De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8815

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

8815. ‘Et vox buccinae 1 vehemens valde’: quod significet statum caelestem qui circum, constat ex significatione ‘vocis’ seu ‘soni buccinae’ quod sit verum boni caelestis; ‘vox’ 2 est verum, et ‘buccina’ est bonum caeleste, ut supra n. 8802; quod sit status caelestis qui circum, est quia Divinum in caelo est in medio seu intimo, hoc est, in supremo ibi; at caelum respective ad angelos est circum seu extra, hoc est, infra, nam quod circum est etiam est extra, et quod extra est etiam est infra; ipsum verum Divinum in caelo significatur per ‘voces et fulgura’, verum autem caeleste seu angelicum Divino 3 adjunctum, quod infra seu circum est, significatur per ‘vocem buccinae’; similiter ac apud Sachariam, Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius; et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, 9:14:

et apud Davidem,

Ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum voce buccinae, Ps. 4 47:6 [KJV Ps. 47:5];

‘clangor’ pro vero boni spiritualis, ‘vox buccinae’ pro vero boni caelestis.

[2] Divinum Verum quod per caelum transit etiam intelligitur per tubas quibus angeli clanxerunt, Apoc. 8:2, 6-8, 12, 13, 9:14;

repraesentatum etiam est verum Divinum e caelo per septem buccinas quibus septem sacerdotes clanxerunt ante arcam seu coram Jehovah, cum muri urbis Jericho caderent, Jos. vi; tum per buccinas quibus insonuerunt trecenti viri, qui cum Guideone, circum castra Midianis, Amaleki, et filiorum orientis, Jud. vii; causa 5 quod buccinae 6 illum effectum ederent, fuit, 7 quia repraesentabant verum Divinum per caelos, quod tale est ut perficiat bonos at destruat malos; quod perficiat bonos, est quia hi recipiunt Divinum Bonum quod est in Vero, at quod destruat malos, est quia hi non recipiunt Divinum Bonum quod inibi; 8 muri Jericho' significabant falsa quae defendebant mala, ac ‘Midian, Amalek, et filii orientis, circum quorum castra trecenti viri Guideonis clanxerunt buccinis’ significabant illos qui in malis et inde falsis.

Notas a pie de página:

1. gravis in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts enim.

3. conjunctum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. est quia

6. significabant

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. inde est quod Divinum Verum omnes qui in coelo sunt perficiat, at omnes qui in inferno sunt, destruat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

La Biblia

 

Genesis 33

Estudio

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.