圣经文本

 

Genesis第6章

学习

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#748

学习本章节

  
/962  
  

748. "Et carnes ejus comedent, et illam comburent igne," significat quod mala et falsa quae propria Religiosi istius sunt, ex odio damnabunt et apud se destruent, et ipsum Religiosum devovebunt et apud se delebunt. - Haec de Protestantibus, qui ita facturi sunt cum Meretrice, hoc est, cum Religioso Catholico Romano. Per "carnes ejus comedere" significatur propria Religiosi istius, quae sunt mala et falsa, ex odio damnare apud se et destruere, de quo sequitur; et per "illam comburere igne" significatur ipsum Religiosum ut prophanum devovere et apud se delere; quod "igne comburere" id sit, est quia poena prophanationis sancti fuit combustio; quare ex Lege Divina fuit, quod Qui prophanabant Nomen Jehovae colendo alios deos, illi et omnia illorum comburerentur igne, (Deuteronomius 13:13-19 (B.A. 12-18);

ideo Moses Vitulum aureum, quem filii Israelis profane colebant, combussit igne, (Exodus 32:(20); Deuteronomius 9:21);

Et bini filii Aharonis, quia prophanabant sancta, ex igne e caelo consumpti sunt, (Leviticus 10:1-6);

nec aliud per "ignem et rogum in Topheth" quam ignis Inferni, qui est illis qui prophanant sancta, significatur, (Esaias 30:33; Jeremias 7:11, 31-32; 1 19:5-6; 2 Regnum 23:10),

colebant enim ibi Molechum per nefandum sacrificium. Quoniam per "Bestiam quartam" (apud Danielem 7), significatur Religiosum quod prophanat Verbum et inde sancta Ecclesiae (717) 2 , ideo dicitur quod "combusta sit igne," (Daniel 7:11). Nunc quia cultus prophanus est colere hominem loco Domini, ideo hic dicitur quod ipsam Meretricem "combusserint igne," per quod significatur quod ipsum Religiosum devoverint et apud se deleverint. Quod per "carnes ejus comedere" significetur mala et falsa, quae propria Religiosi istius sunt, ex odio damnare et apud se destruere, est quia id per "carnes comedere" 3 significatur; per "carnes" enim significantur propria alicujus, quae se referunt ad bona et vera, et in opposito sensu ad mala et falsa, et per "comedere" significatur consumere, ita delere. Quod per "carnem" significetur proprium alicujus, quod in se est malum, constat ex his locis:

"Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam," (Johannes 6:63);

"Quod natum est ex carne, hoc caro est; quod generatum est a spiritu, spiritus est," (Johannes 3:6);

"Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis," (Johannes 1:12-13);

"Deus recordatus quod caro illi, spiritus qui abivit non reverteretur," (Psalm. 78:39);

"Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non spiritus," (Esaias 31:3);

Scortata est Hierosolyma "cum filiis Aegypti magnis carne," (Ezechiel 16:26);

Jesus dixit Petro, "Caro et sanguis non haec revelavit tibi," (Matthaeus 16:17);

"Maledictus qui confidet homini, et ponit carnem brachium suum," (Jeremias 17:5).

Quia "caro" significat proprium hominis, ac illi qui odio habent alterum propria ejus aggrediuntur, animo destruendi illa, ideo per "carnes comedere" id significatur, ut quoque in his locis:

"Moriens moriatur, et exscindendo exscindatur, reliquae comedent quaelibet Carnem alterius," (Sacharias 11:9);

"Comedent Israelem omni ore; vir Carnem brachii sui comedent, Menasche Ephraimum, et Ephraimus Menaschen, (Esaias 9:11, 19-20 (B.A. 12, 20-21));

"Cibabo oppressores tuos Carne eorum," (Esaias 49:26);

"Quisque Carnem socii sui comedent," (Jeremias 19:9). 4

"Comedere carnem filiorum et filiarum," (Jeremias 19:9; Leviticus 26:29; Deuteronomius 28:53) 5 ,

significatur destruere vera et bona apud se; per "filios" enim significantur vera, et per "filias" bona, videatur supra (139, 543, 546, 612). Praeterea in Verbo dicitur "omnis caro, et per id significatur omnis homo, (Genesis 6:12-13, 17, 10; Esaias 40:5-6; 49:26; 66:16, 23-24; Jeremias 25:31; 32:27; 45:5; Ezechiel 20:48; 21:4-5 (B.A. 20:48-49)).

脚注:

1. 31, 32 pro "32, 33"

2. 717 pro "751"

3. carnes comedere pro "carnes ejus comedere"

4. xix. pro "xvi."

5Jeremias 19:9; Leviticus 26:29; Deuteronomius 28:53 pro "Jeremias 17:5; 19:19"

  
/962