圣经文本

 

Genesis第29章

学习

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3833

学习本章节

  
/10837  
  

3833. ‘Et fuit in vespera’: quod significet statum adhuc obscurum, constat a significatione ‘vesperae’ quod sit status obscurus, de qua n. 3056; etiam convivia quae in vespera fiebant, seu cenae, nec aliud apud antiquos qui in ritualibus congruis fuerunt, significabant quam statum 1 initiationis qui praecedit 2 conjunctionem, qui status est obscurus respective ad statum conjunctionis; cum enim initiatur homo in verum et inde in bonum, est ei omne quod tunc discit, obscurum, at cum conjungitur ei bonum et inde spectat verum, tunc fit ei clarum, et hoc successive magis et magis, non enim tunc amplius in dubio est num sit aut num ita sit, sed novit quod sit et quod ita sit; cum homo in hoc statu est, tunc innumerabilia scire incipit,

[2] 3 procedit enim tunc a bono et vero quae credit et percipit, quasi a centro ad 4 peripherias, et quantum procedit, tantum illa quae circumcirca sunt, videt, et successive adhuc extensius, continue enim terminos educit et dilatat; et quoque dein a quavis re in spatio intra terminos incohat, et inde ut ex novis centris novas peripherias educit, et sic porro; inde lux veri a bono in immensum crescit, et fit 5 sicut continuum lucidum, nam in luce caeli tunc est quae a Domino; at qui in dubio sunt, et disquirunt num sit et num ita sit, illis innumerabilia illa, immo indefinita ne hilum apparent; sunt eis omnia et singula prorsus obscura, et 6 spectantur illa vix ut unum quod sit, sed ut unum quod non sciunt 7 num sit; in tali statu est sapientia et intelligentia humana hodie, posse ingeniose ratiocinari num sit, sapientis est, et ratiocinari quod non sit, 8 adhuc magis sapientis est:

[3] ut pro exemplo, num detur sensus internus Verbi quem vocant mysticum; antequam hoc creditur, ne hilum de innumerabilibus illis scire possunt quae in sensu interno sunt, quae tot sunt ut universum caelum cum infinita varietate impleant: sit etiam pro exemplo, qui ratiocinatur de Providentia Divina, num sit modo universalis, et non in singularibus; ille nec scire potest innumerabilia illa arcana quae Providentiae sunt, quae tot sunt, quot contingentia usque a cujusvis primo vitae ad ultimum, aque mundi creatione ad ejus finem, immo quae in aeternum: sit quoque pro exemplo, qui ratiocinatur num aliquis in bono possit esse quia voluntas hominis radicitus depravata est, is nusquam scire potest omnia illa arcana quae regenerationis sunt, et ne quidem quod nova voluntas implantetur a Domino, et hujus rei arcana; ita in omnibus reliquis; inde sciri potest in quali obscuro sunt illi qui tales sunt, et quod ne quidem primum limen sapientiae videant, minus id tangant.

脚注:

1. The Manuscript has obscurum

2. The Manuscript has statum initiationis

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts omnes.

5. The Manuscript inserts etiam.

6. The Manuscript has spectant

7. The Manuscript has an

8. The Manuscript interpolates above this quodnam est.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.