圣经文本

 

Genesis第18章

学习

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2219

学习本章节

  
/10837  
  

2219. ‘Prospexerunt ad facies Sodomae’: quod significet statum humani generis, constat a significatione ‘prospicere ad facies’, et hic ‘ad facies Sodomae’; per ‘facies’ significantur 1 omnia interiora hominis, tam mala quam bona, ex causa quia illa elucent ex facie, ut in Parte Prima n. 358 ostensum, hic itaque ‘facies’ quia praedicantur de Sodoma, significant interiora mala quae sunt amoris sui, quae mala in genere per ‘Sodomam’ intelliguntur, ut a mox sequentibus patebit. Quod omnium 2 pessima mala ex amore sui originem trahant, est quia amor sui est destructivus societatis humanae, ut ostensum supra n. 2045, et 3 destructivus societatis caelestis, n. 2057; et quia perversitas generis humani inde cognoscitur, hic per ‘facies Sodomae’ significatur status generis humani.

[2] Ostensum praeterea est in Parte Prima variis in locis qualis amor sui est 4 , quod nempe prorsus contrarius sit ordini in quem creatus est homo; homini prae 5 bestiis rationale datum est, ob finem ut quisque alteri bene velit et bene faciat, sic in particulari ut in communi, hic est ordo in quem creatus est homo; proinde est amor in Deum et amor erga proximum, quae vita foret hominis, per quam distingueretur a brutis animalibus; hic etiam est ordo caeli, in quo foret cum 6 vivit in mundo 7 , et sic in regno Domini; ac in idem transiret, cum exuit corpus quod ei inserviit super terra, et ibi in statum continue perfectiorem caelestem assurgeret:

[3] sed amor sui est primarium, immo unicum quod destruit haec, non ita amor mundi, nam hic quidem spiritualibus fidei, sed amor sui caelestibus amoris e diametro oppositus est; 8 qui enim se amat, omnes alios non amat, sed quoscumque qui illum non colunt, destruere conatur, nec alicui bene vult et bene facit, nisi qui in illo est, aut 9 10 captari potest, ut in illo sit, sicut quoddam ejus cupiditatibus et phantasiis quasi inoculatum'; inde patet quod ex amore sui scaturiant omnia odia, omnes vindictae et crudelitates, tum 11 omnes infames simulationes et doli, ita omnia nefanda contra ordinem societatis humanae, et contra ordinem societatis caelestis:

[4] quin immo tam nefandus est amor sui ut cum vincula ei relaxantur, hoc est, cum ‘ei datur’ copia exspatiandi, etiam apud eos qui infimae sortis sunt, ruat ita ut non solum dominari velit super proximos et vicinos, sed etiam super universum, immo super ipsum Supremum Divinum, quod quidem ignorat homo quia in vinculis non ita sibi notis tenetur, sed quantum haec vincula, ut dictum, 12 remittuntur, tantum ruit; quod a multa experientia in altera vita mihi scire datum est: 13 quia in amore sui illa latent, etiam illi qui in amore sui sunt et non donati vinculis conscientiae, prae omnibus aliis odio habent Dominum, 14 ita omnia vera fidei, nam haec sunt ipsae leges ordinis in regno Domini; haec tales respuunt ita ut abominentur, quod etiam se manifestat coram in altera vita; hic amor etiam est caput serpentis, quod semen mulieris, hoc est, Dominus proculcat 15 , de quo videatur in Parte Prima, n. 257.

[5] Sed amor sui non est semper ille qui in externa forma apparet sicut fastus et superbia, quandoque enim ii 16 possunt charitate habere proximum; quibusdam enim tale externum connascitur, et a quibusdam in aetate puerili adsciscitur, sed postea subjugatur 17 , remanente usque externo; sed sunt illi qui alios prae se contemnunt ac prae se nihili faciunt, nec commune bonum quicquam curant nisi sit pro illis et ii quasi sint illud; imprimis qui omnes illos qui sibi non favent et serviunt, odio habent, illos persequuntur, et quantum possunt, deprivant possessionibus, honore, fama, immo vita; qui talia spirant animo, illi sciant quod in amore sui sint prae aliis.

脚注:

1. The Manuscript inserts in Verbo.

2. The Manuscript has omnia.

3. The Manuscript inserts quia.

4. The Manuscript has sit.

5. The Manuscript inserts enim.

6. The Manuscript has dum.

7. The Manuscript has terra.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript has hoc est, in ejus amoris cupiditatibus, sicut pars ei quasi insita ejusque affectionibus mali et phantasiis sicut inoculata.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript has verbo omnia mala flagitia et abominationes.

12. The Manuscript inserts ei.

13. The Manuscript inserts et.

14. The Manuscript has in margin ita vera fidei, quae respuunt usque ut abominentur, hoc etiam nescit homo, sed in altera vita, hoc quoque se coram manifestat.

15. The Manuscript has conculcat, as Schmidius, but 257 has proculcat.

16. The Manuscript has hi.

17. The Manuscript has nam aliquibus connascitur, ab aliquibus in aetate puerili adsciscitur, sed postea ipse amor sui subjugatur (in margin).

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.