圣经文本

 

Genesis第34章

学习

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4444

学习本章节

  
/10837  
  

4444. ‘Ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde’ quod significet quod in malo essent contra verum Ecclesiae apud antiquos, constat a significatione ‘dolere et exardescere valde’ quod hic sit in malo esse; quod contra verum Ecclesiae apud antiquos sequitur, quia contra Shechemum filium Hamoris, per quem 1 quot significetur verum apud antiquos, supra n. 4430, 4431, dictum est Quod in malo fuerint, patet ab illis quae sequuntur, quod nempe ‘locuti sint in fraude’, vers. 13, et dein postquam Shechemus e Hamor' condescendebant ad verba illorum, occiderent illos, vers. 26-29 inde est quod per ‘dolere’ hic et ‘exardescere valde’ significetur quo in malo essent; apparet sicut zelus fuerit, quia cubuit cum sorore eorum, secundum verba quae mox sequuntur, ‘quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet’ et in fine capitis, ‘dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram?’ vers. 31; sed non fuit zelus, zelus enim nusquam dari potest apud aliquem qui est in malo, sed solum apud illum qui in bono, nam zelus in se bonum habet, n. 4164;

[2] religiosum quidem 2 quod apud posteritatem illorum, in se bonum habuit, nam ejus 3 omnia et singula repraesentabant caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini', sed quoad illos qui in illo erant, nihil boni habuit, in externis enim solum fuerunt absque internis, ut supra ostensum; se habet hoc sicut religiosum illius gentis in quo etiam hodie sunt; agnoscunt Mosen et Prophetas, ita Verbum; hoc sanctum in se est, sed quoad illos non sanctum est, nam in singulis ibi semet spectant, et sic mundanum, immo terrestre faciunt Verbum, nam quod inibi aliquid caeleste sit 4 , non sciunt, ne quidem curant; qui in tali statu sunt, non possunt in bono esse cum in suo religioso, sed in malo, nam nihil caeleste influit, hoc enim apud se exstinguunt.

[3] Secundum legem in Antiqua Ecclesia etiam notam fuit quod qui compressit virginem, dotem daret et acciperet illam in uxorem, juxta haec apud Mosen,

Si persuaserit vir virgini, quae non desponsata, et cubat cum ea, dote dotabit eam sibi in uxorem; si renuendo renuit pater ejus dare eam illi, argentum pendet, quantum dos virginum, Exod. 22:15, 16 [KJV 16, 17]:

et alibi, Si invenerit vir puellam virginem, quae non desponsata est, et apprehenderit illam, ac cubuerit cum illa, et deprehensi fuerint, dabit vir qui cubuit cum ea, patri puellae quinquaginta argenti, et erit illi in uxorem, pro quod compresserit illam; et non poterit repudiare illam omnibus diebus suis, Deut. 22:28, 29;

quod eadem haec lex nota fuerit antiquis, patet manifeste a Shechemi verbis ad puellae patrem et fratres, Dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus, Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo; multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicetis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem, vers. 11, 12, 12;

et quia Shechemus legem illam complere voluit, et fratres Dinae consenserunt, si fieret sicut illi, circumcidendo omnem masculum, secundum verba quae sequuntur, Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 15, 16; inde patet quod non ex lege egerint, ita non ex bono, sed contra legem, proinde ex malo.

[4] Ex lege quidem fuit quod non conjugia inirent cum gentibus, de qua apud Mosen,

Ne accipias de filiabus illarum filiis tuis, et scortentur filia earum post deos eorum, et scortari faciant filios tuos post deo eorum, Exod. 34:16: et alibi, Non affinitatem contrahes cum gentibus, filiam tuam non dabis filio illius, et filiam illius non accipies filio tuo: ideo quo seducturus sit filium tuum a post Me, ut serviant diis aliis, Deut. 7:3, 4;

sed haec lex lata est de gentibus idololatris, ne per conjugia ad cultum idololatricum deflecterent 5 a cultu vere repraesentativo, nam cur idololatrae facti sunt, non amplius repraesentare potuerunt caelesti et spiritualia regni Domini, sed opposita qualia sunt infernalia, quippe ab inferno tunc evocabant quendam diabolum quem colebant, e cui repraesentativa Divina applicabant; quapropter dicitur 6 , ne scortarentur post deos illorum; tum ob causam quia per gentes significabantur mala et falsa, cum quibus bona et vera quae illi repraesentabant, non commiscerentur, proinde non diabolica et infernali cum caelestibus et spiritualibus, n. 3024f.

