圣经文本

 

Genesis第34章

学习

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4493

学习本章节

  
/10837  
  

4493. ‘Et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius’: quod significet accessionem ad externa, constat ex significatione ‘circumcidere omnem masculum’ quod sit per id initiari in repraesentativa et significativa illorum, nempe posterorum Jacobi, quoad sola externa, de qua n. 4486; et ex significatione ‘egredi portam urbis’ quod sit recedere e doctrina Ecclesiae apud antiquos, de qua mox supra n. 4492; et quia recessio e doctrina et accessio ad externa significatur, ideo bis dicitur ‘egredientes portam urbis illius’, non etiam simul, ut alibi, ingredientes illam; per ‘ingredi’ enim significatur accessio ad doctrinam et recessio ab externis 1 , hic autem contrarium.

[2] Quomodo haec se habent, dicendum: homines Antiquissimae Ecclesiae ex cujus reliquiis Hamor et Shechem cum familiis suis 2 fuerunt, prorsus alio et diverso genio ac indole fuerunt quam viri Antiquae Ecclesiae; homines enim Antiquissimae Ecclesiae habuerunt voluntarium in quo integrum erat, non autem viri Antiquae Ecclesiae; quapropter Dominus apud homines Antiquissimae Ecclesiae potuit influere per voluntarium, proinde per viam internam, non autem apud viros Antiquae Ecclesiae, in his enim voluntarium deperditum fuit, sed influebat Dominus in intellectuale eorum, ita non per viam internam sed per externam, ut supra n.

4489. dictum est; influere per voluntarium est per bonum amoris, nam omne verum est partis voluntariae; at influere per intellectuale est per verum fidei, nam omne verum est partis intellectualis; in hac parte, nempe intellectuali, Dominus apud viros Antiquae Ecclesiae formavit novam voluntatem cum illos regeneravit: quod bona et vera parti voluntariae hominum Antiquissimae Ecclesiae implantata fuerint, videatur n. 895, 927 at quod parti intellectuali virorum Antiquae Ecclesiae, n. 3 863, 875, 895, 927, 2124, 2256, 4328: quod in parte intellectuali formetur nova voluntas, n. 928, 1023, 1043, 1044, 4328; quod detur parallelismus inter Dominum et inter bonum apud hominem, non autem inter verum, n. 1831, 1832, 1718, 3514 et quod inde viri Antiquae Ecclesiae fuerint in obscuro respective, n. 2708, 2715, 2935, 2937, 3246, 3833. Ex his constare potest quod homines Antiquissimae Ecclesiae prorsus alio et diverso genio ac indole fuerint a viris 4

Antiquae Ecclesiae.

[3] Inde erat quod qui ab Antiquissima Ecclesia erant, interni homines fuerint et nulla externa cultus habuerint; et quod qui ab Antiqua Ecclesia erant, externi homines fuerint et externa cultus habuerint; nam illi per interna videbant externa sicut a 5 luce solis diu, et hi per externa videbant interna sicut 6 in lumine lunae et stellarum noctu, quapropter etiam Dominus illis in caelo apparet ut sol, his autem ut luna, n. 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 4060; illi sunt qui in explicationibus vocantur caelestes, hi autem qui spirituales.

[4] Ut illustretur qualis differentia fuerit, sit exemplum: homo Antiquissimae Ecclesiae si legisset Verbum historicum aut propheticum, absque praevia instructione aut ulla explicatione, vidisset sensum ejus internum, et hoc usque adeo ut caelestia et spiritualia quae sunt sensus interni, ilico obvenissent 7 , et vix aliquid quod in sensu litterae; ita sensus internus fuisset illi in claro, at sensus litterae in obscuro; foret sicut qui 8 audit loquentem et solum haurit sensum, non autem attendit ad loquentis voces; at homo Antiquae Ecclesiae si legisset Verbum, non potuisset absque praevia instructione aut explicatione videre sensum ejus internum, ita quod sensus internus fuisset illi in obscuro, at sensus litterae in claro; foret sicut 9 ille qui audit loquentem et cogitatione inhaeret vocibus 10 , et interea non attendit ad sensum qui inde ei perit: at homo Ecclesiae Judaicae cum legit Verbum, nihil capit praeter sensum litterae 11 ; quod sensus aliquis internus sit, non scit, et quoque negat: similiter hodie homo Ecclesiae Christianae.

[5] Ex his constare potest qualis differentia fuit 12 inter illos qui per Hamorem et Shechemum repraesentantur 13 ,

qui quia ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae fuerunt, in internis et non in externis fuerunt, ac inter illos qui per ‘filios Jacobi’ significantur, qui in externis et non in internis fuerunt 14 ; et porro constare potest quod Hamor et Shechemus non accedere potuissent ad externa, et acceptare illa quae apud filios Jacobi, nisi interna eorum occluderentur, quae si occlusa fuissent, in aeternum periissent.

[6] Haec causa arcana est cur Hamor et Shechemus cum familiis eorum occisi 15 sunt, quod alioquin non permissum fuisset; sed hoc non aufert culpam a filiis Jacobi, quin enorme facinus patraverint; illi nihil de arcano illo noverunt, nec illum finem habuerunt; quisque secundum finem seu intentionem judicatur; quod intentio eorum fraudulenta fuerit, in vers. 13

manifeste dicitur; cumque aliquod 16 tale permittitur a Domino, id fit per malos ac per infernales qui infundunt; sed omne malum quod mali intendunt et faciunt bonis, Dominus vertit in bonum, hic 17 ut Hamor et Shechemus cum familiis eorum salvarentur.

脚注:

1. internis, in the First Latin Edition

2. eorum

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. veris, in the First Latin Edition

5. in

6. The Manuscript inserts ita.

7. obvenirent

8. The Manuscript inserts ille.

9. sic, in the First Latin Edition

10. The Manuscript inserts ejus.

11. literalem

12. The Manuscript deletes esset, and interpolates fuerit.

13. The Manuscript inserts hic.

14. fuerunt after externis

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. aliquid

17. The Manuscript deletes hic, hoc.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.