圣经文本

 

Genesis第26章

学习

   

1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.

2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,

3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,

5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.

6 Mansit itaque Isaac in Geraris.

7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.

9 Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.

10 Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :

11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.

13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :

14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,

15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :

16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.

17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,

18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.

19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.

20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.

21 Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.

25 Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderunt puteum.

26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum,

27 locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?

28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.

33 Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.

34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :

35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3425

学习本章节

  
/10837  
  

3425. Quod ‘rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki’ significet quod docentes non viderent ibi tale, quia apparent opposita, constat a significatione ‘rixari’, cum agitur de Verbi sensu interno, quod sit negare quod sit tale, ita dicendo se non videre illud; ex significatione ‘pastorum’ quod sint docentes, de qua n. 343; et ex significatione ‘Geraris’ quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384; ita ‘pastores vallis Geraris’ sunt illi qui non nisi quam sensum litteralem Verbi agnoscunt: causa quod non videant tale, nempe aliquem sensum interiorem, est quia apparent opposita, 1 scilicet illa quae in sensu interno et quae in sensu litterali; sed quod opposita appareant, 2 ideo non opposita sunt, verum prorsus correspondent; at quod opposita appareant, est quia illi qui ita Verbum vident, in opposito sunt; se habet hoc sicut homo qui in opposito est in se, hoc est, cujus externus seu naturalis homo prorsus dissidet ab ejus interno seu spirituali, 3 is videt illa quae interni seu spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen ipse quoad externum seu naturalem hominem in opposito est, et si non is in opposito esset, sed externus seu naturalis ejus homo obsequia praestaret interno seu spirituali, prorsus corresponderent: ut pro exemplo, qui in opposito est, credit quod abdicandae sint divitiae, ac omnes voluptates corporis et mundi, ita jucunda vitae,

[2] ut vitam aeternam accipiat, 4 illa enim opposita creduntur vitae spirituali; at in se non opposita sunt, sed correspondent; sunt enim media finis, ut nempe internus seu spiritualis homo illis frui queat ad bona charitatis exercenda, et praeterea ut contentus in salubri corpore vivat; sunt fines qui unice faciunt quod internus homo et externus vel oppositi sint, vel correspondeant; oppositi sunt quando divitiae, voluptates et jucunda, de quibus dictum, fiunt fines, tunc enim spiritualia et caelestia, quae sunt interni hominis, contemnit 5 et subsannat, immo rejicit; at correspondent quando illa non fiunt fines sed media ad fines superiores, nempe ad illa quae sunt vitae post mortem, ita regni caelestis ac Ipsius Domini, tunc 6 corporea et mundana apparent illi vix aliquid respective, et cum de illis cogitat, modo ut media ad fines aestimat; inde patet quod illa quae apparent opposita, non in se opposita sint;

[3] sed quod ita appareant, sit 7 quia illi in opposito sunt: qui non in opposito sunt, similiter agunt, similiter loquuntur, similiter ambiunt divitias, et quoque 8 similiter voluptates captant, sicut illi qui in opposito sunt, usque adeo ut externa facie vix dignosci queant; causa est quia soli fines sunt qui distinguunt, seu quod idem, amores, nam amores sunt fines; at tametsi similes apparent forma externa seu quoad corpus, usque tamen prorsus dissimiles sunt forma interna seu quoad spiritum; qui in correspondentia 9 est, hoc est, apud 10 quem interno homini correspondet externus, ejus spiritus est candidus 11 et pulcher, qualis est amor caelestis in forma; at qui in opposito 9 est, hoc est, apud 10 quem externus homo oppositus est interno, utcumque similitudo est cum altero quoad externum, ejus spiritus est niger et deformis, 12 qualis est amor sui et mundi, hoc est, qualis contemptus aliorum et quale odium, in forma.

[4] Similiter se habet cum perplurimis in Verbo, quod nempe quae in sensu litterali sunt, appareant opposita illis quae in sensu interno sunt, cum tamen nusquam opposita sint, sed prorsus correspondeant; ut pro exemplo, in Verbo pluries dicitur quod Jehovah seu Dominus irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, cum tamen nusquam irascatur, minus conjiciat aliquem in infernum; illud est sensus litterae, hoc autem est sensus interni; haec apparent opposita, sed ex causa quia homo in opposito est; se habet hoc, sicut quod Dominus appareat ut Sol angelis qui in caelo, et inde ut calor quasi vernus, et ut lux quasi aurorae; at infernalibus sicut prorsus opacum quid, et inde ut frigus quasi hiemis, ac ut caligo quasi noctis; proinde angelis in amore et charitate, sed infernalibus in odio et hostilitate; ita his secundum sensum litterae, quod irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, illis autem secundum sensum internum quod nusquam irascatur et excandescat, minus quod vastet et conjiciat in infernum;

[5] cum itaque agitur in Verbo de illis quae contraria Divino sunt, illa non 13 possunt aliter quam secundum apparentiam ita sisti; etiam Divinum est quod quia mali vertunt in diabolicum, hoc sic operatur; quare etiam quantum ad Divinum 14 approximant, tantum in cruciatus infernales se conjiciunt. Similiter se habet cum verbis Domini in Oratione, ‘Ne inducas nos in tentationem; ’ sensus secundum litteram est quod inducat in tentationem: sensus autem internus est quod neminem inducat, ut notum est, videatur n. 1875; similiter se habet cum reliquis quae 15 sensus litteralis Verbi sunt.

脚注:

1. The Manuscript has nempe

2. The Manuscript has non usque

3. The Manuscript has ille quia in opposito est, videt illa quae interni seu spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen usque dum interno seu spirituali homini obsequia praestatexternus seu naturalis, prorsus correspondent;

4. The Manuscript has opposita enim

5. The Manuscript has subsannat et

6. The Manuscript has corporeum et mundanum apparet

7. The Manuscript has quod... sint

8. The Manuscript has ab illis similiter voluptates capiunt, ac

9. The Manuscript has sunt

10. The Manuscript has quos

11. The Manuscript has ac formosus et

12. The Manuscript inserts et.

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. The Manuscript has appropinquant

15. The Manuscript has in sensu literali

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.