圣经文本

 

Genesis第13章

学习

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1563

学习本章节

  
/10837  
  

1563. ‘Et etiam Loto eunti cum Abramo’: quod significet externum hominem qui apud Dominum, constat a repraesentatione ‘Loti’ quod sit sensualis homo, seu quod idem est, externus. Quod internum et externum sit apud unumquemvis hominem, seu quod idem, quod homo internus et externus sit, unicuique intra Ecclesiam notum est, de quibus videantur quae prius n. 978, 994, 995, 1015. Externus homo vitam suam principaliter accipit ab interno, hoc est, a spiritu seu ab anima ejus, inde est ipsamet ejus vita in communi, quae vita non singulariter seu distincte recipi potest ab externo homine nisi ejus organica vasa aperiantur quae erunt recipientia particularium et singularium interni hominis; vasa illa organica quae erunt recipientia, non aperiuntur nisi mediis sensibus qui imprimis sunt auditus et visus, et sicut aperiuntur ita influere potest internus homo cum particularibus et singularibus; aperiuntur mediis sensibus illa per scientifica et cognitiones, tum per voluptates et jucunditates; per illa quae intellectus sunt, per haec quae voluntatis:

[2] ex his constare potest, quod nusquam aliter fieri queat quam quod apud externum hominem tunc se insinuent scientifica et cognitiones quae non concordare possunt cum veris spiritualibus, et quod se insinuent voluptates et jucunditates quae non concordare possunt cum bonis caelestibus; sicut omnia illa quae spectant corporea, mundana et terrestria ut fines, quae cum spectantur ut fines, tunc trahunt externum hominem extrorsum et deorsum, et sic removent ab interno; quare nisi talia prius discutiuntur, nequaquam potest internus homo concordare cum externo, ideo antequam concordare potest internus homo cum externo, talia prius removenda sunt. Haec quod remota aut separata sint apud Dominum, repraesentatur et significatur per Loti separationem ab Abramo.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.