圣经文本

 

Genesis第15章

学习

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1835

学习本章节

  
/10837  
  

1835. Quod ‘abegit illa Abram’ significet quod Dominus: profugaverit, constat ex illis quae dicta sunt: se habet quoque ita cum Ecclesia; quando haec recedere incipit a charitate, tunc mala et inde falsa facilius profugantur, nam usque adhuc in quodam statu est non ita remoto a charitate, ita flexibiliores eorum animi; successu temporis mala et inde falsa increscunt, sic confirmantur et corroborantur, quibus agitur in sequentibus.

[2] Dominus continue quantum possibile est, mala et falsa profugat, sed hoc per conscientiam; quae e relaxatur, non datur medium per quod influat Dominus, nam influxus Domini apud hominem est per charitatem in ejus conscientiam; tunc novum medium succedit et formatur quod est externum; nempe per timorem legis, timorem jacturae 1 vitae, honoris, opum, et famae inde; sed haec non sunt conscientiae, sunt modo vincula externa quae faciunt ut homo in societate cum aliis vivere possit, et apparere sicut amicus, qualiscumque intus est;

[3] sed hoc medium, aut haec vincula, nihil quicquam faciunt in altera vita, externa enim ibi removent et qualis est intus ibi manet; perplures sunt, qui moralem et civilem vitam vixerunt, neminem laeserant, amicitias et civilitates praestiterant immo bonum pluribus fecerant, sed solum sui causa, propter honores lucrum, et talia; in altera vita inter infernales sunt, quia intus: nihil boni et veri, sed malum et falsum, immo odium, vindicta crudelitas, adulteria, quae non apparent coram homine, et in tantum non apparent, in quantum timores illi qui sunt vincula externa, valent.

脚注:

1. See note, Arcana Coelestia 1077.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.