圣经文本

 

Genesis第35章

学习

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3255

学习本章节

  
/10837  
  

3255. Quod ‘collectus ad populos suos’ significet quod haec de Abrahamo, constat a significatione ‘colligi ad populos suos’ quod sit non amplius de ipso; colligi enim ad populos suos, est abire ab illis inter quos prius fuit, et transire ad suos; ita hic non amplius repraesentare. Antiquis sollemne fuit dicere, cum aliquis moreretur, quod ‘colligeretur ad patres suos’, aut ‘ad populos suos’, et intellexerunt per id, quod actualiter venirent ad parentes suos, ad cognatos, et affines, in altera vita; ab antiquissimis, qui caelestes homines fuerunt, hoc habuerunt, illi enim cum vivebant in terra, etiam simul cum angelis fuerunt in caelo, ac ita noverunt quomodo se res haberet; nempe, quod omnes qui in eodem bono sunt, in altera vita conveniant et simul sint, et quoque omnes qui in eodem vero sunt; de illis dicebant quod ‘congregarentur ad suos patres’, de his autem quod ‘colligerentur ad suos populos’; ‘patres’ enim apud illos significabant bona, n. 2803 et ‘populi’ significabant vera, n. 1259, 1260; etiam illi qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quia in simili bono fuerunt, simul in caelo cohabitant, n. 1115; et quoque plures ex illis qui ab Antiqua Ecclesia, 1 et in simili vero, inter se, n. 1125, 1127:

[2] et praeterea homo dum in corpore vivit, semper quoad animam suam in aliqua societate spirituum est in altera vita, n. 1277, 2379, homo qui malus est, in societate spirituum infernalium, qui bonus, in societate angelorum, ita quisque in societate talium cum quibus quoad bonum et verum, vel quoad malum et falsum, convenit; in eandem hanc societatem venit homo cum moritur, n. 687; haec sunt quae apud antiquos significabantur per quod 2 congregarentur ad patres, aut colligerentur ad populos suos; 3 sicut hic dicitur de Abrahamo cum exspiravit, et in eodem hoc capite de Jishmaele, vers. 17, de Jishako, Gen. 35:29;

de Jacobo, Gen. 49:29, 33;

de Aharone, Num. 20:24, 26;

de Mose, Num. 27:13; 31:2; Deut. 32:50;

de generatione prima quae intrabat in terram Canaanem, Jud. 2:10. At in sensu interno Verbi, ubi agitur de vita alicujus, quod repraesentaverit, tunc per ‘colligi ad populos’ significatur quod non amplius de illo, ut supra dictum.

脚注:

1. The Manuscript has inter se, qui in simili vero

2. The Manuscript has colligerentur

3. The Manuscript has sicut etiam legitur de Jischmaele in hoc cap. vers. 17.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.