圣经文本

 

Genesis第33章

学习

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4366

学习本章节

  
/10837  
  

4366. ‘Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi’: quod significet tacitam acceptationem ut sic affectionem boni ex vero insinuaret, constare potest ex renuentia hic quod involvat assensionem, nam usque acceptavit; finis renuentiae cum aliquis acceptat, est quandoque ut insinuetur affectio, augetur etiam inde, et sic transit a cogitare bene in velle bene; homo a Domino ducitur paene per similia in vita spirituali, per quae homo alios ducit in vita civili; in hac familiare est renuere ob finem ut ex affectione, ita non ex cogitare solum sed etiam ex velle, faciat; si enim non acceptaret, finis quem intendit, periret, quare finis urget usque ut intensius cogitet illud, et sic ex corde velit;

[2] quod tale non appareat in vita spirituali, sicut in vita civili est quia pauci sunt apud quos bonum conjungitur eum veris, hoc est, qui regenerantur, et quoque illi pauci qui regenerantur, non reflectunt super talia, nec reflectere possunt 1 , non enim sciunt quid bonum spirituale, quia non quid charitas et quid proximus in genuino sensu; et quia illa 2 non sciunt, nec 3 ideam interiorem de vero quod fidei, habere possunt; et praeterea spiritualem vitam separant a civili in tantum ut ab hac de illa nullam ideam haurire ausint; quod correspondeant et quod illa in hac repraesentetur, prorsus ignorant, immo aliqui ne quidem comparationem admittunt 4 ; cum tamen res ita se habet quod nulla idea de spirituali vita haberi possit nisi ab illis quae sunt in civili, quapropter hac remota, cadit illa, usque tandem ut non amplius credatur; quod constare potest manifeste ex eo quod non magis credatur 5 quod spiritus et angeli inter se conversentur sicut homines, quodque colloquantur, et de honesto et decoro, deque justo et aequo, ac de bono et vero, similiter ratiocinentur sicut homines et multo perfectius, minus quod se mutuo videant, audiant, explorent, conjungant in societates, cohabitent, et perplura alia.

脚注:

1. pauci qui regenerantur, reflectunt super talia, imo qui reflectere possunt

2. hoc

3. non

4. admittant, in the First Latin Edition

5. credatur amplius

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.