圣经文本

 

Genesis第33章

学习

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4430

学习本章节

  
/10837  
  

4430. ‘Et vidit illam Shechem’: quod significet verum, constat a repraesentatione ‘Shechemi’ quod sit verum, hic verum Ecclesiae 1 ab antiquo; quod hoc per ‘Shechemum’ repraesentetur, est ex eo quod adhuc apud illam gentem ubi Shechemus, reliquiae 2 Ecclesiae essent. Quod inter probas gentes fuerit, patet ex sinceritate ex qua locuti Hamor et Shechem ad Jacobum et ejus filios, vers. 8-12, et ex condescendentia ut Shechemus acciperet Dinam in uxorem, vers. 18-24; et quia ita, repraesentabantur verum Ecclesiae per 2 illos; et praeterea Shechem urbs erat prima statio Abramo cum venit ex Syria in terram Canaanem, Gen. 12:6; et nunc quoque prima Jacobo etiam 3 ex Syria, ubi tetendit tentorium, fecit tuguria, et statuit altare, Gen. cap. praec. 33:17-20; quod per itinera seu peregrinationes 4 Abrahami et Jacobi repraesentatae sint progressiones in vera fidei et bona amoris, quae Domino in supremo sensu, et quae homini qui regeneratur a Domino in sensu respectivo, aliquoties ostensum est; inde per ‘Shechem’ significatum est primum lucis, n. 1440, 1441; proinde verum interius, hoc enim est primum lucis.

[2] Sed in hoc capite agitur in sensu interno de posteris Jacobi, quomodo illi hoc primum lucis seu interius verum apud se exstinxerunt; ‘filii Jacobi’ significant in hoc sensu, qui est sensus internus historicus, omnem suam posteritatem; in sensu enim interno Verbi' agitur solum de rebus quae sunt regni Domini, ita quae sunt Ecclesiae Ipsius; ipsi filii Jacobi non aliquam Ecclesiam constituebant sed posteri illorum, et hoc non prius quam postquam egressi sunt ex Aegypto, et actualiter non prius quam venerunt in terram Canaanem.

[3] Praeterea quod urbem hanc a Shechemo dictam attinet, illa antiquitus vocata fuit Shalem, ut constat in cap. praeced. xxxiii,

Venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, vers. 18; quod per ‘Shalem’ significetur tranquillitas, et quod per ‘urbem Shechemi’ significentur interiora vera fidei, et quod ad statum tranquillum veniat homo cum ad illa vera, videatur n. 4393; postmodum autem eadem urbs dicta fuit Shechem, ut constare potest apud Joshuam, Ossa Josephi, quae ascendere fecerunt filii Israelis ex Aegypto, sepeliverunt in Shechem, in parte agri quem emit Jacob a filiis Hamoris patris Shechemi centum kesitis, xxiv 32;

et in libro Judicum,

Dixit Gaal filius Ebed ad cives Shechemi, Quis est Abimelech, et quis est Shechem, ut serviamus illi? nonne filius Jerubbaalis, et Zebul praefectus ejus? servite viris Hamoris patris Shechemi et quare serviemus huic? 9:28.

[4] Eadem urbs dein vocata fuit Sichar, ut patet apud Johannem,

Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar, prope agrum quem dedit Jacob Josepho filio suo; erat ibi fons Jacobi, 4:5, 6;

quod per illam urbem significetur verum interius, patet ab illis locis, tum ex aliis ubi nominatur; et quoque apud Hoscheam,

Gilead urbs operantium iniquitatem, foedata a sanguine, et juxta exspectare virum turmas, sodalitium sacerdotum, via occidunt ad Shechemum, quia scelus fecerunt, in domo Israelis vidi rem foedam, 6:8, 9, (10];

ubi ‘via occidunt ad Shechemum’ significat quod exstinguant vera usque ad interiora, ita omnia externa: exstinctio etiam veri interioris significatur per quod Abimelech destruxerit illam urbem, et conseverit sale, Jud. 9:45.

脚注:

1. ab Ecclesia Antiqua

2. The Manuscript inserts Antiquae.

3. The Manuscript inserts cum.

4. Abrami

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.