圣经文本

 

Genesis第22章

学习

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2819

学习本章节

  
/10837  
  

2819. Quod tentationes Domini in genere attinet, fuerunt illae exteriores et interiores, et quo interiores, eo graviores; intimae descriptae sunt, Matth. 26:37-39, 42, 44; 27:46; Marcus 14:33-36; 15:34; Luc. 22:42-44; sed videantur quae de tentationibus Domini prius dicta sunt, nempe: quod Dominus primum pugnaverit ex bonis et veris, quae apparebant ut bona et vera, n. 1661: quod pugnaverit contra mala amoris sui et mundi, ex Amore Divino erga universum genus humanum, n. 1690, 1691 f. , 1789, 1812, 1813, 1820: quod Solus ex Amore Divino pugnaverit, n. 1812, 1813: quod omnia inferna pugnaverint contra Domini amorem, qui fuit salus universi generi humani, n. 1820: quod Dominus omnium gravissimas tentatione sustinuerit, n. 1663, 1668, 1787: quod Dominus per tentationes et victorias ex propria potentia factus justitia, n. 1813, 2025: quod facta unio Essentiae Humanae cum Divina a Domino per tentationes et victorias, n. 1737, 1813, 1921, 2025, 2026: videantur etiam quae prius de tentationibus in genere dicta sunt, n. 59, 63, 227, 847: quod tentatio sit pugna de potestate, num bonum vel malum, verum vel falsum imperaturum, n. 1923: quod in tentationibus sint indignationes, et plures affectiones, n. 1917: quod tentationes sint caelestes, spirituales naturales 847: quod in tentationibus mali genii et spiritus aggrediantur illa quae sunt amoris, ita quae sunt vitae hominis, n. 847, 1820 quid efficiunt tentationes, n. 1692 pr, 1717, 1740: quod tentatio ideo ut domentur corporea 857: quod mala falsa apud hominem qui regeneratur, per tentationes domentur, non aboleantur 868: quod verum sit primum pugnae, n. 1685: quod homo ex bonis et veris pugnet, quae per cognitiones imbuit, tametsi in se non bona et vera sint, n. 1661: quod spiritus et genii mali excitent falsa et mala apud hominem, et quod inde tentationes, n. 741, 751, 761: quod homo in tentationibus putet Dominum abesse, cum tamen tunc praesentior est, n. 840: quod homo nequaquam ex se possit sustinere pugnas tentationum, quia sunt contra omnia inferna, n. 1692 f. : quod Dominus solus apud hominem pugnet, n. 1661, 1692: quod per tentationes mali genii et spiritus 1 depriventur potentia malum agendi et falsum inspirandi apud hominem, n. 1695, 1717: quod tentationes fiant apud eos qui conscientiam habent, et acutiores apud eos qui perceptionem, n. 1668: quod hodie raro fiant tentationes, sed anxietates quae aliae et aliunde, n. 762: quod homines spiritualiter mortui non possint sustinere pugnas tentationum, n. 270 quod omnes tentationes secum habeant desperationem de fine, n. 1787, 1820: quod post tentationes fluctuatio, n. 848, 857: quod boni per tentationes discant quod non sint nisi malum, et quod omnia sint misericordiae, n. 2334 quod per tentationes conjungantur arctius bona veris, n. 2272 quod non salventur 2 propter tentationes si succumbunt, nec si putant se per eas meruisse, n. 2273: quod in omni tentatione sit liberum, fortius quam extra tentationes, n. 1937.

脚注:

1. The Manuscript places this before mali.

2. The First Latin Edition has per, but see Index and Arcana Coelestia 2273 where propter is twice used.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.