Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
Yiya esigabeni / 120  
  

IBhayibheli

 

Apocalypsis 21:2

Funda

       

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

De Justificatione #0

Yiya esigabeni / 55  
  

DE JUSTIFICATIONE ET BONIS OPERIBUS APUD CATHOLICO-ROMANOS EX CONCILIO TRIDENTINO

[Praemissa]

De Justificatione et de bonis operibus apud Catholico-Romanos, ex Concilio Tridentino, in summario p. 3, et collecta, pag. 3, 4, 5, 6.

Quod Fides hodie regnans apud Reformatos, desumpta sit ex Romano-Catholicis, pag. 201.

De Persona Christi ex Symbolo Athanasii cum Calvino, 1 et 50 ejus asseclis, pag. 7.

De Trinitate Personarum ex Symbolo Athanasii cum Calvino et ejus asseclis, pag. 8.

2 -- aliquid de Calvino ibi, pag. 8 fin.

Cum sacerdotibus ex Reformatis de justificatione, pag. 8.

De remissione peccatorum, Canon. pag. 101.

Haec nota invenitur in media pagina praecedente.

Yiya esigabeni / 55