圣经文本

 

Genesis第15章

学习

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1854

学习本章节

  
/10837  
  

1854. Quod ‘sepelieris in senio bono’ significet fruitionem omnium bonorum ab illis qui Domini sunt, constat ex eo quod ii qui moriuntur et sepeliuntur, non moriantur sed transeant a vita obscura in claram; nam mors corporis est modo continuatio, ut et perfectio vitae, et tunc primum veniunt in fruitionem omnium bonorum illi qui Domini sunt, quae fruitio significatur per ‘senium bonum’. Saepius occurrit quod mortui sint, sepulti et collecti ad patres, sed haec non significant in sensu interno illa quae in sensu litterae; in sensu interno sunt illa quae sunt vitae post mortem et quae aeterna, at in sensu litterae illa quae sunt vitae in mundo et quae temporaria;

[2] proinde qui in sensu interno sunt, sicut angeli, cum talia occurrunt, nusquam morantur in talibus quae sunt mortis et sepulturae, sed in talibus quae sunt continuationis vitae; nam mortem nihil aliud considerant quam exuitionem illorum quae sunt naturae crassissimae et temporis et quam ipsius vitae continuum; immo ignorant mortem, nam nihil cogitant de morte: similiter se habet cum aetatibus hominis; quod hic dicatur ‘in senio bono’, angeli nusquam percipiunt senium, immo ignorant quid senium, nam jugiter ad vitam juventutis et adolescentiae tendunt; talis vita, proinde ejus caelestia et spiritualia sunt quae intelliguntur cum senium bonum et similia in Verbo occurrunt.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.