圣经文本

 

Genesis第5章

学习

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Amore Conjugiali#156

学习本章节

  
/535  
  

156. XIV: Quod status Conjugii praeferendus sit statui Coelibatus, constat ex illis quae de Conjugio et de Coelibatu hactenus dicta sunt. Quod Status conjugii praeferendus sit, est quia ille a creatione est: quia origo ejus est Conjugium boni et veri: quia ejus correspondentia est cum Conjugio Domini et Ecclesiae; quia Ecclesia et Amor conjugialis sunt assidui comites: quia Usus ejus est praestantior usibus omnium creationis, est enim inde secundum ordinem propagatio Generis Humani, et quoque Coeli Angelici, hoc enim ex Genere humano est: accedit his, quod Conjugium sit plenitudo hominis, per illud enim homo fit plenus homo, quod in sequente Capite demonstrandum venit: omnia illa in Coelibatu non sunt.

[2] At si datur Propositio, quod status coelibatus praestet statu conjugii, et haec relinquitur inquisitioni ut assentiatur et stabiliatur per confirmationes, tunc per has prodeunt haec, quod Conjugia non sint sancta, nec dentur casta; imo quod castitas in Sexu foeminino non sit aliis, quam quae abstinent a conjugiis, et vovent perpetuam virginitatem: et insuper quod illi qui perpetuum Coelibatum voverant, intelligantur per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, Matth. 19:12; praeter plura, quae ex Propositione non vera, etiam non vera sunt: per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, intelliguntur spirituales eunuchi, qui sunt qui in Conjugiis abstinent a malis scortationum; quod Itali Eunuchi non intelligantur, patet.

1 151i. [Iteratum]. His adjiciam duo Memorabilia; Primum. Dum ex hoc Ludo sapientiae, de quo supra 132, abirem domum, in via vidi Angelum in veste hyacinthina; hic adjunxit se lateri meo, et dixit, "video quod e Ludo sapientiae exiveris, et quod ex auditis ibi laetificatus sis; et quia percipio, quod non plenus sis in hoc Mundo, quia simul in Mundo naturali es, et ideo nescis nostra Gymnasia Olympiaca, ubi veteres Sophi conveniunt, et ex advenis e tuo Mundo hauriunt, quas status mutationes et successiones subiverat et adhuc subit Sapientia, 2 si vis deducam te ad locum, ubi plures ex vetustis Sophis, et illorum filiis, hoc est, discipulis habitant;" et deduxit me in confinium inter Septentrionem et Orientem, et dum e loco edito illuc prospexi, ecce visa est Urbs, et ad unum ejus latus duo Clivi, et propior urbi humilior altero; et dixit mihi, "Urbs illa vocatur Athenaeum, Clivus humilior Parnassium, et altior Heliconeum; ita vocantur, quia in Urbe et circum illam commorantur Veteres sapientes in Graecia, ut Pythagoras, Socrates, Aristippus, 3 Xenophon, cum discipulis et tyronibus;" et quaesivi de Platone et Aristotele; dixit, quod illi et illorum asseclae in alia regione habitent, quia hi docuerunt rationalia quae intellectus sunt, illi autem moralia quae vitae sunt.

[2] Dixit, quod ex Urbe Athenaeo frequenter ablegentur studiosi ad literatos ex Christianis, ut narrent quid hodie cogitant de Deo, de Creatione Universi, de Immortalitate animae, de statu hominis relativo ad statum bestiarum, ac de rebus aliis quae interioris sapientiae sunt; et dixit, quod praeco hodie annuntiaverit conventum, indicium, quod emissarii novos Advenas e terris offenderint, a quibus audiverunt curiosa; et vidimus multos exeuntes ex urbe et a viciniis, quosdam habentes laureas super capitibus, quosdam tenentes palmas in manibus, quosdam cum libris sub ulnis, et quosdam cum calamis sub sinistri temporis crinibus. Nos inseruimus nos illis, et una ascendimus, et ecce super Clivo Palatium octogonum, quod vocaverunt Palladium, ac intravimus; et ecce ibi octo insinuationes sexangulares, in quarum unaquavis erat Librarium, et quoque Mensa, ad quas consederunt laureati, et in ipso Palladio visa sunt Sedilia ex saxo exsculpta, super quae reliqui se demiserunt;

