圣经文本

 

Genesis第3章

学习

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Amore Conjugiali#353

学习本章节

  
/535  
  

353. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam fui in medio Angelorum, et audivi sermonem illorum; sermo erat de Intelligentia et Sapientia, quod homo non percipiat aliter, quam quod utraque sit in se, et sic quod quicquid cogitat ex intellectu et intendit ex voluntate, sit ex se; cum tamen ne hilum ejus ex homine est, praeter quam facultas recipiendi illa, quae intellectus et voluntatis sunt, a Deo; et quia omnis homo ex nativitate inclinat ad amandum se, ne homo ex amore sui, et ex fastu propriae intelligentiae pereat, a creatione provisum est, ut ille Amor viri transcriptus sit in uxorem, et huic a nativitate implantatum sit ut amet intelligentiam et sapientiam sui viri, et sic virum; quare uxor continue attrahit fastum propriae intelligentiae sui viri ad se, ac exstinguit illum apud illum, et vivificat illum apud se, et sic vertit illum in amorem conjugialem, ac implet illum amaenitatibus supra modum; hoc provisum est a Domino, ne fastus propriae intelligentiae infatuet virum usque adeo, ut credat se intelligere et sapere ex se, et non a Domino, et sic velit edere ex arbore scientiae boni et mali, et inde se credere similem Deo, et quoque Deum, sicut serpens, qui erat amor propriae intelligentiae, dixit et persuasit; quare homo post esum ejectus est e Paradiso, et per Cherubum custodita est via ad Arborem vitae: Paradisus spiritualiter est intelligentia; Edere ex Arbore vitae spiritualiter est intelligere et sapere ex Domino; ac Edere ex arbore scientiae boni et mali spiritualiter est intelligere et sapere ex se.

  
/535