITER QUAM ESSE ET EXISTERE IN ALIIS A SE CREATIS. Ipsum amoris non est amare se, sed est amare alios, ac illis per amorem conjungi; ipsum amoris etiam est ab aliis amari, sic enim conjungitur; essentia omnis amoris in conjunctione consistit, imo vita ejus quae vocatur jucunditas, amaenitas, delitium, dulcedo, beatitudo, faustitas et felicitas. Amor in eo consistit, ut suum sit alterius, ac ut sentiat ejus jucundum ut jucundum in se; hoc est amare; at sentire suum jucundum in altero, et non ejus in se, non est amare, hoc enim est amare se, illud autem amare proximum: illa duo amoris genera sunt e diametro sibi opposita: utrumque quidem conjungit, et non apparet, quod amare suum, hoc est, se in altero, disjungat, cum tamen ita disjungit, ut quantum quis alterum sic amaverit, tantum postea illum odio habeat; solvitur enim conjunctio illa a se successive, et tunc amor fit odium in simili gradu.

  
/ 432  
  

De obras de Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #283

Estudiar este pasaje

  
/ 432  
  

283. Omnis qui ex ratione clara cogitat, videt quod Universum non creatum sit ex nihilo, quoniam videt quod non aliquid possit ex nihilo fieri, nihil enim est nihil, et facere aliquid ex nihilo est contradictorium, et quod est contradictorium, est contra lucem veri, quae est ex Divina Sapientia; et quicquid non est ex Divina Sapientia, hoc nec est ex Divina Omnipotentia. Omnis qui ex ratione clara cogitat, etiam videt quod omnia creata sint ex Substantia quae est Substantia in se, haec enim est ipsum Esse, ex quo omnia quae sunt, possunt existere: et quia solus Deus est Substantia in se, et inde Ipsum Esse, constat quod non aliunde sit existentia rerum.

[2] Hoc viderunt plures, quia ratio dat videre; sed non ausi sunt confirmare, timentes quod sic in cogitationem forte venirent, quod Universum Creatum sit Deus quia a Deo, vel quod natura sit ex se, et sic quod intimum ejus sit quod vocatur Deus; inde est, quod tametsi plures viderunt, quod omnium existentia non aliunde sit quam a Deo et ex Ipsius Esse, non tamen ultra cogitationem primam de eo ausi sunt progredi, ne intellectum suum intricarent nodo gorgio ita dicto, a quo illum extricare postea nequirent; quod intellectum extricare nequirent, est causa, quia de Deo, et de Creatione Universi a Deo, cogitarunt ex tempore et spatio, quae propria naturae sunt, et ex natura percipere Deum et creationem Universi, nemo potest, sed omnis, cujus intellectus in aliqua luce interiore est, percipere potest naturam et creationem ejus ex Deo, quia Deus non est in tempore et spatio; quod Divinum non sit in spatio, videatur supra 7-10. Quod Divinum impleat omnia spatia universi absque spatio,69-72. Et quod Divinum sit in omni tempore absque tempore, 73 1 ad 76. In sequentibus videbitur, quod tametsi Deus universum et omnia ejus creaverit ex Seipso, usque ne hilum in universo creato sit, quod est Deus; praeter plura, quae hanc rem in suam lucem mittent.

Notas a pie de página:

1. Prima editio: 72

  
/ 432