圣经文本

 

Genesis第30章

学习

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3960

学习本章节

  
/10837  
  

3960. ‘Et dixit Leah, Dotavit me Deus me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios’: quod significet in sensu supremo Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, in sensu interno conjugium caeleste, in externo amorem conjugialem, constat ex significatione ‘cohabitare’, et quoque ex reliquis verbis quae Leah tunc locuta: quod ‘cohabitare seu cohabitatio’ sit in supremo sensu Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, est quia Ipsum Divinum quod Pater vocatur, est in Divino Humano quod Filius Dei dicitur, mutuo et vicissim, secundum Ipsius Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, ... Philippe, qui vidit me, vidit Patrem, ...

credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, 14:9-11; 10:38;

quod haec unio sit ipsum Conjugium Divinum, videatur n. 3211, 3952; estque unio illa non cohabitatio, sed 1 per cohabitationem in sensu litterae exprimitur; quae enim unum sunt, sicut duo sistuntur in sensu litterae, prout etiam Pater et Filius, immo ut tres, ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et hoc ob plures causas, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

[2] Quod ‘cohabitare seu cohabitatio’ in sensu interno sit conjugium caeleste, inde est, nam ex Conjugio Divino, quod est unio Patris et Filii, seu Ipsius Divini Domini cum Divino Humano Ipsius, existit conjugium caeleste; conjugium caeleste est quod regnum Domini vocatur et quoque caelum, et hoc quia existit a Conjugio Divino, quod est Dominus 2 ; hoc nunc est quod in sensu interno significatur per ‘cohabitationem’, inde quoque caelum vocatur habitaculum Dei, ut apud Esaiam,

Prospice a caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae, et decoris Tui; ubi zelus Tuus, et virtutes Tuae? commotio viscerum Tuorum, et miserationes Tuae ad me, se continuerunt,

63:15;

‘habitaculum sanctitatis’ pro regno caelesti et ‘habitaculum decoris’ pro regno spirituali; habitaculum ibi est ex eadem voce, ex qua hic cohabitare et Zebulun.

[3] Quod ‘cohabitare seu cohabitatio’ in sensu externo sit amor conjugialis, est quia omnis genuinus amor conjugialis non aliunde existit quam ex conjugio caelesti quod est boni et veri, 3 et hoc a Conjugio Divino, quod est Dominus quoad Ipsum Divinum Ipsius et Divinum Humanum; videantur quae de his prius dicta sunt, quod nempe conjugium caeleste sit ex Divino Bono quod in Domino, et a Divino Vero quod ab Ipso, n. 2508, 2618, 2803, 3132 quod inde amor conjugialis, n. 2728, 2729 quod qui in genuino amore conjugiali sunt, in intimis vitae cohabitent, n. 2732; ita 4 in amore boni et veri, nam haec sunt intima vitae: quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum, n. 2737, 2738, 2739 quod conjugium boni et veri sit in caelo, in Ecclesia, apud unumquemvis ibi, in singulis naturae, n. 718, 747, 917, 1432, 2173, 2516, 2712, 2758: quod in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712, ita in supremo sensu Ipse Dominus: 5 quod per Jesum Christum significetur Conjugium Divinum, n. 3004.

[4] Haec sunt quae significantur non solum per ‘cohabitare’, seu per haec verba ‘vice hac cohabitabit mihi vir meus’, sed etiam per illa quae praecedunt ‘dotavit me Deus me dote bona’, sed per illa significatur verum boni, per haec autem bonum veri, utrumque enim facit conjugium caeleste: et quia hoc est conclusio, dicitur ‘quia peperi illi sex filios’, ‘sex’ enim hic significant simile ac duodecim, nempe omnia fidei et amoris; numerus dimidius et duplus ejusdem significationis est in Verbo quando de simili re agitur.

脚注:

1. The Manuscript has unio illa in sensu interno per cohabitationem

2. The Manuscript inserts inde vocatur Regnum Domini aut caelum conjugium caeleste, et hoc ex conjugio boni et veri, ac veri et boni, quod ibi a Domino.

3. The Manuscript inserts ut dictum.

4. The Manuscript inserts quoque.

5. The Manuscript has nam per Jesum Christum significatur; Arcana Coelestia 3

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.