圣经文本

 

Genesis第38章

学习

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4843

学习本章节

  
/10837  
  

4843. ‘Tamari nurui suae’: quod significet Ecclesiam repraesentativam spiritualium et caelestium, quae ‘nurus’ dicitur ex vero constat a repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, de qua supra n. 4831; et ex significatione ‘nurus’ quod sit Ecclesiae spirituale seu verum; quod ‘nurus’ in sensu interno id sit, est quia omnia quae conjugii et omnes qui ex conjugio erant, repraesentabant talia quae sunt conjugii caelestis, videatur supra n. 4637, proinde quae sunt boni et veri, nam haec sunt conjugii caelestis; inde est quod in Verbo ‘maritus’ significet bonum et ‘uxor’ verum, tum quod ‘filii et filiae’ significent vera et bona quae ex illis; inde ‘nurus’ quia uxor filii ut novi mariti, significat Ecclesiae verum conjunctum bono, et sic porro; sed significationes illae aliter se habent respective ad illos qui sunt ab Ecclesia caelesti, quam ad illos qui sunt ab Ecclesia spirituali; in Ecclesia enim spirituali maritus vocatur ‘vir’ et significat verum, ac uxor ‘mulier’ et significat bonum, videatur supra n. 4823.

[2] Quod per ‘nurum’ in sensu interno Verbi significetur Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, consequenter in opposito sensu Ecclesiae falsum adjunctum ejus malo, constare etiam potest a locis in Verbo ubi 1 nominatur, ut apud Hoscheam,

Super capitibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu, et populo, et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur: nonne visitabo super filias vestras quod scortentur et super nurus vestras quod adulterentur? 4:13, 14;

agitur ibi de cultu mali et falsi, cultus mali significatur per ‘sacrificare super montium capitibus’, et cultus falsi per ‘suffire super collibus’; vita mali significatur per quod ‘scortentur filiae’, et doctrina falsi ex qua vita mali, per quod ‘nurus adulterentur’; quod adulteria et scortationes in Verbo significent adulterationes boni et falsificationes veri, videatur n. 2466, 2727, 3399; ‘nurus’ itaque ibi pro affectionibus falsi:

[3] apud Micham, Magnus est loquens perversitatem animae suae, et detorquet illam, bonus eorum sicut spina, rectus ut dumus; ... filius vilipendit patrem, filia insurgens contra matrem suam, nurus contra socrum suam; hostes viri domestici illius, vii [3, ] 4, 6; agitur ibi de falso ex malo, in quo Ecclesia ultimo tempore cum vastata, in proximo sensu in quo Ecclesia Judaica; ‘filia insurgens contra matrem significat quod affectio mali contra verum; et nurus contra socrum’ quod affectio falsi contra bonum.

[4] Quia similiter se habet cum homine qui in tentationibus est, in his enim pugna est mali contra verum et falsi contra bonum, nam tentationes spirituales non aliud sunt quam vastationes falsi et mali apud hominem, idcirco tentationes seu pugnae spirituales paene per similia verba a Domino describuntur apud Matthaeum, Jesus dixit, Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super terram, non veni mittere pacem sed gladium, veni enim ad dissidendum hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et hostes homini: erunt domestici illius 2 , 10:34-36, 38;

similia haec verba apud Prophetam mox supra significarunt vastationem Ecclesiae, hic autem tentationes illorum qui ab Ecclesia, quia ut dictum, tentationes non aliud sunt quam vastationes seu remotiones 3 falsi et mali, quapropter etiam tam tentationes quam vastatione' significantur et describuntur per aquarum inundationes et 4 diluvia n. 705, 739, 5 756, 790;

hic itaque 6 ‘filia contra matrem’ etiam est affectio mali contra verum, et ‘nurus contra socrum’ affectio falsi contra bonum; et quia mala et falsa apud hominem qui in tentatione intus sunt seu illius sunt, vocantur domestici, 7 dicitur ‘hostes hominis domestici ejus’; quod tentationes ita ibi describantur, patet ex eo quod dicatur quod ‘non venerit ad mittendum pacem 8 super terram sed gladium’; per ‘gladium’ enim significatur verum pugnans; et in opposito sensu falsum pugnans, n. 2799, 4499, cum tamen venerit ad dandum pacem, 9 Joh. 14:27; 16:33;

quod tentationes sint quae ita describuntur, constat 10 ex sequentibus ibi ‘quisquis non suscipit crucem suam 11 , et sequitur post Me, non est Me dignus’:

[5] similiter apud Lucam, Putatisne quod ad pacem venerim ad dandum in terra?

Non, dico vobis, sed divisionem; erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi, tres contra duos, et duo contra tres, dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem, socrus contra nurum suam, et nurus contra socrum suam, 12:51-53;

ex his quoque patet quod per ‘patrem, matrem, filium, filiam, nurum, socrum’ significentur talia quae sunt ex conjugio caelesti, nempe bona et vera in suo ordine, et quoque opposita; sicut etiam apud Marcum, Jesus dixit, Nemo est, qui derelinquit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros propter Me et Evangelium, si non recipiet centupla, nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et liberos et agros cum persecutionibus, et in saeculo venturo vitam aeternam, 10:29, 30;

qui non sensum internum Verbi novit, credet quod per ‘domum, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos, agros’ significentur domus, fratres, sorores, pater, mater, uxor, liberi, agri, sed sunt talia quae apud hominem sunt ei propria quae derelinquet, et loco eorum spiritualia et caelestia 12 quae Domini sunt quae recipiet, et hoc per tentationes, quae intelliguntur per persecutiones ibi; quisque videre potest quod si derelinquit matrem, non recepturus matres, similiter nec fratres, sorores.

脚注:

1. The Manuscript inserts nurus.

2. The Manuscript inserts quisquis non suscipit crucem meam, et sequitur post Me, non est Me dignus.

3. nempe

4. seu

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. ibi etiam

7. The Manuscript inserts et.

8. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts ut apud.

10. The Manuscript inserts etiam.

11. meam, in the Manuscript, the First Latin Edition.

12. The Manuscript inserts quae accepturus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.