圣经文本

 

Genesis第38章

学习

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4884

学习本章节

  
/10837  
  

4884. ‘Et induit vestes viduitatis suae’: quod significet intelligentiam, constat ex significatione ‘viduae’ quod sit qui in vero absque bono est, sed usque desiderat per bonum duci, de qua supra n. 4844; et ex significatione ‘vestium’ quod sint vera, de qua n. 297, 2576, 4545, 4763; quod haec simul sumpta significent intelligentiam, est quia non aliud quam vera faciunt intelligentiam, qui enim in veris sunt ex bono, illi in intelligentia sunt; mens enim intellectualis per vera ex bono in luce caeli est, et lux caeli est intelligentia quia est Divinum Verum ex Divino Bono; porro, quod ‘induere vestes viduitatis’ hic significet intelligentiam, est ex eo quod ‘vidua’ in genuino sensu sit qui in vero est, et desiderat per bonum duci in verum intelligentiae, ut quoque supra n. 4844 ostensum est, ita in intelligentiam. Ut sciatur quomodo cum hoc se habet, paucis explicandum est: verum apud hominem non est verum intelligentiae priusquam ducitur per bonum, et cum dicitur per bonum tunc primum fit verum intelligentiae; verum enim non vitam habet a se, sed a bono, et tunc verum vitam habet a bono quando homo vivit secundum verum; tunc enim infundit se in velle hominis, et a velle in ejus agere, ita in totum hominem; verum 1 quod homo solum scit aut capit, hoc manet extra ejus voluntatem, ita extra ejus vitam, nam velle hominis est vita ejus; cum autem homo vult illud, tunc est verum in limine vitae ejus, at cum ex velle agit illud, tunc est verum in toto homine; cumque frequenter agit illud, tunc non solum ex habitu recurrit, sed etiam ex affectione, et sic ex libero: expendat qui lubet, num aliquid imbuere possit hominem nisi quod is ex velle agit; quod solum cogitat et non agit, et magis quod cogitat et non vult agere, hoc non aliter est quam extra hominem, et quoque dissipatur sicut palea a minimo vento, etiam ita dissipatur in altera vita; inde 2 scire potest quid fides absque operibus. Ex his nunc patet quid verum intelligentiae, quod nempe sit verum quod a bono; verum praedicatur de intellectu et bonum de voluntate, seu quod idem, verum est doctrinae et bonum est vitae.

脚注:

1. The Manuscript inserts enim.

2. sciri

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.