圣经文本

 

Genesis第17章

学习

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2057

学习本章节

  
/10837  
  

2057. ‘Qui non circumciditur carne praeputii sui’: quod significet qui in amore sui, constat ex illis quae supra de significatione ‘circumcidi 1 et praeputii’ n. 2039, 2049 fin. , tum de significatione ‘carnis’ n. 2041, dicta sunt; ‘caro praeputii’ hic significat amorem sui; qui intra Ecclesiam in falso sunt et simul in amore sui, ii imprimis sancta profanant, non ita illi qui in alio quocumque amore sunt, nam amor sui est omnium spurcissimus, quia destructivus societatis ita destructivus generis humani est, ut supra n. 2045 ostensum; quod etiam e diametro oppositus sit amori mutuo in quo caelum consistit, ita destructivus ipsius ordinis caelestis, constare potest a malis spiritibus et geniis in altera vita, tum ab infernis in quibus nihil est nisi amor sui qui regnat, et quia amor sui, etiam omnia odiorum, vindictarum et crudelitatum genera, quia haec sunt inde.

[2] Amor mutuus in caelo consistit in eo ut proximum 2 ament plus quam se, inde totum caelum repraesentat sicut unum hominem, nam per mutuum amorem a Domino ita consociantur omnes; inde est quod omnium felicitates communicentur singulis et singulorum omnibus; ipsa forma caelestis inde talis est quod quisque quasi sit quoddam centrum, ita centrum communicationum proinde felicitatum ab omnibus, et hoc secundum omnes differentias amoris illius quae innumerabiles; et quia illi qui in amore illo sunt, summam felicitatem percipiunt ex eo quod communicare possint illud quod ad eos influit cum aliis, et hoc ex corde, inde perpetua et aeterna fit communicatio, ex qua quantum Domini regnum, tantum singulorum felicitas crescit; angeli quia in societates et mansiones distincti sunt, de eo non cogitant, sed Dominus ita 3 omnia et singula disponit; tale est regnum Domini in caelis.

[3] Sed hanc formam et hunc ordinem nihil aliud destruere conatur quam amor sui, ita omnes illi in altera vita qui 4 in amore sui sunt, profundius infernales prae aliis; 5 amor enim sui nihil communicat aliis, sed aliorum jucunda et felicia exstinguit et suffocat; quodcumque jucundum ad illos influens ab aliis, ad se recipiunt, in se concentrant, vertunt in spurcum sui, et faciunt ut non ulterius propagetur, ita destruunt omne unanimum et consociabile; inde disunio, et consequenter destructio; et quia unusquisque eorum ab aliis serviri, coli et adorari vult, et nullum amat quam semet, inde dissociatio quae determinatur et se exserit in lamentabiles status, ut nihil jucundius percipiant quam ex odio, vindicta et crudelitate alios diris modis et phantasiis cruciare; tales cum ad societatem quandam veniunt ubi amor mutuus, quia omne influens jucundum in illis terminatur, sicut impura et mortua pondera in pura et viva aura a semet dejiciuntur, et quia sui spurcam ideam exhalant, ibi vertitur jucundum eorum in fetorem cadaverosum, ex quo sui infernum sentiunt, praeter quod angore atroci corripiantur:

[4] exinde constare potest qualis amor sui est, nempe quod non solum destructivus generis humani, ut supra n. 2045 ostensum, sed etiam quod sit destructivus ordinis caelestis, ac ita in illo nihil nisi impurum, spurcum, profanum, ac ipsum infernum; utcumque non talis apparet illis qui in eo sunt. Illi in amore sui sunt qui contemnunt alios prae se, et illos qui sibi non favent, serviunt et quendam cultum praebent, odio habent, et crudele jucundum capiunt in vindicta, et in aliorum honoris, famae, opum, et vitae deprivatione; qui in illo sunt, in his sunt, et qui in his, sciant quod in illo sint.

脚注:

1. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has sic.

4. The Manuscript has qui in altera vita.

5. In the Manuscript the rest of this paragraph is much altered and then deleted, with direction to a separate sheet which is, however, missing. Continuation inthe First Latin Edition has some resemblances to the deleted passage.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.