圣经文本

 

Genesis第4章

学习

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#716

学习本章节

  
/10837  
  

716. Quod per ‘septena’ significentur sancta, constat ab illis quae prius de septimo die seu sabbato dictum, n. 84-87, quod nempe Dominus sit Septimus Dies, et ex Ipso omnis caelestis Ecclesia, seu homo, immo ipsum caeleste quod quia est solius Domini, est sanctissimum; inde ‘septem’ in Verbo significant sanctum, et quidem in sensu interno prorsus nihil quod ex numero, ut hic; nam qui in sensu interno sunt, ut angeli et spiritus angelici, ne quidem sciunt quid numerus, proinde quid septem; ideo nusquam hic significatur quod acciperentur de omni bestia munda septem paria, seu quod tantum boni respective ad malum, ut septem ad bina, haberet; sed quod voluntaria, quibus instructus hic homo Ecclesiae fuit, essent bona quae sancta, per quae, ut prius dictum, potuisset regenerari.

[2] Quod ‘septem’ significent sanctum seu sancta, constare potest a ritualibus in Ecclesia repraesentativa, ubi septenarium toties occurrit, sicut ‘quod de sanguine et oleo spargeretur septem vicibus’; ut in Levitico, Sumpsit Moses oleum unctionis unxitque’ habitaculum et omnia quae in illo, sanctificavitque illa, et sparsit de illo super altare septem vicibus, et unxit altare et omnia vasa ejus ad sanctificandum illa, 8:10, 11;

ubi ‘septem vices’ nihil prorsus significavissent nisi ita repraesentaretur sanctum; ‘oleum’ ibi significat sanctum amoris: et alibi, Cum intraret Aharon in Sanctum, ... accipiet de sanguine juvenci, et sparget digito suo super facies propitiatorii orientem versus, et ad facies propitiatorii sparget septem vicibus de sanguine digito suo: similiter ad altare, Sparget super illud de sanguine digito suo septem vicibus, et mundabit illud, et sanctificabit illud, Lev. 16:14, 19;

ubi omnia et singula significant Ipsum Dominum, proinde sanctum amoris, tam scilicet ‘sanguis’ quam ‘propitiatorium’, ut et ‘altare’, tum ‘oriens, versus quem spargeretur sanguis’, proinde etiam ‘septem:’

[3] in sacrificiis similiter, de quibus in Levitico 1 ,

Si anima peccaverit per errorem, ... et si sacerdos unctus peccaverit ad reatum populi, ... mactabit juvencum coram Jehovah, ... et intinget sacerdos digitum suum in sanguine, et sparget de sanguine septem vicibus coram Jehovah versus velum Sancti, Leviticus 4:2, 3, 4, 6;

ubi similiter ‘septem’ significant sanctum, quia de expiatione, quae solius est Domini, ita de Domino, agitur. Similia quoque instituta sunt circa mundationem leprae, de qua in Levitico, Ex volucris sanguine, ligno cedri, et coccineo, et hyssopo, sparget sacerdos super mundandum a lepra septem vicibus, et mundabit eum; ... similiter de oleo, quod super vola ejus sinistra, septem vicibus coram Jehovah.... Similiter in domum ubi lepra, ex ligno cedri, et hyssopo, et coccineo, et sanguine volucris sparget septem vicibus, 14:6, 7, 27, 51;

ubi quisque videre potest quod nihil prorsus sit in ligno cedri, coccineo, hyssopo, oleo, sanguine volucris, ita nec in septem, nisi inde quod per illa repraesentarentur sancta; si sancta inde abstrahis, manet mortuum quid, aut profanum idololatricum; sed cum significantur sancta, tunc cultus inibi est Divinus, qui est internus, et modo repraesentatur per externa: non quidem potuerunt scire Judaei quid significarent, sic nec quisquam hodie, quid lignum cedri, quid hyssopus, quid coccineum, quid avis, usque si modo voluissent cogitare quod sancta involverent quae nescirent, et sic coluissent Dominum, seu Messiam venturum, Qui sanaret eos ab eorum ‘lepra’, hoc est, a profanatione sancti, salvari potuissent; nam qui ita cogitant et credunt, in altera vita instruuntur ilico, si desiderant, quid omnia et singula repraesentaverint.

[4] Similiter de ‘vacca rufa’, Quod acciperet sacerdos de sanguine digito suo, et spargeret versus facies tentorii conventus de sanguine ejus septem vicibus, Num. 19:4.

Quia ‘septimus dies’ seu ‘sabbatum’ significabat Dominum, et ab Ipso caelestem hominem, et ipsum caeleste, septimus dies in Ecclesia Judaica prae omnibus ritibus sanctissimus erat; inde ‘sabbatum sabbati anno septimo’, Lev. 25:4;

tum ‘jubilaeum, quod proclamaretur post septem sabbata annorum, seu post septem annos septem vicibus’, Lev. 25:8, 9. Quod ‘septenum’ in supremo sensu significet Dominum, et inde sanctum amoris, constare potest etiam a candelabro aureo, et septem ejus lucernis, de quibus, Exod. 25:31-33, 37; 37:17-19, 23; Num. 8:2, 3; Zach. 4:2;

de quibus ita apud Johannem, Septem candelabra aurea; in medio septem candelabrorum similis Filio hominis, Apocalypsis 1, 12, 13;

ubi clarissime constat quod ‘candelabrum cum septem lucernis’ significet Dominum, et quod ‘lucernae’ sint sancta amoris seu caelestia, quare etiam septem fuerunt;

[5] et apud eundem,

E throno exibant... septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, Apoc. 4:5;

hic ‘septem lampades quae exiverunt e throno Domini’, sunt septem lucernae. Similiter se habet ubi septenarius numerus occurrit apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, 30:26;

ubi ‘lux septupla, sicut lux septem dierum’ nusquam significat septuplum, sed sanctum amoris significati per ‘solem’. Videatur etiam, quod de septenario numero prius dictum et ostensum, cap. iv vers. 15. Ex his quoque manifeste constat quod ‘numeri’ in Verbo, quicumque sunt, nusquam significent numeros, ut prius quoque, cap. vi ad vers. 3, ostensum.

脚注:

1. Numeris in the First Latin Edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.