[5] Sed nusquam vetitum fui matrimonia contrahere cum gentibus quae acceptarunt cultum eorum et 7 qui postquam circumcisi essent, agnoscebant Jehovam; illo vocabant peregrinos peregrinantes cum illis, de quibus ita apud Mosen,

Si peregrinabitur tecum peregrinus, et voluerit facere Pascha Jehovae, circumcidetur ei omnis masculus, et tunc accedet a faciendum illud, et erit sicut incola terrae:... lex una erit incola et peregrino qui peregrinatur in medio vestrum, Exod. 12:48, 49;

et alibi, Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet Pascha Jehovae, juxta statutum Paschae, et juxta statuta ejus, sic faciet statutum unum erit vobis tam peregrino quam indigenae terrae, Num. 9:14; 8 quod dicti sint peregrini peregrinantes in medio illorum et cum illis, erat quia ‘peregrinari’ significabat instrui, ac ita ‘peregrinus’ illos qui in ‘statutis et’ doctrinalibus instrui se passi sunt; quod peregrinari et peregrinus id significent, videatur n. 1463, 2025, 3672 9 :

apud eundem,

Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum facitis, sic faciet: quantum ad contionem, statutum unum vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in generationes vestras: quales vos talis peregrinus coram Jehovah; lex una, et judicium unum erit vobis et peregrino peregrinanti vobiscum, Num. 15:14-16:

10 tum alibi, Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus peregrinans vobiscum, Lev. 19:34

Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale indigenae erit, Lev. 24:22.

[6] Quod hoc statutum non modo Jacobo et filiis ejus, sed etiam Shechemo et Hamori notum fuerit, patet a verbis illorum; nam statuta, judicia et leges quae genti Israeliticae et Judaicae data sunt, non fuerunt nova, sed talia quae fuerunt prius in 11

Antiqua Ecclesia, et in 11 Altera Antiqua quae Hebraea ab Ebero dicta fuit, ut passim ostensum est; quod inde lex illa nota fuerit, patet a verbis filiorum Jacobi, Dixerunt filii Jacobi ad Hamorem et Shechemum, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis; verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 14-16;

et a verbis Hamoris et Shechemi, quod non modo consenserint, sed etiam quod circumcidi fecerint se et omnem masculum urbis suae, vers. 18-24:

[7] inde patet quod Shechemus talis factus qualis peregrinus, de qua in lege, et sic quod filiam Jacobi potuerit in mulierem accipere; ita 12 quod occiderint illos, fuerit factum nefandum; quod etiam testificatus Jacob ante mortem suam, Gen. 49:5-7. Quod non modo Jehudah, sed etiam Moses, tum reges Judaeorum et Israelitarum, ut et plures ex populo, duxerint uxores a gentibus, ex historicis Verbi constat; quae quin receperint statuta, judicia et leges eorum, et pro peregrinis agnitae fuerint, non dubitandum.

脚注:

1. quos

2. enim

3. in omnibus et singulis repraesentativum caelestium et spiritualium, quae sunt Regni Domini habuit

4. non autem caeleste, nam quid caeleste

5. ad idololatrias declinarent

6. The Manuscript inserts quod non conjugia cum illis sociarent.

7. seu

8. The Manuscript has this ref. after that from Num. xv, introduced by Apud eundem

9. The Manuscript inserts et alibi.

10. et

11. apud with accusative

12. et sic

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.