De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5292

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5275

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

5275. ‘Ecce septem anni veniunt’: quod significet status providentiae, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; et ex significatione ‘venire’ quod sit providentiae, venire enim ac fieri, cum praedicatur de Divino seu de eo quod Deus facit, est id quod evenit ex providentia, 1 proinde est providentiae; quod id quod Deus facit, sit providentia, videatur supra n. 5264, 5273. De septem annis abundantiae annonae et septem annis famis agitur in sequentibus, et ibi per ‘annos’ significantur status, per ‘annos abundantiae annonae’ status multiplicationis veri in naturali, et per ‘annos famis’ status defectus et privationis veri in naturali; in genere per ‘septem annos abundantiae annonae et septem annos famis in terra Aegypti’ in sensu interno describuntur status reformationis et regenerationis hominis, et in sensu supremo status glorificationis Humani Domini; ut illa repraesentarentur, evenerunt talia in terra Aegypti; quod ibi, erat quia per ‘terram Aegypti’ et per ‘Pharaonem’ in sensu interno intelligitur naturale, de cujus glorificatione in Domino ibi agitur.

[2] Sciendum quod illa quae eo tempore fiebant et in Verbo descripta sunt, repraesentativa fuerint 2 Ipsius Domini, Humani Ipsius glorificationis, et in sensu repraesentativo Ipsius regni, consequenter Ecclesiae in communi et Ecclesiae in singulari, ita regenerationis hominis, nam per regenerationem fit homo Ecclesia in singulari; quod repraesentativa talium essent quae eo tempore fiebant, erat imprimis propter Verbum ut hoc conscriberetur, et sic Verbum contineret talia quae repraesentarent Divina, caelestia et spiritualia in continua serie, et ita inserviret non solum homini Ecclesiae sed etiam angelis in caelo; angeli enim inde Divina percipiunt, et sic afficiuntur sanctis quae communicantur homini qui ex affectione legit Verbum, unde 3 ei quoque sanctum; haec causa est quod talia evenerint in terra Aegypti.

Notas a pie de página:

1. hoc est,

2. The Manuscript inserts in supremo sensu.

3. The manuscript has illi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.