圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#832

学习本章节

  
/10837  
  

832. CAPUT VIII

1. ET recordatus est DEUS Noahi, et omnis ferae, et omnis bestiae, quae cum illo in arca; et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae.

2. Et obturati sunt fontes abyssi, et cataractae caeli, et inhibitus est imber e caelo.

3. Et recesserunt aquae de super terra, eundo et redeundo, et defecerunt aquae a fine quinquaginta et centum dierum.

4. Et quievit arca in mense septimo, in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat.

5. Et aquae erant eundo et deficiendo usque ad mensem decimum; in decimo, in primo mensis, apparuerunt capita montium.

6. Et factum a fine quadraginta dierum, et aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit.

7. Et emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo, usque ad exsiccationem aquarum de super terra.

8. Et emisit columbam a secum ad videndum, num diminutae sint aquae de super faciebus humi.

9. Et non invenit columba quietem volae pedis sui, et reversa est ad illum ad arcam, quia aquae super faciebus totius terrae; et emisit manum suam, et accepit illam, et induxit illam ad se in arcam.

10. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et perrexit emittere columbam de arca.

11. Et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae; et ecce folium olivae decerptum in ore illius; et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra.

12. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et emisit columbam, et non addidit redire ad illum amplius.

13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi.

14. Et in mense secundo, in septimo et vigesimo die mensis, exsiccata est terra.

15. Et locutus est DEUS ad Noahum, dicendo,

16. Exi de arca tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum.

17. Omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra, educ tecum; et diffundant se in terram, et fructificent se, et multiplicentur super terra.

18. Et exivit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo.

19. Omnis fera, omne reptile, et omnis avis, omne repens super terra; secundum familias suas exiverunt de arca.

20. Et aedificavit Noah altare JEHOVAE, et accepit de omne bestia munda, et de omni ave munda, et obtulit holocausta super altari.

21. Et odoratus JEHOVAH odorem quietis, et dixit JEHOVAH in corde Suo, Non addam maledicere amplius humo, propter hominem, quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus; et non addam amplius percutere omne vivum sicut feci.

22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt.

CONTENTA

Sequitur nunc secundum seriem, de novae Ecclesiae homine, qui Noahus vocatur; et quidem de statu ejus post tentationem, usque ad ejus regenerationem, et porro.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.