[3] et tunc aperta est janua ad sinistrum, per quam duo Advenae e terra introducti sunt, et postquam salutati, unus ex laureatis quaesivit illos, quid novi e terra; et dixerunt, "novum est, quod in sylvis invenerint homines sicut bestias, aut bestias sicut homines, at quod ex facie et corpore cognoverint natos esse homines, ac secundo aut tertio aetatis anno amissos aut omissos in Sylvis; dixerunt quod non possint sonare aliquid cogitationis, nec discere articulare sonum in aliquam vocem; quod nec scirent cibum sibi convenientem sicut bestiae, sed quod sylvestria tam munda quam immunda injicerent in buccam; praeter similia plura; ex quibus aliqui Eruditi apud nos divinarunt, et aliqui concluserunt plura de Statu hominum relativo ad statum bestiarum;"

[4] his auditis, quaesiverunt aliqui ex vetustis Sophis, quid ex illis divinant et concludunt; et duo Advenae responderunt, quod plura, quae tamen ad haec possunt referri.

1. Quod homo ex sua natura, et quoque ex nativitate, omni bestia stupidior et inde vilior sit; et quod similiter fiat si non instruitur.

2. Quod instrui possit quia didicit articulate sonare, et inde loqui, et quod per id inceperit expromere cogitationes, et hoc successive plus et plus, usque ut posset exprimere leges Societatis, quarum plures tamen bestiis a nativitate impressae sunt.

3. Quod rationalitas sit bestiis aeque ac hominibus.

4. Quare si bestiae potuissent loqui, tam solerter ratiocinarentur de omni re sicut homines; cujus rei indicium est, quod cogitent ex ratione et prudentia aeque ac homines.

[5] 5. Quod Intellectus sit solum modificatio lucis e Sole, cooperante calore, medio aethere, ita ut modo sit activitas interioris naturae, et quod haec possit exaltari, usque ut appareat sicut sapientia.

6. Quod ideo vanum sit credere, quod homo post mortem plus vivat quam bestia, nisi quod forte possit per aliquot dies post obitum ex exhalatione vitae corporis apparere sicut nimbus sub specie larvae, antequam dissipatur in naturam; vix aliter quam sicut virgultum ex cinere exsuscitatum apparet in similitudine suae formae.

7. Consequenter quod Religio, quae docet vitam post mortem, sit inventum, ut simplices teneantur intrinsecus in vinculo per ejus leges, sicut tenentur extrinsecus per civitatis leges. His addiderunt, quod mere ingeniosi ita ratiocinentur, non autem Intelligentes; et quaesiverunt, quid Intelligentes; dixerunt quod non audiverint, sed quod sic opinentur.

152i. [Iteratum] His auditis dixerunt omnes qui ad Mensas sedebant, "oh qualia nunc in Terris tempora; heu Sapientia quas vices subiit; versane est in ingeniositatem fatuam; sol occidit, et sub terra est e diametro oppositus suae meridiei; quis non ex documento ex relictis et inventis in sylvis scire potest, quod homo non instructus talis sit; estne sicut instruitur; nasciturne in ignorantia prae bestiis; discetne gradiri et loqui; si non disceret gradiri, num se super pedes erigeret, et si non disceret loqui, num mutiret aliquid cogitationis; estne omnis homo sicut instruitur, insaniens ex falsis, ac sapiens ex veris, et insaniens ex falsis in omni phantasia quod sit sapientior sapiente ex veris; danturne homines fatui et vesani, qui non plus homines sunt, quam inventi in sylvis; nonne cassi memoria his similes sunt.

