圣经文本

 

Genesis第7章

学习

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#805

学习本章节

  
/10837  
  

805. ‘Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus’: quod significent illos qui ab Antiquissima Ecclesia, quibus flatus vitarum in naribus, hoc est, vita amoris et fidei inde, fuerat, constat ab illis quae prius, n. 96, 97, dicta sunt. Vita ab antiquissimis significata fuit per ‘flatum in naribus’, seu per respirationem, quae est vita corporis correspondens spiritualibus; sicut motus cordis est vita corporis correspondens caelestibus: hic quia agitur de antediluvianis, in quibus fuit a parentibus hereditario semen ex caelesti, sed exstinctum seu suffocatum, hic dicitur ‘omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus’:

[2] in his verbis quoque altius quid reconditum latet, de quo prius, n. 97, quod nempe Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem internam habuerit, ita concordem et similem cum respiratione angelorum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae respiratio variata fuit secundum omnes status interni hominis; sed successu temporis in posteris mutata usque ad primam hanc posteritatem, in qua omne angelicum periit; tunc nec amplius cum caelo angelico respirare potuerunt; quae causa genuina exstinctionis eorum fuit, inde nunc dicitur qquod ‘exspiraverint’ et qquod ‘mortui sint, quibus flatus spiritus vitarum in naribus’. Post haec tempora cessavit respiratio interna, et cum illa communicatio cum caelo, ita perceptio caelestis, et successit externa; et quia sic communicatio cum caelo cessavit, homines Antiquae seu novae Ecclesiae non amplius potuerunt caelestes homines esse, sicut antiquissimi, sed spirituales sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.