圣经文本

 

Genesis第44章

学习

   

1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5798

学习本章节

  
/10837  
  

5798. ‘Et 1 non accendatur ira tua in servum tuum’: quod significet ne avertat se, constat a significatione ‘irae’ quod sit aversio, de qua n. 5034, qui enim irascitur, is se avertit, nam non cogitat sicut alter sed in illo statu contra illum; quod ‘ira’ sit aversio, patet 2 a pluribus locis in Verbo, imprimis ab illis ubi tribuitur Jehovae seu Domino ira et excandescentia, per quam significatur aversio; non quod Jehovah seu Dominus se usquam avertat sed quod homo, et cum 3 homo se avertit, apparet ei sicut Dominus, nam non auditur; secundum apparentiam 4 ita loquitur Verbum. Et quia ‘ira’ est aversio, est etiam oppugnantia contra bonum et verum a parte illorum qui se averterunt; a parte autem illorum qui se non averterunt, non est oppugnantia sed repugnantia quia aversatio mali et falsi: quod ‘ira’ sit oppugnantia, n. 3614 ostensum est;

[2] quod etiam sit aversio, 5 et quoque poena cum oppugnant bonum et verum, patet ab his locis:

apud Esaiam,

Vae statuentibus statuta iniquitatis, ... infra vinctum et infra occisos cadent; in omni tamen hoc non revertetur ira Ipsius.... Vae Asshuri, virga irae meae, ... contra gentem hypocriticam mittam illum, et contra populum excandescentiae mandabo illum; ... ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur, x [1, ] 4-7; ‘ira et excandescentia’ pro aversione et oppugnantia a parte hominis, punitio tunc et non auditio apparet sicut ira; et quia a parte hominis, dicitur ‘vae statuentibus statuta iniquitatis; ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur’:

[3] apud eundem,

Jehovah cum vasis irae Suae ad perdendum omnem terram; ... ecce 6 dies Jehovae venit crudelis, indignatione, excandescentia et ira, ad ponendum terram in vastitatem, ut peccatores ejus perdat ex ea.... Commovebo caelum, et commovebitur terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, et in die excandescentiae irae 7 Ipsius, 13:5, 9, 13; ‘caelum et terra’ ibi pro Ecclesia quae quia averterat se a vero et bono, describitur vastatio et exitium ejus per ‘indignationem, iram et excandescentiam Jehovae’, cum tamen est prorsus contrarium, nempe quod homo qui in malo, indignetur, irascatur, et excandescat, tum opponat se contra bonum et verum, poena quae ex malo 8 , tribuitur Jehovae propter apparentiam; alibi 9 passim in Verbo ultimum tempus Ecclesiae 10 et ejus exitium vocatur ‘dies irae Jehovae’:

[4] apud eundem,

Fregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium, percuties populos 11 in furore, plaga non curabili, dominans cum ira gentibus, 14:5, 6;

similiter 12 hic, se habet hoc sicut facinorosus qui ex lege punitur, quod tribuat regi seu judici, non sibi, malum poenae:

apud eundem,

Jacob et Israel, quia non voluerunt in viis Jehovae ambulare, nec audiverunt legem Ipsius, effudit super illum 13 excandescentiam irae, et violentiam belli, 42:24, 25:

apud Jeremiam,

Pugnabo Ego contra vos in manu extensa, et brachio forti, et in ira, et in excandescentia, et in fervore magno.... Ne exeat sicut ignis furor Meus, et ardeat et non exstinguatur, propter malitiam operum vestrorum, 21:5, 12;

[5] hic ‘furor, ira, fervor magnus’ non aliud sunt quam mala poenae propter aversionem et oppugnantiam contra bonum et verum. Ex lege Divina omne malum secum habet poenam, et quod mirum, in altera vita malum et poena cohaerent; ut primum enim infernalis spiritus malum supra solitum facit, adsunt spiritus punitores et puniunt, et hoc absque advertentia 14 ; quod sit malum poenae propter aversionem, patet, nam dicitur propter malitiam operum vestrorum: apud Davidem,

Misit in eos excandescentiam irae Suae, indignationem, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum. Direxit viam irae Suae, non prohibebat a morte animam eorum, Ps. 78:49, 50 15 ; videantur etiam Esai. 30:27, 30, 34:2, 16 47:3, 6, 54:8, 57:17, 63:6, 66:15, Jer. 4:8, 7:20, 15:14, 33:5, Ezech. 5:13, 17, Deut. 9:11-19 17 , Deut. cc29:19, 20, 22, 23, [KJV 20-24], Apoc. 14:9, 10, 15:7;

[6] ‘ 18 excandescentia, ira, indignatio, furor’ etiam 19 his in locis pro aversione, oppugnantia et inde poena; quod poena aversionis et oppugnantiae tribuatur Jehovae seu Domino, et dicatur ira, excandescentia et furor apud Ipsum, est quia gens ex Jacobo tenenda erat in repraesentativis Ecclesiae solum externis, in quibus teneri non potuit nisi 20 per timorem et terrorem pro Jehovah, et 21 nisi credidisset quod ex ira et excandescentia 22 illis malum faceret; qui in externis sunt absque interno, nusquam aliter ad externa facienda possunt adduci, nihil enim interius est quod obligat; etiam simplices intra Ecclesiam 23 nec aliter ex apparentia capiunt quam quod Deus irascatur cum 24 aliquis malum facit. At usque quisque videre potest qui reflectit, quod nihil irae, minus furoris sit apud Jehovam seu Dominum; est enim ipsa misericordia, et est ipsum bonum, et infinite supra velle alicui malum; homo qui in charitate erga proximum 25 est, nec is alicui malum facit; omnes angeli in caelo sunt tales, quid non Ipse Dominus.

[7] Sed ita se res in altera vita habet: cum Dominus redigit in ordinem caelum et societates ibi, quod fit continue ob novos advenas, et dat illis beatum et felix, cum hoc influit in societates quae in opposito sunt (in altera enim vita omnes societates caeli habent sibi oppositas societates in inferno, inde aequilibrium), et 26 hae sentiunt mutationem ex praesentia caeli, tunc irascuntur et excandescunt, et erumpunt in malum et simul tunc incurrunt in malum poenae; praeterea 27 etiam cum mali spiritus aut genii approximant ad lucem caeli, incipiunt angi et cruciari, n. 4225, 4226; hoc tribuunt caelo, consequenter Domino, cum tamen illi ipsi sunt qui sibi inducunt cruciatum, malum enim 28 torquetur cum accedit ad bonum; inde constare potest quod a Domino non nisi quam bonum et quod omne malum sit ab ipsis illis, qui se avertunt, in opposito sunt, atque oppugnant. Ex hoc arcano patet quomodo se res habet.

脚注:

1. see page 305, footnote 2

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. tum quod sit

6. Jehovah in the Manuscript, and in the First Latin Edition.

7. ejus

8. The Manuscript inserts est.

9. etiam

10. ob exitium ejus

11. cum

12. hoc in the Manuscript, and hac, in the First Latin Edition.

13. Schmidius has excandescentiam (et) iram suam. The Manuscript has copied this omitting (et), later altering to irae suae

14. The Manuscript inserts ab aliquo.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. excandescentia irae

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. The Manuscript inserts quam.

21. ex fide quod irasciret et excandesceret et malum illis

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. non

24. quis

25. est quoque talis

26. illae

27. in altera vita ita quoque se res habet

28. The Manuscript inserts ita.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.