圣经文本

 

Genesis第17章

学习

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9659

学习本章节

  
/10837  
  

9659. ‘Et erunt octo asseres, et bases eorum argento’: quod significet omnimodam sustentationem a bono, et per verum [quod] ex bono, constat ex significatione ‘octo’ quod sint 1 omnimodum, de qua sequitur, ex significatione ‘asserum’ quod sint 1 bonum sustentans, de qua n. 9634, ex significatione ‘basium ex argento’ quod sint 1 sustentatio per verum quod ex bono, de qua n. 9643.

[2] Quod octo sint omnimode, est quia per illum numerum significatur idem quod per duo et per quattuor, nam ab illis in se multiplicatis exsurgit, et per duo ac 2 quattuor significatur conjunctio ad plenum, n. 5194, 8423, 8877, et inde quoque plenum, n. 9103, proinde omnimodum, nam quod plene est, id etiam omnimode est; per octo etiam significatur plenum et omnimodum ex eo, quia per septimanam significatur integra periodus a principio ad finem, n. 2044, 3845, inde per diem octavum status plenus, a quo dein fit 3 novum principium; inde erat quod masculi octo dierum circumciderentur, Gen. 17:12, 21:4;

per circumcisionem enim significabatur purificatio ab amoribus spurcis per verum fidei, n. 2039, 2046 fin. , 2799, 3412, 3413, 4462; praeputium correspondebat conspurcationi boni per illos amores, n. 4462, 7045, 7225, et gladius petrarum, quo circumcisio peragebatur, significabat verum fidei per quod purificatio, n. 2039 fin. , 2046 fin. , 2799, 7044.

[3] Plenum et omnimodum per octo post septem etiam significatur apud Micham, Aschur cum venerit in terram nostram, et calcaverit palati nostra, tunc constituemus super eum septem pastores et octo principe hominum, et pascent terram Aschuris gladio, et liberabit ab Aschure, 5:4, 5 [KJV 5:5, 6];

‘Aschur’ pro ratiocinatione de bonis et veris Ecclesiae ex propria intelligentia; liberatio totalis seu omnimoda a falsitate inde 4 significatur per ‘octo principes hominum qui destruent’; ‘principes hominum’ sunt primaria vera boni 5 .

[4] Quod octo sint plenum et omnimodum, etiam constat ab experientia de intromissione et receptione societatum in caelum, de qua videatur n. 2130; societates primum receptae apparebant usque a duodecim, et postea usque ad octo; qui enim intromittuntur et recipiuntur in caelum, sunt qui purificati a terrestribus, ita ab amoribus illorum et dein instructi; per numerum octo tunc significabatur plenum 6 .

[5] Simile significatur per octo alibi in Verbo, ut per quod porticus portae a domo esset octo ulnarum, et quod octo gradus essent a domum 7 , apud Ezech. 40:9, 31, 41; agitur ibi de nova domo, per quam significatur Nova Domini Ecclesia; vera ducentia ad bonum et bono ad vera significantur per porticum et per gradus.

[6] Qui non scit quod numeri in Verbo involvant res 8 , nusquam aliud comprehendere potest quam quod mensurae et numeri, ubi de tabernaculo, 9 de templo Salomonis, et dein de nova domo, deque novo templo, et de nova terra, apud Ezechielem agitur, nihil rei et sic nihil sancti significent 10 , cum tamen in Verbo nulla vocula vana est; expendat qui intelligentiam habet, ‘mensuras’ et ‘numeros’ apud Ezechielem a cap. 11 ad cap. 48;

tum ‘mensuras’ et ‘numeros’ apud Johannem in Apocalypsi 21, ubi etiam dicitur, quod angelus mensus sit murum novae Hierosolymae, centum quadraginta quattuor cubitorum, et quod illa mensura sit 11 hominis, hoc est, angeli, ibid. vers. 17: etiam alibi, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus 12 sescenta sexaginta sex, Apoc. 13:18 13 ;

praeter 14 multis in locis alibi; quod omnes numeri in Verbo res significent, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 5291, 5335, 5708, 6175, 15 7973, et in locis 16 ubi ostensum quid aliqui numeri in specie significant.

脚注:

1. sit

2. The Manuscript inserts per.

3. nam a statu pleno fit tunc

4. The Manuscript places this before totalis.

5. vera ex bono

6. similiter per octo, per quem numerum status plenus significabatur

7. gradus ad domum essent octo

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts ac postea.

10. involvant

11. The Manuscript inserts mensura.

12. The Manuscript inserts est.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. etiam

15. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

16. praeter alibi pluries,

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.