[2] Nos ex his et illis conclusimus, quod homo absque instructione non sit homo, nec bestia, sed quod sit forma, quae recipere potest in se id quod facit hominem, et sic quod non nascatur homo, sed quod fiat homo; et quod homo talis forma nascatur, ut sit organum recipiens vitae a Deo, propter finem ut sit subjectum, in quod Deus omne bonum posset inferre, et per unionem secum beatificare in aeternum. Percipimus ex sermone vestro, quod sapientia hodie in tantum exstincta aut infatuata sit, ut de statu vitae hominum relativo ad statum vitae bestiarum, prorsus nihil sciant; inde est, quod nec sciant statum vitae hominis post mortem; at illi qui hunc scire possunt, sed non volunt scire, et inde illum negant, ut faciunt multi ex vestris Christianis, assimilare possumus inventis in sylvis; non quod ex privatione instructionis ita stupidi facti sint, sed quod per fallacias sensuum, quae sunt tenebrae veritatum, semetipsos ita stupidos fecerint."

153i. [Iteratum] Sed tunc quidam in medio Palladii stans, in manu tenens palmam, dixit, "evolvite quaeso hoc arcanum, quomodo homo forma Dei creatus, mutari potuit in formam diaboli; scio quod Angeli Coeli sint formae Dei, et quod angeli inferni sint formae diaboli, et duae formae sunt sibi oppositae, hae Insaniae, illae Sapientiae; dicite itaque, quomodo homo forma Dei creatus a die in talem noctem potuit transire, ut potuerit negare Deum, et vitam aeternam:"

[2] ad haec responderunt Didascali in ordine, primum Pythagorei, dein Socratici, et postea reliqui; sed inter illos erat quidam Platonicus; hic ultimo loquutus est, et hujus sententia praevaluit, quae erat, 4 quod homines Aevi Saturnini seu Saeculi aurei, sciverint et agnoverint quod essent Formae recipientes vitae a Deo, et quod ideo sapientia animabus et cordibus illorum inscripta fuerit, et inde, quod ex luce veri viderint verum, et per vera perceperint bonum ex jucundo amoris ejus: "at sicut Humanum Genus in sequentibus Saeculis recesserat ab agnitione, quod omne verum sapientiae et inde bonum amoris apud illos, continue influeret a Deo, cessaverunt esse habitacula Dei, et quoque tunc cessavit loquela cum Deo, et consociatio cum Angelis; interiora enim mentis illorum a directione sua, quae fuerat sursum elevata ad Deum a Deo, inflexa sunt 5 in directionem obliquam plus et plus, extrorsum in Mundum, et sic ad Deum a Deo per Mundum, et tandem inversa in directionem oppositam, quae est deorsum ad Semet; et quia Deus non potest spectari ab homine interius inverso et sic averso, homines separaverunt se a Deo, et facti sunt formae inferni seu diaboli.

[3] Ex his sequitur, quod Primis Aevis agnoverint corde et anima, quod omne bonum amoris, et inde verum sapientiae illis essent a Deo, et quoque quod illa essent Dei in illis, et sic quod illi essent mera receptacula vitae a Deo, et inde vocati Imagines Dei, Filii Dei, et Nati a Deo: sed quod in succedentibus aevis illud non corde et anima, sed quadam fide persuasiva, et dein fide historica, et demum solum ore, agnoverint; et agnoscere tale solum ore, est non agnoscere, imo id negare corde. Ex his videri potest, qualis hodie est sapientia in terra apud Christianos, tametsi illi ex revelatione scripta inspirari possunt a Deo, dum non sciunt discrimen inter hominem et bestiam; et inde multi credunt, quod si homo vivit post mortem, etiam bestia victura sit, aut quia bestia non vivit post mortem, nec homo victurus sit; annon lux nostra spiritualis, quae illuminat visum mentis, apud illos facta est caligo; et lux illorum naturalis, quae solum illuminat visum corporis, facta est illis splendor."

