圣经文本

 

Genesis第33章

学习

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4347

学习本章节

  
/10837  
  

4347. ‘Et incurvavit se terram septem vicibus’: quod significet submissionem omnium, constat ex significatione ‘incurvare se terram’ quod sit affectus humiliationis, de qua n. 2153, proinde submissio; submissionis summus gradus significatur per ‘septem vices’, et submissio omnium per quod ‘Jacob incurvavit se’, Jacob enim repraesentat universale omnium, ut mox supra n. 4346 dictum.

[2] Quod humiliationem et submissionem attinet, pauci sciunt cur illa erit coram Divino quando homo est in cultu, inde etiam nec sciunt quid illa efficit; qui non in interiorum cognitione sunt, non aliter credere possunt quam quod Divinum velit humiliationem et submissionem hominis, sicut homo qui in cupiditate gloriae est, proinde quod Divinum velit inde gloriam et afficiatur gloria quam homo Illi 1 tribuit; sed res aliter prorsus se habet; Divinum non est in aliqua affectione gloriae, quid enim gloriae Divino ab homine; sed vult humiliationem et submissionem non Sui sed hominis causa; homo enim cum in humiliatione est, tunc aversatur malum et falsum apud se, n. 2327, 2423, 3994, et sic removet illa, quibus remotis Divinum potest influere cum bono et vero; quisque apud se hoc scire potest; qui animo elato est, in amore sui est et se praeponit non solum aliis, sed etiam Divinum nihil curat, consequenter influxum boni et inde conjunctionem ejus cum veris, rejicit; haec genuina causa humiliationis hominis est coram Divino;

[3] inde patet quod bonum non conjungi possit cum veris, ita non regenerari homo, nisi se humiliet et submittat: de veris praedicatur humiliatio et submissio quia vera influunt per externum hominem, bonum autem per internum; quae per externum hominem influunt, secum habent fallacias, et inde falsa cum illorum affectionibus; quae autem per internum, non ita, quia Divinum est quod per hunc influit, et obviam venit veris ut conjungantur. Inde nunc patet quid intelligitur per submissionem omnium, quae significatur per quod ‘Jacob incurvaverit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum’.

脚注:

1. ipsi

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.