De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1619

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

1619. Continuatio deLuce, in qua vivunt angeli; deque illorum Paradisiacis, et Habitaculis Cum interior visus aperitur homini, qui est visus ejus spiritus tunc apparent illa quae in altera vita quae nusquam coram visu corporis sisti possunt videnda; prophetarum visiones non aliud fuerunt. Sunt in caelo, ut dictum, continua repraesentativa Domini et Ipsius regni, et sunt significativa immo adeo ut nihil usquam coram visu angelorum existat quod non repraesentativum et significativum sit; inde repraesentativa et significativa in Verbo nam Verbum est per caelum a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1782

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

1782. ‘Vitula, capra, aries’ sunt repraesentativa caelestium Ecclesiae, ‘turtur et pullus’ sunt spiritualium ejusdem, vers. 9: Ecclesia ab una parte et Dominus ab altera, vers. 10: quod Dominus mala et falsa dissiparet, vers. 11: sed quod usque falsa infestarent illam, vers. 12, 13, 13: a quibus liberatio, vers. 14 ita Domino consolatio, vers. 15: sed quod mala occupatura, vers. 16: et ultimo non nisi quam falsitates et cupiditates regnaturae, vers. 17: quod tunc regnum Domini, et nova Ecclesia, cujus extensio describitur, vers. 18: falsa et mala inde expellenda sunt ‘gentes’ nominatae, vers. 19.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.