154i. [Iteratum] Post haec converterunt se omnes ad duos Advenas, et illis gratias propter adventum et narrationem agebant, et orabant, ut haec, quae audiverant, suis fratribus renuntiarent: et responderunt Advenae, quod confirmaturi sint suos in hac veritate, quod quantum attribuunt omne bonum charitatis et verum fidei Domino, et non sibi, tantum sint homines, ac tantum fiant Angeli Coeli.

155i. [Iteratum] Alterum Memorabile: 6 Quodam mane suavissimus Cantus e quadam altitudine supra me auditus me expergefecit, et inde in prima vigilia, quae interna, pacifica et dulcis est prae sequentibus diei, potui aliquamdiu teneri in spiritu sicut extra corpus, et exquisite attendere ad affectionem quae canebatur; Cantus Coeli non aliud est quam affectio mentis, quae ut modulamen per os emittitur, est enim sonus separatus a sermone loquentis ex affectione amoris, quae dat loquelae vitam; in statu illo percepi, quod esset affectio delitiarum amoris conjugialis, quae ab uxoribus in Coelo canora facta est; quod ita esset, animadverti ex sono cantus, in quo illae delitiae mirabilibus modis variebantur. Post haec surrexi, et prospexi in Mundum Spiritualem; et ecce in Oriente sub Sole ibi apparuit sicut Pluvia Aurea; erat ros matutinus, in tali copia descendens, qui strictus a radiis Solis speciem Pluviae aureae coram visu meo exhibebat; ex hac adhuc plenius evigilatus exivi in spiritu, et Angelum mihi forte tunc obvium interrogavi, num viderit Pluviam auream descendentem e Sole;

[2] et respondit, quod videat illam quoties in meditatione est de Amore conjugiali, et tunc illuc vertit oculos; et dixit, "cadit illa Pluvia super Aulam, in qua sunt tres Mariti cum suis Uxoribus, qui habitant in medio Paradisi Orientalis. Quod videatur talis Pluvia super Aulam illam a Sole cadens, 7 est quia residet apud illos Sapientia de Amore conjugiali et ejus delitiis, apud maritos de amore conjugiali, et apud uxores de delitiis ejus: sed percipio, quod sis in meditatione de Delitiis amoris conjugialis, quare ducam te ad Aulam illam, et introducam;" et duxit me per Paradisiaca ad Domos, quae structae erant a Lignis oleae, et duae Columnae ex cedris ante portam, et introduxit me ad Maritos, et petiit ut liceret mihi in praesentia illorum loqui cum uxoribus; et annuerunt, et vocaverunt illas: hae argute inspectabant oculos meos; et quaesivi, "cur ita;" dixerunt, "possumus exquisite videre, quae tibi inclinatio et inde affectio, et ex hac cogitatio est de amore sexus, et videmus quod de illo intense, sed usque caste mediteris;" et dixerunt, "quid vis ut de illo tibi dicamus;" et respondi, "dicite, quaeso, aliquid de delitiis amoris conjugialis;" et Mariti annuerunt, dicentes, "aperite si placet aliquid de illis; sunt illorum aures castae:"

[3] et quaesiverunt, "quis te docuit de delitiis illius amoris interrogare nos; cur non Maritos;" et respondi, "hic Angelus qui mecum est, dixit mihi in aurem, quod Uxores sint illarum receptacula et sensoria, quia sunt natae Amores, et omnes delitiae sunt amoris;" ad haec subridente ore respondebant, "esto prudens, et non dic tale quid nisi in sensu ambiguo, quia est sapientia alte reservata in cordibus nostri sexus, et non alicui Marito aperitur, nisi qui in Amore vere conjugiali est; causae sunt plures, quas apud nos penitus recondimus:" et tunc dixerunt Mariti, "sciunt uxores omnes status nostrae mentis, nec absconditum illis est quicquam; vident, percipiunt, et sentiunt quicquid ex voluntate nostra procedit; et nos vicissim nihil apud uxores; hoc datum est uxoribus, quia sunt Amores tenerrimi, et tanquam Zeli ardentes pro conservatione amicitiae et confidentiae conjugialis, et sic utriusque felicitatis vitae, quam prospiciunt maritis et sibi ex insita amori illarum sapientia, quae tam plena est prudentia, ut non velint, et inde non possint dicere, quod ament, sed quod amentur;" et quaesivi, cur non volunt, et inde non possunt; responderunt, quod si minimum tale elaberetur ex ore illarum, frigus invaderet maritos, et separaret a toro, cubiculo, et aspectu; "sed hoc fit illis, qui non sancta habent conjugia, et ideo non ex spirituali amore amant suas uxores; aliter fit illis qui amant; in horum mentibus amor ille est spiritualis, et ex hoc in corpore est naturalis; nos in hac Aula sumus in hoc amore ex illo, quare concredimus Maritis arcana de delitiis amoris conjugialis nostris."

