圣经文本

 

Genesis第30章

学习

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3934

学习本章节

  
/10837  
  

3934. ‘Et dixit Leah, Venit turma’: quod significet in supremo sensu Omnipotentiam et Omniscientiam, in interno bonum fidei, in externo opera, constat a significatione ‘turmae’ hic; quod ‘turma’ in supremo sensu sit Omnipotentia et Omniscientia, est quia turma hic est multitudo, et multitudo cum praedicatur de Divino Domini, est multitudo infinita, quae non aliud est quam Omnipotentia et Omniscientia; sed omnipotentia praedicatur ex quantitate quae est magnitudinis, et omniscientia ex quantitate quae est multitudinis; tum omnipotentia praedicatur ex infinito bono, seu quod idem, ex Divino amore, ita ex Divina voluntate, omniscientia autem ex Infinito vero, seu quod idem, ex Divina intelligentia. Quod ‘turma’ in sensu interno sit bonum fidei, est ex correspondentia, omnipotentiae enim Divinae Domini correspondet bonum quod est charitatis, et omniscientiae verum quod est fidei.

[2] Quod ‘turma’ in 1 sensu externo sint opera, est quia haec correspondent bono fidei; bonum fidei enim producit opera, nam dari bonum fidei non potest absque operibus, sicut bonum cogitare et bonum velle non absque bonum facere; 2 illud est infernum, hoc est externum correspondens; porro cum operibus ita se habet: opera nisi correspondent bono fidei, non sunt opera charitatis, nec opera fidei, nam a suo 3 interno non veniunt, sed sunt opera mortua,

4 in quibus non bonum nec verum; at cum correspondent, tunc sunt opera vel charitatis vel fidei; opera charitatis sunt quae a charitate ut a sua anima fluunt, opera autem fidei sunt quae a fide; illa, nempe opera charitatis sunt apud regeneratum, opera autem fidei sunt apud illum qui nondum regeneratus est, sed qui regeneratur; se habent similiter ac se habent affectiones, nempe affectio boni et affectio veri; regeneratus agit bonum ex affectione ejus, ita ex velle bonum; regenerandus autem agit bonum ex affectione veri, ita ex scire bonum; quae qualis differentia sit, saepius prius ostensum est; inde patet quid opera;

[3] 5 praeterea se habet bonum fidei ad opera, sicut comparative' voluntas hominis et inde cogitatio ad faciem ejus, quae, nempe facies, quod sit imago animi, hoc est, voluntatis hominis et inde cogitationis, notum est; si non sistitur voluntas et cogitatio in facie ut in sua imagine, tunc 6 non est voluntas et cogitatio,

7 vel est hypocrisis aut dolus, quia aliam faciem sistit quam vult et cogitat; similiter se habet cum omni actu corporis respective ad interiora quae sunt cogitationis et voluntatis; internum hominis vivit in externo ejus per actum seu per agere; si actus seu agere non est secundum ejus internum, 8 indicium est quod vel non internum sit quod producit actum, 9 sed motus ex consuetudine et habitu recurrens, vel 10 sit mentitum quid quale est in hypocrisi et in dolo; inde iterum patet quid opera: inde sequitur quod qui profitetur fidem, et magis qui bonum fidei, et negat opera, et magis 11 si rejicit illa, 12 is sit absque fide, et adhuc magis absque charitate.

[4] Quia opera charitatis et fidei illa sunt, et homo nusquam in charitate et fide est nisi sit in operibus, ideo in Verbo toties nominantur opera, ut constare potest a sequentibus his locis;

apud Jeremiam,

Oculi Tui aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad dandum unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus, 32:19:

apud eundem,

Convertimini unusquisque a via sua mala, et bona facite opera vestra, 35:15:

apud eundem,

Reddam eis secundum opus eorum, et secundum opus manuum eorum,

25:14:

apud Hoscheam,

Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, 4:9:

apud Micham, Erit terra in desolationem super habitatores ejus, propter fructum operum illorum, 7:13:

apud Zachariam,

Sic dixit Jehovah Zebaoth, Convertimini a viis vestris malis, et operibus vestris malis:... cogitavit Jehovah Zebaoth facere nobis secundum vias nostras, et secundum opera nostra, sic fecit 13 nobis, 1:4, 6:

apud Johannem, Beati mortui qui in Domino moriuntur a nunc; Immo, dicit spiritus, ut requiescant ex laboribus, opera enim illorum sequuntur illos, Apoc. 14:13:

