圣经文本

 

Genesis第7章

学习

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra#103

学习本章节

  
/118  
  

103. Quod Verbum apud antiquos fuerit, constat etiam apud Mosen, a quo nominatur, et aliquod desumptum est (Numeri 21:14-15, 27-30); et quod historica illius Verbi appellata sint Bella Jehovae, ac prophetica Enuntiata. Ex historicis istius Verbi a Mose desumptum est hoc:

"Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: Vahebam in Suphah, et fluvios Arnonem; et aquaeductum fluviorum, qui declinavit usque (ubi) habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi" (Numeri 21:14-15);

Per "bella Jehovae" in illo Verbo, sicut in nostro, intellectae et descriptae sunt pugnae Domini cum inferno, et victoriae super illud, quando in mundum venturus esset: eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae Canaanis, et in bellis Judicum et Regum Israelis. Ex propheticis istius Verbi haec desumpta sunt a Mose:

"Propterea dicunt Enuntiatores, Ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis; nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis; comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe; periisti, popule Kemoschi; dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni: cum telis confecimus eos: periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus usque ad Nophach, quod usque ad Medebam" (Numeri 21:27-30).

Translatores vertunt, "Proverbiorum Compositores;" sed vocandi Enuntiatores seu Enuntiata Prophetica, ut constare potest a significatione vocis Moschalim (MESHALIM) in lingua Hebraea, quod non modo sint proverbia, sed etiam enuntiata prophetica; ut (Numeri 23:7, 18; 24:3, 15), ubi dicitur quod Bileamus ediderit enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; enuntiatum ejus ibi vocatur Maschal (MASHAL) in singulari: accedit, quod illa a Mose inde desumpta non sint proverbia, sed prophetica. Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia verba leguntur:

"Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem" (Jeremias 48:45-46).

Praeter illa nominatur etiam liber propheticus Verbi Vetusti, vocatus Liber Jaschar, seu Liber Recti, a Davide et a Josua. A Davide:

"Lamentatus est David... super Schaule et super Jonathane...; et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum. Ecce scripta super Libro Jaschar" (2 Samuelis 1:17-18):

Et a Josua:

Dixit Josua, "Sol in Gibeone quiesce, et Luna in valle Ajalonis: nonne hoc scriptum est super Libro Jaschar?" (Josua 10:12-13).

Insuper, dictum est mihi, quod septem prima capita Geneseos in Verbo illo vetusto (tam clare 1 ) exstent, ut non verbulum desit.

脚注:

1. Verba uncis inclusa videantur, Diar. Sp., partis septimae sectio secunda, p. 32 (ed. 1854).

  
/118