圣经文本

 

Genesis第11章

学习

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Ultimo Judicio#54

学习本章节

  
/74  
  

54. (i.) Quid intelligitur per "Babyloniam," et qualis illa.- Per "Babyloniam" intelliguntur omnes, qui per religiosum dominari volunt; per religiosum dominari, est super animas hominum, ita super ipsam vitam spiritualem illorum, ac pro mediis uti Divinis quae in religioso: omnes illi, qui pro fine habent dominium, et pro mediis religionem, in genere sunt "Babylonia." Quod "Babylonia" dicantur, est quia antiquis temporibus tale dominium inchoatum est, sed in principio ejus destructum; inchoatio ejus describitur per "urbem" et per "turrim," cujus caput esset in caelo; et ejus destructio per confusionem labiorum; unde nomen ejus Babel (Genesis 11:1-9). Quid per singula illa intelligitur in sensu interno seu spirituali Verbi, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus (1283-1328). Quod etiam tale dominium coeptum et institutum sit in Babele, constat apud Daniele in, ubi dicitur de Nebuchadnezare,

Quod erexerit imaginem, quam omnes adorarent (cap. 3 ad fin.):

Et quoque intelligitur per

Quod Belschazar cum proceribus biberit ex vasis aureis et argenteis, quae Nebuchadnezar exportaverat ex templo Hierosolymae, et simul tunc coluerit deos auri, argenti, cupri, ferri: quare scriptum est in pariete, Numeravit, appendit, divisit; et ipse rex eadem nocte interfectus est (cap. 5 ad fin.):

Per "vasa auri et argenti templi Hierosolymae" significantur ecclesiae bona et vera; per "bibere ex illis, et simul colere deos auri, argenti, cupri, ferri," significatur profanatio; ac per "scripturam super pariete," et per "mortem regis," significatur visitatio et destructio, denuntiatae illis qui usi sunt Divinis bonis est veris pro mediis. Quales illi sunt, qui "Babylonia" dicuntur, describitur etiam passim apud Prophetas: ut apud Esaiam,

"Proferas parabolam hanc de rege Babyloniae;... Fregit Jehovah baculum impiorum, sceptrum dominantium:... decidisti de caelo, Lucifer...; succisus es usque in terram:... tu dixisti animo tuo, In caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis,... similis fiam Altissimo. Verumtamen in infernum dejicieris, ad latera foveae;... exscindam Babyloniae nomen et residuum,... et disponam eam ut sit hereditaria possessio anatariae" (Esaiam 14:4, (Esaiam 14:5,) Esaiam 14:12-15, 22(, Esaiam 14:23):

Et alibi apud eundem,

Dixit leo, "Cecidit, cecidit Babylon, et omnes sculptiles dei ejus dejecti sunt" (Esaiam 21:9 1 ):

Et praeterea apud eundem

(cap. 47 ad fin. ; cap. 48:14-20; et apud Jeremiam cap. 50:1-3).

Ex his nunc patet quid "Babylonia." Sciendum est, quod ecclesia fiat Babylonia, cum cessat charitas et fides, et loco earum regnare incipit amor sui; hic enim amor in tantum ruit in quantum ei laxatur frenum, ita non solum ad dominandum super omnes, quotcunque sibi subjicere potest, in tellure, sed etiam super caelum: nec tunc quiescit; scandit usque ad thronum Dei, ac Divinam Ipsius potestatem in se transfert. Quod hoc factum sit etiam ante adventum Domini, constat ex locis e Verbo supra allatis. Sed illa Babylonia destructa est a Domino, cum fuit in mundo, tam per id quod prorsus idololatrae facti sint, quam per ultimum judicium tunc super illos in mundo spirituali; id intelligitur per prophetica illa, quod Lucifer, qui ibi est Babylonia, ad infernum dejectus sit, et quod Babylon ceciderit; et quoque per scripturam super pariete, et per mortem Belschazaris; tum etiam per Lapidem e Petra excisum, qui destruxit statuam, de qua somniavit Nebuchadnezar.

脚注:

1. xxi. pro "xxii."

  
/74