圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#885

学习本章节

  
/10837  
  

885. Quod ‘folium’ significet verum, constat passim a Verbo, ubi homo comparatur arbori, seu appellatur arbor; ibi ‘fructus’ significant bonum charitatis, et ‘folium’ verum inde; similiter etiam se habent; ut apud Ezechielem,

Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, nec consumitur fructus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e Sanctuario ipsae exeuntes; et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, 47:12; Apoc. 22:2;

ibi ‘arbor’ pro homine Ecclesiae in quo regnum Domini, ‘fructus’ pro bono amoris et charitatis, ‘folium’ pro veris inde, quae ad instructionem generis humani et ejus regenerationem inserviunt, quare folium dicitur esse ‘in medicinam’:

apud eundem,

Nonne radices ejus evellet et fructum ejus succidet: et exarescet? omnia decerpta (folia) germinis ejus arescet, 17:9;

ibi de vite, seu de Ecclesia, vastata, cujus bonum quod est ‘fructus, , et ‘decerptum germinis’ quod est verum, ita arescit:

apud Jeremiam,

Benedictus vir qui confidit in Jehovah; ... erit sicut arbor plantata juxta aquas; ... erit folium ejus viride, in anno caritatis 1 non erit sollicitus; et non recedet a faciendo fructum, 17:7, 8;

‘folium viride’ pro vero fidei, ita pro ipsa fide quae ex charitate; similiter apud Davidem, Ps. 1:3:

apud eundem prophetam,

Non uvae in vite, nec ficus in ficu, et folium decidit, 8:13,

‘uvae in vite’ pro bono spirituali, ‘ficus in ficu’ pro bono naturali, ‘folium’ pro vero, quod ita decidit; pariter Esai. 34:4. Similia intellecta sunt per ‘ficum’ quam Jesus vidit et ubi nihil invenit praeter ‘folia’, quare arefacta, Matth. 21:20; Mar. 11:13, 14;

erat Ecclesia Judaica in specie per ‘ficum’ hic intellecta, apud quam nihil boni naturalis amplius; sed doctrinale fidei seu verum quod apud eam conservatum, est ‘folium’; Ecclesia vastata talis est quod sciat verum sed non vult intelligere; similes sunt qui dicant se scire verum, seu quae fidei sunt, et nihil boni charitatis habent; sunt modo ‘folia ficus’, et arescunt.

脚注:

1. Schmidius has siccitatis, which Swedenborg copies in Apocalypsis Explicata 451; but the Hebrew [ ] (batsoreth) = restraint, scarcity.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.