[5] apud eundem,

Vidi mortuos parvos et magnos, stantes coram Deo, et libri aperti sunt: et liber alius apertus, qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum opera illorum. Dedit mare eos, qui in illo, mortuos, et mors et infernus dedit eos, qui in illis, mortuos; judicati itaque sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. 20:12, 13:

apud eundem,

Ecce venio cito, merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus, Apoc. 22:12:

apud Johannem Evangelistam, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera illorum mala; omnis qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne coarguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo facta sunt,

3:19-21:

apud eundem,

Non potest mundus odisse vos, Me autem odit, quia Ego testor de illo, quod opera illorum mala sint, 7:7:

apud eundem,

Jesus ad Judaeos, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos facitis opera patris vestri, 8:39, 41:

apud eundem,

Si haec scitis, beati estis si feceritis illa, 13:17:

[6] apud Matthaeum,

Luceto lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera.... Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum, 5:16, 19:

apud eundem,

Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei Qui est in caelis: multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operarii iniquitatis, 7:[21], 21, 22:

apud Lucam,

Paterfamilias respondens dicit eis, Non novi vos unde sitis, tunc incipietis dicere, Edimus coram te, et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, 18:25-27:

apud Matthaeum,

Omnis qui audit Mea verba, et facit illa, comparabo viro prudenti; ... at omnis audiens verba Mea, sed non faciens illa, comparabitur viro stulto, 7:24, 26:

apud eundem,

Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus, 16:27.

[7] Ex his patet quod opera sint quae salvant hominem, et quae condemnant hominem, quod nempe bona opera salvent, et quod mala condemnent; in operibus enim est velle hominis; qui vult bonum, is facit bonum; qui autem non bonum facit, utcumque dixerit quod velit bonum, usque non vult illud cum non facit illud; est sicut dixerit, Volo id, sed non volo; et quia ipsa voluntas est in operibus, et voluntatis est 14 charitas, et charitatis est fides, patet quid voluntatis seu quid charitatis et fidei est apud hominem 15 , cum non facit, et magis cum contraria facit, nempe t}mala opera;

[8] praeterea sciendum quod regnum Domini apud hominem incohetur a vita quae est operum, tunc enim in principio regenerationis est, at cum regnum Domini est apud hominem, terminatur illud in operibus, et tunc regeneratus est; internus enim homo tunc correspondenter inest in externo, et externi hominis sunt opera, ac interni est charitas et inde fides, quare opera tunc sunt charitas: 16 quia in operibus externi hominis existit ita vita interni hominis, ideo Dominus ubi de ultimo judicio agit, apud Matthaeum 25:32-46, non nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in 17 damnationem qui mala opera. Ex illis quae dicta sunt, etiam constare potest quid significat quod de Johanne legitur, quod ad pectus et in sinu 18 Jesu, et quod illum prae reliquis amaverit, Joh. 13:23, 25; 21:20;

repraesentabantur enim per ‘Johannem’ bona opera, videatur Praefat.

ad cap. xviii, et Praefat. ad cap. xxii Gen. Quid opera fidei, quae etiam fructus ejus ex apparentia vocari possunt, et quid opera charitatis, ex Divina Domini Misericordia, alibi plenius dicetur.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. omne externum habet internum cui correspondet, sicut omne quod est in naturali homine habet in spirituali cui correspondet, omnis enim correspondentia est inter naturalem hominem et spiritualem; n... et quia ita est, sequitur, quod opera quae sunt naturalis hominis, absque correspondentia cum bono fidei, quod est spiritualis hominis, non sint

3. The Manuscript has principio

4. The Manuscript inserts seu.

5. The Manuscript has porro

6. The Manuscript inserts vel.

7. The Manuscript inserts utcumque dixerit quod sit.

8. The Manuscript has signum

9. The Manuscript has tunc est actus modo consuetudo recurrens sicut automaton

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript has qui

12. The Manuscript has quod

13. The Manuscript inserts cum.

14. The Manuscript has ipsa

15. The Manuscript inserts est.

16. The Manuscript inserts et.

17. The Manuscript has ignem aeternam

18. The Manuscript has in sinu et ad pectus

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.