圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#987

学习本章节

  
/10837  
  

987. Quod ‘super omnem bestiam terrae’ significet super cupiditates quae sunt animi, constat a significatione ‘bestiae’ in Verbo, ubi per illas significantur vel affectiones vel cupiditates; affectiones boni per bestias mites, utiles, mundas; affectiones mali seu cupiditates per bestias immites, inutiles, immundas; de quibus videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 776: hic quia significant cupiditates, vocantur ‘bestiae terrae’, non bestiae agri. Quod dominium hominis regenerati super cupiditates attinet, sciendum quod in maximo errore sint et nusquam regenerati, qui credunt quod possint ex se dominari super mala; homo enim non est nisi malum, est congeries malorum, omnis ejus voluntas est mere malum; quod est quod dictum, cap. praec. 8:21, ‘figmentum cordis hominis est malum a pueritia ejus’. Ostensum mihi est per vivam experientiam quod homo et spiritus, immo angelus, in se spectatus, hoc est, omne ejus proprium, sit vilissimum excrementum; et quod sibi relictus non spiret nisi odia, vindictas, crudelitates et adulteris foedissima; haec sunt ejus propria et haec sunt ejus voluntas:

[2] quod etiam unicuivis si reflectit, constare potest solum ex eo quod homo dum nascitur, est vilissimum vivum inter omnes feras et bestias; et cum adolescit ac sui juris fit, nisi vincula externa quae sunt legis, et vincula quae sibi facit ut maximus sit et ditissimus, impedirent, rueret in omne nefas, nec quiesceret priusquam omnes in universo subjugaverit et omnium in universo opes corraserit, nec parceret ulli nisi qui se ut servos viles submitteret; talis est unusquisque homo, tametsi ii non percipiunt qui in impossibilitate et impotentia sunt et qui in vinculis illis, de quibus dictum; sed data possibilitate et potentia, et relaxatis vinculis, tantam ruerent quantum possent: ferae nusquam sunt tales; hae nascuntur in quendam naturae ordinem; quae immites et rapaces sunt, inferunt aliis malum, sed modo se tutandi causa; et quod devorent alias, est ut sedent famem, qua sedata nulli nocent: sed aliter prorsus homo: inde constat quid proprium hominis et quid ejus voluntas.

[3] Cum homo tale et tantum malum et excrementum est, constat quod nusquam ex se dominari possit super malum; contradictorium prorsus est quod malum dominari possit super malum; nec solum super malum sed et super infernum; nam unusquisque homo per malos spiritus communicat cum inferno, inde malum quod apud eum, excitatur: ex his unusquisque scire, et qui sanae mentis est, concludere potest quod solus Dominus sit Qui dominatur super malum apud hominem et super infernum quod apud hominem. Ut subjugari queat malum apud hominem, hoc est, infernum quod unoquovis momento irruere in hominem conatur et eum in aeternum perdere, homo a Domino regeneratur, et nova voluntate quae est conscientia, donatur, per quam Dominus solus operatur omne bonum. Haec sunt fidei, nempe quod homo non sit nisi malum, et quod omne bonum a Domino; quare homo illa non solum sciet sed etiam agnoscet et credet; si non in vita corporis agnoscit et credit, in altera vita ei ad vivum ostenditur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.