圣经文本

 

Genesis第17章

学习

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2049

学习本章节

  
/10837  
  

2049. ‘Ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille’: quod significet illos qui extra Ecclesiam sunt, constat a significatione ‘filii alienigenae’ quod sint illi qui non nati intra Ecclesiam, ita non in bonis et veris fidei quia non in cognitionibus illorum; ‘filii alienigenae’ etiam significant illos qui in externo cultu sunt, de quibus n. 1097, sed tunc agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt; hic vero, quia de Ecclesia Domini in universali, sunt ‘filii alienigenae’ illi qui non nati intra Ecclesiam, sicut sunt gentes: gentes quae extra Ecclesiam, possunt esse in veris sed non in veris fidei; vera eorum sunt sicut praecepta decalogi, quod honorandi parentes, quod non occidendum, non furandum, non adulterandum, non concupiscenda quae sunt aliorum, tum quod numen colendum; sed vera fidei sunt omnia doctrinalia de vita aeterna, de regno Domini, et de Domino; haec illis non possunt nota esse quia Verbum non habent;

[2] hi sunt qui per ‘filios alienigenas, qui non e semine’, et qui 1 circumcidendi, hoc est, purificandi, significantur; inde 2 patet quod illi aeque purificari queant ac qui intra Ecclesiam, quod repraesentabatur per circumcidi; purificantur quando rejiciunt spurcos amores et vivunt inter se in charitate, tunc enim vivant in veris, nam omnia vera sunt charitatis, sed in veris de quibus prius; qui cum in his veris vivunt, facile hauriunt vera fidei, si non in vita corporis, usque in altera vita, quia vera fidei sunt interiora vera charitatis, nihil enim plus tunc amant quam in interiora vera charitatis admitti; interiora charitatis sunt, in quibus consistit regnum Domini, de illis videatur n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366.

[3] In altera vita nihil facit scientia cognitionum fidei, pessimi enim, immo infernales, possunt esse in scientia illarum, quandoque prae aliis, sed est vita secundum cognitiones, nam omnes cognitiones pro fine habent vitam; nisi addiscerentur propter vitam, nullius usus forent, praeter quod loqui possint de iis, et inde docti haberi in mundo, in honores evehi, et lucrari famam et opes; inde constat quod vita cognitionum fidei non alia sit quam vita charitatis, Lex enim et Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei cum omnibus ejus cognitionibus, consistit 3 in amore in Dominum, et in amore erga proximum, ut manifestum est unicuivis ex Domini verbis apud Matth. 22:34-39, et apud Marcus 12:28-35;

[4] at doctrinalia seu cognitiones fidei usque maxime necessariae sunt ad formandam vitam charitatis, quae absque illis formari nequit; haec vita est quae salvat 4 post mortem; nusquam aliqua vita fidei absque illa, nam absque charitate non dabilis est vita fidei; qui in vita amoris et charitatis sunt, in Domini vita sunt; Ipsi conjungi nemo potest per aliam; inde quoque constat quod vera fidei nusquam agnosci queant ut vera, hoc est, dari agnitio illorum, de qua loquuntur, quam exterius aut 5 ore, nisi sint implantata in charitate, interius enim aut corde negantur, nam, ut dictum, omnia pro fine habent charitatem, quae si non inest, interius rejiciuntur; interiora patent qualia sunt cum auferuntur exteriora, ut fit in altera vita, quod nempe prorsus contraria sint omnibus veris fidei; vitam charitatis seu amorem mutuum accipere in altera vita, cum nullum habuerint in vita corporis, nusquam datur, sed vita 6 eorum in mundo manet illis post mortem; illum enim aversantur et odio habent; cum 7 modo approximant ad societatem ubi vita amoris mutui, tremunt, horrent et cruciatu afficiuntur:

[5] tales tametsi intra Ecclesiam nati sunt, dicuntur ‘filii alienigenae praeputiati corde et praeputiati carne’ qui non admittendi in sanctuarium, hoc est, in regnum Domini, qui etiam intellecti apud Ezechielem,

Ullus filius alienigena, praeputiatus corde, et praeputiatus carne, non intrabit in sanctum, 44:7, 9;

et apud eundem,

Cui similis factus es sic in gloria, et in magnitudine, inter arbores Edenis? et descendere factas fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum cubabis cum confossis gladio, 31:18;

ubi de Pharaone per quem significantur scientiae in genere, n. 1164, 1165, 1186, 1462; per ‘arbores Edenis’ cum quibus descenderent in terram inferiorem, quoque scientiae sed scientiae cognitionum fidei inde nunc patet quid ‘praeputiatus’ sit in sensu interno, nempe qui in spurcis amoribus et illorum vita est.

脚注:

1. The Manuscript inserts cum, also the First Latin Edition.

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript places this after proximum.

4. The Manuscript has manet.

5. et, in the First Latin Edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has solum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.