圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#916

学习本章节

  
/10837  
  

916. Quod ‘omnis fera et omne reptile’ significent bona ejus: ‘fera’ bona interni hominis, ‘reptile’ bona externi, tum quod ‘omni’ avis et omne repens super terra’ significent vera, ‘avis’ vera interni hominis, ‘repens super terra’ vera externi, constare potest ab illis quae in vers. praec. de fera, de avi et de reptili repente dicta et ostensa sunt:‘ ibi ‘reptile repens’, quia utrumque tam bonum quam verum externi hominis significabat. Quia haec clausula sunt praecedentium, adjunguntur haec quae sunt Ecclesiae, nempe bona et vera ejus; per quae quoque indicatur qualis Ecclesia, nempe quod spiritualis, et quod facta talis, nempe quod charitas seu bonum esset principale; quare hic primum nominatur ‘fera et reptile’, et deinde ‘avis et repens’.

[2] Ecclesia spiritualis vocatur cum ex charitate, seu ex bono charitatis, agit; nusquam cum se dicit habere fidem absque charitate; tunc ne quidem est Ecclesia; nam quid doctrina fidei, nisi doctrina charitatis? et cur doctrina fidei, nisi ut fiat sicut docet? Scire et cogitare sicut docet non potest esse; sed fieri sicut docet, hoc solum est; quare Ecclesia spiritualis tunc primum est Ecclesia quando ex charitate, quae est ipsa fidei doctrina, agit; seu quod idem est, homo Ecclesiae tunc primum est Ecclesia; sicut quid est praeceptum, non ut sciat, sed ut secundum praeceptum vivat; tunc enim in se habet regnum Domini, nam regnum Domini solum in amore mutuo et felicitate inde consistit;

[3] qui separant fidem a charitate et in fide absque bonis charitatis ponunt salutem, sunt ‘Cainitae’ qui occidunt fratrem Habelem, hoc est, charitatem; et sunt sicut aves quae volitant circum cadaver, nam talis fides est avis, et cadaver est homo absque charitate; sic etiam comparant sibi spuriam conscientiam, quod vivere possint sicut diaboli, odio habere et persequi proximum, in adulteriis agere totam vitam, et usque salvari, sicut notissimum est in orbe Christiano. Quid dulcius potest esse homini quam audire et persuaderi quod salvari possit, si vel vivat ut immanis fera? ipsi gentiles percipiunt quod hoc falsum sit; quorum multi quia vitam Christianorum vident, doctrinam abhorrent; constat quoque inde quod nusquam alicubi detestabilior vita detur quam in orbe Christiano.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.