圣经文本

 

Genesis第45章

学习

   

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.

19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5883

学习本章节

  
/10837  
  

5883. ‘Accedite quaeso ad me’: quod significet communicationem interiorem, constat a significatione ‘accedere’ quod sit communicare 1 propius, quod cum praedicatur de 2 externo respective ad 3 internum, est communicare interius. Quod communicatio cum naturali seu externo homine sit interior et exterior, homo nescit, 4 ex causa quia nullam ideam sibi formaverat de interno homine et ejus distincta vita a vita externi hominis; de interno non aliam ideam habet homo quam quod intus sit, prorsus non 5 distinctum ab externo, cum tamen ita distincta sunt ut internum possit separari ab externo, et vivere vitam quam prius sed puriorem;

[2] quod etiam actualiter fit cum moritur homo, tunc 6 internum separatur ab externo, et internum, quod vivit post separationem, 7 est quod tunc vocatur spiritus, sed est ipse homo qui vixit in corpore, et quoque apparet sibi et aliis in altera vita 8 sicut homo in mundo, cum omni ejus forma a capite ad calcem; 9 et quoque iisdem facultatibus est praeditus quibus homo in mundo, nempe sentiendi cum tangitur, odorandi, videndi, audiendi, loquendi, cogitandi, usque adeo ut cum non reflectit super id quod in altera vita sit, putet quod 10 in suo corpore in mundo sit, quod a spiritibus 11 aliquoties audivi dictum. Ex his patet quid internum et externum hominis; si inde capiatur idea de illis, 12 aliquantum clariora evadent quae de interno et externo homine tam saepe in explicationibus dicta sunt, tum quoque quid intelligitur per communicationem interiorem, quae hic significatur per ‘accedite quaeso 13 ad me’.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. interno

3. externum, quod sit

4. tam; a correlative clause after hominis, namely quam quia in crassa perceptione est cum in corpore is deleted.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts enim.

7. et tunc illud

8. The Manuscript inserts prorsus.

9. etiam praeditus facultatibus

10. sit in mundo in suo corpore

11. multoties

12. aliqualiter

13. The Manuscript has, here only, a.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.