[4] Tunc officiose rogavi, ut etiam mihi aliquid de Arcanis illis aperirent: et illico spectabant ad fenestram plagae meridiei, et ecce visa est columba candida, cujus alae nitebant sicut ex argento, et caput insignitum erat corona sicut ex auro, stans super ramo, e quo exibat oliva; quae cum in conatu expandendi alas erat, dicebant uxores, "aperiemus aliquid; columba illa dum apparet, est nobis signum quod liceat:" et dixerunt, "sunt unicuique Viro quinque Sensus, Visus, Auditus, Olfactus, Gustus et Tactus; at nobis est quoque Sextus, qui est Sensus delitiarum omnium amoris conjugialis Mariti; et hic Sensus est nobis in palmis, dum tangimus Maritorum nostrorum pectora, ulnas, manus aut genas, imprimis dum pectora, et quoque dum ab illis tangimur; omnes laetitiae et amaenitates cogitationum mentis illorum, et omnia gaudia et jucunda animi illorum, ac festiva et hilaria pectoris illorum, ab illis transeunt in nos, et formant se, et fiunt perceptibilia, sensibilia, tactilia, et discernimus illa tam exquisite et distincte, sicut auris discernit modulos cantus, et sicut lingua sapores lautitiarum; verbo, spirituales maritorum jucunditates induunt naturalem quasi corporaturam apud nos, quare a Maritis nostris vocamur Organa sensoria amoris casti conjugialis, et inde Delitiarum suarum: 8 at hic sensus nostri Sexus existit, subsistit, persistit, et exaltatur in eo gradu, in quo Mariti nos ex sapientia et judicio amant, et nos vicissim illos ex iisdem in illis amamus: ille Sensus nostri Sexus vocatur in Coelis Ludus sapientiae cum suo amore, et amoris cum sua sapientia."

[5] Ex his excitatus sum desiderio sciscitandi 9 plura, ut de Varietate delitiarum, et dixerunt, "est illa infinita: sed plura dicere non volumus, et ideo nec possumus, quia Columba fenestrae nostrae cum ramo olivae sub pedibus avolavit;" et exspectavi reditum, sed incassum. Interea quaesivi Maritos, "estne vobis similis amoris conjugialis sensus;" et responderunt, "est ille nobis in communi, et non in particulari; est nobis commune beatum, commune jucundum, et commune amaenum, ex particularibus uxorum nostrarum; et hoc Commune, quod nobis est ex illis, est sicut Serenum pacis." His dictis, ecce trans fenestram apparebat Olor stans super ramo ficus, et expansit alas, et evolavit; hoc viso, dicebant Mariti, "hoc nobis est signum silentii de Amore conjugiali; redi per vices, et forte plura detegentur;" ac recesserunt; et abivimus.

脚注:

1. [NCBS editor's note: Swedenborg accidentally reused nos. 151-156 here. He started a new chapter, too. We have numbered this as section 156b, and concatenated the repeat-numbered sections within it, so that, from 157 on, the new chapter continues as normal.]

2. Prima editio: Sapientia:

3. Prima editio: Arisippus,

4. Prima editio: erat;

5. Prima editio: est

6. Prima editio: Momorabile:

7. Prima editio: cadentis,

8. Prima editio: delitiae suae:

9. Prima editio: scissitandi

  
/535