圣经文本

 

Genesis第42章

学习

   

1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?

2 audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.

3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,

4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :

5 ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.

8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.

10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.

13 At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.

14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.

15 Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.

17 Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.

19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,

20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

22 E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.

23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.

24 Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.

25 Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.

26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.

27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :

30 Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.

31 Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.

32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

33 Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

36 dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt.

37 Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.

38 At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5432

学习本章节

  
/10837  
  

5432. ‘Exploratores vos’: quod significet quod solum ad captandum lucrum, constat ex significatione ‘exploratorum’ quod hic sit ad captandum lucrum; quod nihil aliud 1 in sensu interno per ‘exploratores’ significetur, constat ex serie; agitur enim in sensu interno de veris Ecclesiae quod approprianda naturali, et quod appropriari ei nequeant nisi per influxum a caelesti spiritualis per medium; vera illa Ecclesiae sunt ‘filii Jacobi’, seu ‘fratres Josephi’, caeleste spiritualis est ‘Josephus’, et medium est ‘Benjamin’. Quomodo se res habet 2 n. 5402 dictum est, quod nempe vera fidei Ecclesiae, quae doctrinalia vocantur, in prima aetate cum addiscuntur, non aliter capiantur et memoriae mandentur quam sicut alia scientifica, et tamdiu manent ut scientifica, usque dum homo incipit ex suo visu intueri illa et videre num vera sint, et cum viderit quod vera sint, quod agere secundum illa velit; illa intuitio et haec voluntas faciunt ut non amplius scientifica sint sed praecepta vitae, et denique vita; ita enim intrant in vitam, cui 3 appropriantur.

[2] Qui ad aetatem adultam 4 pervenerunt, et magis qui ad senilem, et vera Ecclesiae quae vocantur doctrinalia, non ex suo visu 4 intuiti sunt, et 4 viderunt num vera sint, et dein non secundum illa vivere 4 voluerunt, 4 illi nec aliter 4 retinent illa apud se quam sicut reliqua scientifica; sunt modo in naturali 4 eorum memoria, et inde in ore; cumque illa 4 loquuntur, non 4 loquuntur illa ex interiore suo homine seu ex corde sed modo ab exteriore homine, et ex ore; in hoc statu cum est homo, nequaquam potest credere quod vera Ecclesiae vera sint, utcumque sibi videretur quod credat; quod sibi videatur quod credat illa vera esse, est quia fidit aliis, et quae aliorum sunt, apud se confirmavit; 5 confirmare quae ab aliis, sive vera sint sive falsa, perfacile est, id enim est opus solius ingenii;

[3] haec vera Ecclesiae, seu illi qui taliter in veris Ecclesiae sunt, significantur per ‘exploratores venientes ad videndum nuditatem terrae’; doctrinalia enim suae Ecclesiae non credunt ex aliqua affectione veri sed ex affectione aucupandi honores vel captandi lucrum, quapropter apud se vix aliquid credunt utplurimum corde negant, 6 considerantes doctrinalia illa sicut mercator suas merces; et tunc sibi docti et sapientes apparent quando ex se vident quod non vera sint, et usque persuadere queant vulgo quod vera sint; quod perplures antistites Ecclesiae tales sint, patet manifeste ab illis in altera vita; ibi enim in sphaera suarum affectionum et inde cogitationum sunt, ubicumque vadunt, quae sphaera manifeste percipitur ab aliis, inde qualis affectio veri eis fuerit, et qualis fides, ad apertum sensum noscitur; in mundo hoc non manifestatur, nam 7 talium perceptio spiritualis ibi non est, et quia ita, non ipsa manifestant, privarentur enim suo lucro.

[4] Quod exploratores sint, satis constare potest ex eo quod tales apud illos qui in veris ex bono sunt, nihil aliud quaerant quam naevos, ut incusent et damnent; tales sive sint ex ita dictis Papistis, sive ex Reformatis, sive ex Quakeris, sive ex Socinianis, sive ex Judaeis, cum semel confirmarunt apud se doctrinalia suae Ecclesiae, anne 8 alii sunt quam exploratores, nam ipsissima vera, si alicubi sunt, rident et damnant, 9 vera enim quod vera sint, non capiunt; causa est quia illis non est affectio veri propter verum, minus propter vitam, sed propter lucrum; tales etiam cum legunt Verbum, scrutantur Verbum solum fine confirmandi doctrinalia scientifica propter lucrum, ac 10 plures eorum scrutantur Verbum ut videant nuditatem terrae, hoc est, ut videant quod Ecclesiae vera non sint vera, sed modo inserviant ad persuadendum aliis quod vera sint, lucrandi causa.

[5] Qui autem in affectione veri sunt propter verum et propter vitam, consequenter propter regnum Domini, illi quidem fidem habent doctrinalibus Ecclesiae, sed usque scrutantur Verbum non propter alium finem quam propter verum, inde illis sua fides et sua conscientia; si quis eis dicit quod manendum in doctrinalibus Ecclesiae ubi nati, cogitant, si nati fuissent in Judaismo, si in Socinianismo, Quaquerismo, Gentilismo Christiano, aut etiam extra Ecclesiam, quod similiter ab illis qui ibi, ita dictum fuisset, et quod ubivis dicatur, hic Ecclesia, hic Ecclesia, hic vera et non alibi; et cum ita, quod scrutandum Verbum cum devota prece ad Dominum, ut illustratio; tales non perturbant aliquem intra Ecclesiam, nec 11 unquam damnant alios, scientes quod usque unusquisque, qui Ecclesia, vivat ex sua fide.

脚注:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The Manuscript inserts supra.

3. The Manuscript inserts vera.

4. in singular or altered into singular

5. The Manuscript inserts et.

6. et modo considerant

7. si manifestaretur

8. solum exploratores sunt, etiam

9. nam vera

10. utplurimum

11. usquam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.