圣经文本

 

Genesis第11章

学习

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1285

学习本章节

  
/10837  
  

1285. Quod ‘fuit tota terra labium unum’ significet quod ubivis una doctrina in communi, constat a significatione ‘labii’ in Verbo, de qua in mox sequentibus. In hoc versu et per pauca haec verba describitur status Ecclesiae Antiquae qualis fuerat, quod nempe una doctrina in genere; at in sequente versu describitur quomodo falsificari et adulterari coeptum; et dein usque ad vers. 9, quomodo prorsus perversa facta sit ut non amplius cultus internus. Agitur mox dein de altera Ecclesia Antiqua incepta ab Ebero; et tandem de tertia quae fuit initium Ecclesiae Judaicae; nam post diluvium tres Ecclesiae successive fuerunt.

[2] Quod primam Antiquam Ecclesiam attinet, quod in illa, tametsi ita late per orbem diffusa, usque fuerit unum labium et una verba, hoc est, una doctrina in communi et in particulari, cum tamen cultus tam interni quam externi ubivis diversi, sicut ostensum in capite praecedente, ubi per unamquamvis gentem ibi nominatam significatum est doctrinale et rituale diversum, ita se res habet: in caelo sunt societates innumerabiles, et omnes variae, sed usque unum, nam omnes ut unum ducuntur a Domino, de quo videantur quae prius n. 457, 551, 684, 685, 690; et se habet sicut homo, in quo tametsi tot viscera, et tot viscerula intra viscera, organa et membra, quorum unum diversimode agit ac alterum, usque omnia et singula, ut unum, ab una anima reguntur: aut sicut corpus in quo virium et motuum activitates diversae, usque omnes ab unico cordis et unico pulmonis motu reguntur, et unum faciunt: quod haec ita unum agere possint exinde est quod in caelo sit unicus influxus, qui recipitur ab unoquovis secundum ejus genium, qui influxus est affectionum a Domino, Ipsius Misericordia et Vita; et tametsi influxus unicus est, usque omnia parent et sequuntur sicut unum; et hoc per amorem mutuum in quo sunt qui in caelo:

[3] ita se habuit cum Ecclesia Antiqua prima tametsi tot cultus fuerunt interni et externi, in genere quot gentes, specie quot gentium familiae, et in particulari quot homines Ecclesia usque unum omnibus labium et una verba, hoc est, omnibus una doctrina in communi et particulari; una doctrina est cum omnibus amor mutuus seu charitas; amor mutuus et charitas facit ut unum sint, tametsi varia, nam ex variis unum facit, omnes quotcumque sunt, si vel myriadum myriades, si in charitate seu amore mutuo sunt, unum finem habent, nempe commune bonum, regnum Domini, Ipsum Dominum; varietates doctrinalium et cultuum sunt sic varietates sensuum et viscerum in homine, ut dictum, quae contribuunt ad perfectionem totius; Dominus enim tunc per charitatem diversimode secundum cujusvis genium influit et operatur, et sic disponit omnes et singulos in ordinem, ita in terra sicut in caelo, et ‘fit tunc Domini voluntas’, ut Dominus Ipse docet, ‘in terris sicut in caelis’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.