圣经文本

 

Genesis第50章

学习

   

1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.

2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :

5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :

8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.

14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,

17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.

19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?

20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir Filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.

23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.

24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :

25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6895

学习本章节

  
/10837  
  

6895. ‘Dicendo, Visitando visitavi vos’: quod significet adventum Ipsius ad illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione 'visitare' quod sit adventus Domini, qui praecedit ultimum tempus Ecclesiae, quod tempus in Verbo ultimum judicium vocatur; quod visitatio id sit, videatur n. 2242, 6588; quod id adventus Domini dicatur, patet ab his apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quando ista fient, quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, 24:3;

ac instruebat tunc Dominus discipulos de ultimo tempore Ecclesiae, ut constare potest ab illis quae n. 3353-3356, 3486-3489, 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231 1 , 4422-4424, explicata sunt; et dicebat quod cum omnia illa existerent, Appareret signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, ibid. vers. 30;

[2] quod per ‘adventum Domini’ non intelligatur apparitio Ipsius cum angelis in nubibus, sed agnitio in cordibus per amorem et fidem, videatur n. 3353, 3900; tum 2 apparitio Ipsius e Verbo, 3 cujus sensus intimus seu supremus de solo Domino 4 agit, n. 4060; hic adventus intelligitur per ‘adventum Domini’, qui tunc fit quando Ecclesia vetus rejicitur et nova a Domino instauratur; et quia nunc apud posteros Jacobi novum Ecclesiae instauraretur, dicitur ‘visitando visitavi vos’; ut quoque a Josepho cum moreretur, Dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et Deus visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Genesis 1 24.

Per ‘visitando visitare vos’ in sensu litterae hic significatur liberatio a servitute in Aegypto, et introductio in terram Canaanem; sed hoc non est spirituale quod in Verbo sed est naturale; spirituale quod in Verbo agit de Domino, de Ipsius regno et Ecclesia, deque amore et fide, quapropter 5 per visitando ‘visitare’ in sensu spirituali intelligitur liberatio a falsis, et sic initiatio in illa quae sunt Ecclesiae et regni Domini, ita adventus Domini in amore et fide apud illos qui ab Ecclesia nova erunt.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. revelatio

3. nam in Verbi sensu intimo seu supremo

4. agitur, in the Manuscript, the First Latin Edition.

5. The Manuscript places this after spirituali.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.