圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9093

学习本章节

  
/10837  
  

9093. ‘Et divident argentum ejus’: quod significet quod verum ejus dissipetur, constat ex significatione ‘dividere’ quod sit exterminare et dissipare, de qua n. 6360, 6361, et ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. 1 Quod ‘dividere’ sit dissipare, est quia quae consociata sunt, si dividuntur, etiam disperguntur; sicut qui dividit animum seu mentem suam, is destruit illam; mens enim hominis consociata est a binis, una pars ejus vocatur intellectus, altera vocatur voluntas; qui dividit binas illas partes, is dispergit illa quae unius partis sunt, nam una vivet 2 ex altera, inde perit etiam altera 3 ; similiter qui dividit verum a bono, seu quod idem, fidem a charitate; qui hoc facit perdit utrumque; verbo, omnia quae unum erunt, si dividuntur, pereunt.

[2] Haec divisio intelligitur per Domini verba apud Lucam, Nullus servire potest duobus 4 dominis; aut unum odio habebit et alterum amabit, aut unum praeferet et 5 alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae, 16:13;

hoc est, per fidem servire Domino, et per amorem mundo, ita agnoscere verum, et facere malum; qui hoc facit, mentem habet divisam, inde ejus destructio. Ex his patet unde 6 est quod ‘dividere’ 7 sit dissipari; quod etiam constat 8 apud Matthaeum,

Veniet Dominus servi hujus in die quo non exspectat, et in hora qua non novit, et dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet, 24:[50, ] 51; ‘dividere’ ibi est 9 separare et removere a bonis et veris 10 , n. 4424, ita 11 dissipare:

[3] apud Moschen, Maledicta ira illorum, quia vehemens, et excandescentia illorum quia dura; dividam illos in Jacobo, et dispergam illos in Israele, Gen. 49:7;

haec in prophetico Israelis de ‘Schimeone’ et ‘Levi’; 12 per ‘Schimeonem’ et ‘Levin’ ibi repraesentantur illi qui in fide separata a charitate sunt, n. 6352, per ‘Jacobum’ et ‘Israelem’ Ecclesia externa et interna, et quoque externus et internus homo, n. 4286, 4598, 5973, 6360, 6361; ‘dividere illos in Jacobo’ est exterminare illos ab Ecclesia externa, et ‘dispergere in Israele’ est ab Ecclesia interna, ita dissipare bona et vera Ecclesiae apud illos.

[4] Quod ‘dividere’ id 13 sit, etiam patet a verbis scriptis in pariete cum rex Babelis 14 Belschazar una cum magnatibus, uxoribus, et paelicibus, bibebat vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; scriptum fuit, Numeratus, numeratus, appensus, et divisus, Dan. 5:2-4, 25, 28 15 ;

ubi ‘divisus’ est separatus a regno; ibi quomodo omnia eo tempore fuerunt repraesentativa, patet; describitur ibi profanatio boni et veri, quae per ‘Babelem’ significatur; quod ‘Babel’ sit profanatio 16 , videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304-1308, 1321, 1322, 1326; ‘vasa auri et argenti’ sunt bona amoris et vera fidei 17 a Domino, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917; profanatio significatur per ‘bibere ex illis, et tunc laudare deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni, et lapidis’, ut legitur ibi versu 4, quae sunt mala et falsa in serie, n. 4402 fin. , 18 4544, 7873, 8941, per ‘Templum Hierosolymitanum’ unde vasa, in supremo sensu significatur Dominus, in sensu repraesentativo Ipsius regnum et Ecclesia, n. 3720, ‘regnum 19 Belschazaris divisum’ significabat dissipationem boni et veri, et quod ‘ipse ea nocte occisus esset’ significabat privationem vitae veri et boni, ita damnationem 20 ; ‘dividi’ enim est dissipari, 21 ‘rex’ est verum boni, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; simile significat 22 ‘regnum’, n. 1672, 2547, 4691; ‘occidi’ est privari vita veri et boni 23 , n. 3607, 6767, 8902, et ‘nox in qua occisus’ est status mali et falsi, n. 2353, 7776, 7851, 7870, 7947; inde patet quod omnia ibi repraesentativa fuerint. '

[5] Legitur apud Davidem,

Diviserunt vestes meas sibi, et super vestimentum meum jecerunt sortem, Ps. 22:19 [KJV Ps. 22:18]:

et apud Matthaeum, Diviserunt vestes [Domini], jacientes sortem, ut impleretur quod dictum est per prophetam, 27:35:

tum 24 apud Johannem, Milites acceperunt vestimenta, et fecerunt quattuor partes; et tunicam; erat tunica inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt de illa, Ne dividamus illam, sed sortiamur de illa, cujus sit; ut scriptura impleretur, 19:23, 24;

qui haec legit et nihil de sensu interno Verbi novit, non scit quod aliquid arcani in his lateat, cum tamen in singulis est arcanum Divinum; arcanum erat quod Divina Vera dissipata fuerunt a Judaeis, nam Dominus erat ‘Divinum Verum’, inde Ipse vocatur Verbum, Joh. 1:1 seq. ; Verbum est Divinum Verum; vestes Ipsius repraesentabant vera in externa forma, et tunica in interna; divisio vestium 25 repraesentabat dissipationem verorum fidei 26 a Judaeis; quod ‘vestes’ sint vera in externa forma, videatur n. 2576, 5248, 5954, 6918, et quod ‘tunica’ sit verum in interna forma, n. 4677; vera in externa forma sunt qualia sunt Verbi in sensu litterali, at vera in interna forma sunt qualia sunt Verbi in sensu spirituali; ‘divisio vestium in quattuor partes’ significabat dissipationem totalem, similiter ac divisio apud Sachariam 14:4, et alibi; pariter 27 divisio in duas partes, ut legitur de velo Templi, Matth. 27:51; Marcus 15:38;

discissio petrarum etiam tunc, Matth. 27:51, 28 repraesentabat dissipationem omnium fidei, ‘petra’ enim est Dominus quoad fidem, ac inde est fides a Domino, [n. 8581. ]

脚注:

1. The remainder of this number, the whole of Arcana Coelestia 9263, and Arcana Coelestia 93

2. vivit

3. conservat etiam quae partis alterius sunt

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. aut

6. nunc

7. The Manuscript inserts in Verbo.

8. patet

9. pro

10. malis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. The Manuscript inserts haec.

12. The Manuscript inserts et.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript places this after regno, in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

16. The Manuscript inserts boni et veri.

17. The Manuscript inserts Ecclesiae, quae.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. inde Regnum illius divisum, per quod in sensu interno significatur dissipatio veri et boni, et ipse occisus

21. The Manuscript inserts et.

22. etiam

23. ac ipse occisus est, quod repraesentabat privationem vitae veri et boni, ita damnationem

24. et

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. veri dissipationem

27. et quoque

28. The Manuscript inserts etiam.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.