圣经文本

 

Genesis第28章

学习

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8945

学习本章节

  
/10837  
  

8945. ‘Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum’: quod significet non elevationem ad interiora quae caelestia, constat ex significatione ‘ascendere per gradus’ quod sit elevare se ad superiora seu ad interiora; sive dicas interiora sive superiora, idem est, nam interiora apparent sicut superiora, n. 2148, 3084, 4210, 4599; et ex significatione ‘altaris’ quod sit principale repraesentativum Domini, de qua n. 921, 2777, 2811; ita 1 ‘ascendere in gradibus super ad altare Meum’ est se elevare ad Dominum, proinde ad interiora quae caelestia, nam Dominus praesentior est in interioribus; caelestia dicuntur quae in intimo caelo, spiritualia autem quae in medio; caelum enim distinctum est in bina regna, nempe in regnum caeleste et in regnum spirituale; qui in regno caelesti sunt in intimo seu tertio caelo sunt, ita proximi Domino; qui enim ibi sunt in amore in Dominum sunt, et in innocentia, proinde in sapientia prae omnibus reliquis; at qui in regno spirituali sunt in medio seu secundo caelo sunt, ita remotiores a Domino; qui ibi sunt in charitate erga proximum sunt, et per charitatem apud Dominum; de binis illis regnis et de illorum differentia, videatur n. 2048, 2088, 2227, 2507, 2669, 2708, 2715, 2718, 3235, 3246, 3374, 3887, 4448, 4585, 4938, 4939, 5113, 5922, 6367, 6435, 7877.

[2] Paucis explicandum est quomodo se habet cum elevatione versus interiora, ita ad caelestia, quae significantur per ‘ascendere in gradibus super ad altare’: non conceditur alicui in altera vita altius in caelum elevari quam ad gradum boni in quo est, nam si altius, tunc manifestantur spurca ejus, hoc est, mala amorum ejus et falsa inde; quo enim interius est, eo purius et sanctius est in caelo; qui in impuriore statu sunt, illi tenentur in sphaera inferiore ubi impura non percipiuntur nec apparent, sunt enim in bono crassiore et in vera obscuriore.

[3] Quandoque evenit quod qui in caelum veniunt cupiant venire in caelum interius; credunt quod sic fruituri majore gaudio; ut cupido illa quae inhaeret auferatur, elevantur etiam in caelum interius; sed cum eo veniunt, tunc incipiunt angi ex malis amorum suorum, quae tunc ad perceptionem veniunt, et quoque fiunt deformes ex falsis quae ex malis apud illos; his perceptis ex interiore caelo se dejiciunt; et non prius ad statum tranquillum et pacificum quam cum in stationem suam priorem, redeunt; haec sunt quae significantur per quod ‘non 2 ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo’.

[4] Similiter se habet cum illis qui infra caelum sunt; illi si antequam praeparati cupiunt ascendere in caelum, cum illuc elevantur, sentiunt cruciatum paene infernalem et apparent sibi sicut cadavera; laborat etiam ipsa vita apud illos, sicut vita apud illos qui in agone mortis sunt; quare se praecipites inde dejiciunt, et postea non amplius cupiunt ascendere supra statum vitae in qua sunt.

[5] ciendum est quod in altera vita nemini caelum a Domino negetur: et quod admitti queant quotcumque volunt; (caelum consistit ex societatibus angelorum, qui in bono amoris erga proximum et amoris in Dominum) in talium societates intromittuntur cum in caelum; sed cum sphaera vitae eorum, hoc est, cum vita amoris illorum, non concordat, tunc fit conflictus, inde angor illis et dejectio; ita instruuntur de vita caeli et de suaemet vitae statu respective, tum de eo quod caelum non sit alicui per quod recipiatur aut intromittatur prout communis opinio est in mundo, ut et quod homo per vitam in mundo talis fiet ut possit cum illis esse qui in caelo sunt; 3 sed videantur quae de his ab experientia prius dicta et ostensa sunt, n. 3938, 4225, 4226, 4299, 4674, 5057, 5058, 7186, 7519, 8794, 8797. Haec sunt quae significantur per hoc statutum quod ‘non in gradibus ascendent super ad altare, ne reveletur nuditas 4 sua super eo’; tum per simile Exod. 28:42, 43.

[6] ‘Ascendere in gradibus’ dicitur ex causa quia elevatio ad interiora apparet in mundo spirituum, ubi caelestia et spiritualia sistuntur in formis mundanarum similibus, sicut ascensus per gradus; hoc repraesentativum datum est saepius videre; inde quoque erat quod Jacobo in somno visi sint angeli ascendere ad Dominum per gradus scalae, Gen. 28:12;

ideo quoque per ‘gradus’ in Verbo significatur ascensus ad superiora, hoc est, interiora, ut apud Ezech. 40:6, 22, 26, 31, 34; et apud Amos, Dominus Jehovih Zebaoth aedificat in caelis gradus suos, 9:6.

脚注:

1. The Manuscript inserts per, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Before qui, in the First Latin Edition.

4. tua, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.