De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4229

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

4229. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SECUNDUM

In Parte Tertia inceptum est explicare illa quae Dominus apud Matthaeum capite 24 praedixerat de Ultimo Judicio; et explicatio illa praemissa est ante ultima capita ibi, et cum explicatione continuatum est usque ad versum 31 illius Evangelistae, videantur n. 3353-3356, n. 3486-3489, n. 3650-3655, n. 3897-3901, n. 4056-4060; quis sensus internus Omnium illorum in summario, patet ab illis quae ibi explicata sunt, quod nempe praedictum sit de successiva vastatione Ecclesiae, et tandem de instauratione novae, hoc Ordine: I. Quod non inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis: II. Quod contemnerent illa: III. Quod non corde agnoscerent: IV. Quod profanarent: V. Et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis apud quosdam, qui electi vocantur, describitur status fidei tunc: VI. Et dein status charitatis: VII. Ac demum agitur de initia novae Ecclesiae, quae intelligitur per verba quae ultimo explicata sunt, nempe per haec, Et emittet angelos Suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum, vers. 31, per quae quod initium novae Ecclesiae intellectum sit, videatur n. 4060 ad finem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3651

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

3651. Quisque videre potest quod haec arcana contineant, et quod absque arcanis illis detectis, nusquam sciri possit quid illud, quod ‘qui in Judaea, fugient in montes’; et ‘qui super tecto domus, non descendet ad tollendum quid e domo’; et ‘qui in agro, non revertetur retro ad accipiendum vestem suam’; nisi sensus internus doceret quid significent et involvant, indagatores et interpretes Verbi potuissent in opiniones prorsus alienas abduci et dilabi; immo quoque illi qui Verbi sanctitatem corde negant, inde deducere quod talibus verbis solummodo fuga et evasio adventante hoste describeretur, proinde quod nihil sanctius inibi foret, cum tamen per illa Domini verba plene describitur status vastationis Ecclesiae quoad bona amoris et vera fidei; ut a sequente explicatione eorum verborum constare potest.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.