圣经文本

 

Genesis第32章

学习

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4314

学习本章节

  
/10837  
  

4314. Quod in sensu interno historico per ‘is claudicans super femore suo’ significetur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’, qui hic est ‘is’, quod sit posteritas ejus, de qua n. 4281; et ex significatione ‘claudicare super femore’ quod sint illi qui in nullo bono sunt, et inde in nullo vero, de qua n. 4302; hic ideo per ‘is claudicans super femore suo’ significatur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam.

[2] Qualis illa gens fuerat, patet manifeste a pluribus quae Ipse Dominus in parabolis locutus est, quae in sensu interno historico de illa gente dicta sunt; ut quae in parabola de homine rege, qui conferebat rationem cum servo in quo nihil misericordiae erga alterum, Matth. 18:23 ad fin. : in parabola de patrefamilias Qui locavit vineam agricolis et peregre abiit, et agricolae apprehenderunt servos quos misit, et ceciderunt virgis, occiderunt, et lapidarunt, tandem filium quem ejecerunt extra vineam, et occiderunt: quam parabolam audientes scribae et Pharisaei cognoverunt quod de ipsis, Matth. 21:33-45; Marcus 12:1-9; Luc. 20:9 seq. :

in parabola De homine, qui dedit servis talenta; et qui unum talentum accepit, abiens abscondidit in terra, Matth. 25:14-30; Luc. 19:12-27 1 : in parabola De illis qui venerunt ad 2 vulneratum a latronibus, Luc. 10:30-37: in parabola De illis qui ad magnam cenam vocati sunt, et omnes se excusarunt, de quibus dominus, Dico vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati fuerunt, gustaturus sit cenam meam, Luc. 14:16-24: in parabola De divite et Lazaro, Luc. 16:19 ad fin. : in parabola De illis qui contemnunt alios prae se, Luc. 18:10-14: in parabola De duobus filiis, quorum unus dixit, Ego abibo in vineam, sed non abiit... et dixit Jesus, Amen dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regnum caelorum, Matth. 21:28-32.

[3] Qualis esset gens illa, Dominus aperte dicit apud Matthaeum 23:13 seq. , ubi ad finem, Testamini contra vos ipsos, quod filii sitis eorum qui occiderunt prophetas, et vos impletis mensuram patrum vestrorum, 23:13 seq. , 31-33:

apud Marcum, Jesus dixit illis, Recte prophetavit Esaias de vobis, Hic populus labiis Me honorat, cor vero eorum prorsus abest a Me; frustra colunt Me, docentes doctrinas praecepta hominum, deserentes mandatum Dei, 7:6-13:

apud Johannem, Judaei responderunt Jesu, quod semen Abrahami essent...

sed Jesus illis dixit, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, 8:33, 44.

Quia tales erant, etiam vocantur ‘generatio prava et adultera’, Matth. 12:39 3 ; tum ‘progenies viperarum’, Matth. 3:7; 23:33 4 ; Luc. 3:7:

et apud Matthaeum, O progenies viperarum quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis, 12:34.

[4] Quod apud illam gentem ne quidem bonum naturale ullum residuum esset 5 , significatur per ‘ficum’ de qua apud Matthaeum, Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea nisi folia tantum, ideo dixit illi, Ne posthac ex te fructus nascatur in aeternum, unde arefacta est ex tempore ficus, 21:19;

quod ‘ficus’ sit bonum naturale, videatur n. 217. Ex his constare potest quod bona et vera prorsus deperdita essent apud gentem illam.

[5] Bona et vera deperdita dicuntur, cum interius nulla sunt; bona et vera quae extrinsecus apparent, trahunt suum esse et suum vivere ab internis; qualia itaque interna sunt, talia sunt externa, utcumque haec coram oculis hominis apparent. Sunt aliqui 6 quos cognovi in vita corporis eorum, et qui tunc apparuerunt sicut in zelo pro Domino, pro Ecclesia, pro patria et communi bono, et pro justo et aequo, et tamen iidem in altera vita inter infernales sunt, et quod miratus, inter pessimos ibi; causa fuit quod interiora eorum foeda et profana fuissent, et quod mentiti zelum illum propter famam ad aucupandum honores et quoque ad lucrandum' opes, ita propter se, non autem propter illa quae ore professi sunt; quapropter cum externa illa exuuntur, quod fit cum moriuntur, patent interna, et apparent sicut fuerant intus, quae dum vixerant, coram mundo absconderunt; haec sunt quae intelliguntur per quod bona et vera prorsus deperdita sint.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. inciderunt in

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. essent, in the First Latin Edition

6. plures

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.