圣经文本

 

Ezechiel第46章

学习

   

1 Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris, quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur.

2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portæ, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.

3 Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.

4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

9 Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ : porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.

10 Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.

11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.

13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.

14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

16 Hæc dicit Dominuis Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hæreditarie.

17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hæreditas autem ejus filiis ejus erit.

18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.

20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.

22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensuræ unius quatuor erant.

23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.

24 Et dixit ad me : Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5291

学习本章节

  
/10837  
  

5291. ‘Et quintet terram 1 Aegypti’: quod significet quae conservanda et dein recondenda, constat a significatione ‘quintare’ quod simile hic involvat quod decimare; ‘decimare’ in Verbo significat reliquias facere, et reliquias facere est vera et bona colligere et dein recondere; quod ‘reliquiae’ sint bona et vera recondita a Domino in interiore homine, videatur n. 468, 530, 560, 561, 661, 1050, 1906, 2284, 5135; et quod per ‘decimas’ in 2 Verbo significentur reliquiae, n. 576, 1738, 2280; similiter per ‘decem’, n. 1906, 2284; inde quoque per ‘quinque’, qui numerus est dimidius numeri decem; dimidium et duplum quoad numeros in Verbo simile involvunt, sicut viginti simile cum decem, et quatuor simile cum duobus, sex cum tribus, viginti quatuor cum duodecim, et sic porro; et quoque simile numeri adhuc 3 multiplicati, sicut centum et quoque mille 4 cum decem, septuaginta duo, et quoque centum quadraginta quatuor simile cum duodecim; quid itaque numeri compositi involvunt, sciri potest a numeris simplicibus a quibus et cum quibus multiplicati sunt; quid etiam numeri magis simplices involvunt, sciri potest ab integris, sicut quid quinque a decem, et quid duo cum dimidio a quinque, et sic porro; in genere sciendum quod numeri multiplicati involvant simile sed plenius, et quod numeri divisi involvant simile sed non ita plenum.

[2] Quod ‘quinque’ in specie attinet, is numerus duplicem significationem habet, significat parum et inde aliquid, et significat reliquias; quod significet parum, est ex relatione ad illos numeros qui significant multum, nempe ad mille et ad centum, et inde quoque ad decem; quod ‘mille’ et ‘centum’ significent multum, videatur n. 2575, 2636; quod inde quoque ‘decem’, n. 3107, 4638; ex eo est quod ‘quinque’ significent parum et quoque aliquid, n. 649, 4638; quod ‘quinque’ significent reliquias, est cum se refert ad decem, et decem significant reliquias, ut supra dictum; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265.

[3] Qui non novit quod aliquis sensus internus Verbi sit qui non apparet in littera, is omnino mirabitur quod numeri in Verbo etiam significent res, ex causa imprimis quia non aliquam ideam spiritualem ex numeris formare potest, sed quod usque numeri ex spirituali idea quae angelis, fluant, videatur n. 5265; verum quaenam ideae sunt, seu quaenam res sunt, quibus numeri correspondent quidem sciri potest, at unde correspondentia illa, adhuc latet; sicut unde correspondentia ‘duodecim’ cum omnibus fidei, et correspondentia ‘septem’ cum sanctis, tum correspondentia ‘decem’, ut et ‘quinque’, cum bonis et veris in interiore homine a Domino reconditis, et sic porro; sed usque satis est scire quod correspondentia sit, et quod ex correspondentia illa omnes numeri in Verbo significent aliquid in spirituali mundo, consequenter quod Divinum etiam in illis inspiratum lateat reconditum; sicut pro exemplo in his sequentibus locis ubi quinque nominantur;

[4] ut in parabola Domini

De homine qui peregre abiit, ... et tradidit servis suis facultates suas, uni quinque talenta, alteri duo, et tertio unum... et qui quinque talenta accepit, negotiatus est cum illis et lucratus alia quinque talenta; similiter qui duo, lucratus est alia duo: at qui unum accepit, ... abscondidit argentum domini sui in terra, Matth. 25:14 seq. :

qui non ultra sensum litteralem cogitat, is non aliter scire potest quam quod numeri hi, nempe quinque, duo et unum, sint modo assumpti ad concinnandum parabolae historicum, et quod 5 praeterea non amplius quid' involvant, cum tamen ipsis his 6 numeris etiam inest arcanum; per ‘servum enim qui quinque talenta accepit’ significantur qui bona et vera a Domino admiserunt, ita qui reliquias acceperunt; per illum qui ‘duo accepit’ significantur qui in aetate provecta charitatem fidei adjunxerunt; et per illum ‘qui unum’, qui solam fidem absque charitate; de hoc dicitur quod argentum domini sui abscondiderit in terra, per argentum enim quod de illo praedicatur, 7 in sensu interno significatur verum quod fidei, n. 1551, 2954, nam lucrum facere seu ferre fructum nequit fides absque charitate; 8 talia numeris illis insunt.

[5] Similiter in aliis parabolis, sicut

De homine in regionem longinquam profecto ad accipiendum sibi regnum, ... quod dederit servis suis decem minas, et dixit illis ut negotiarentur cum illis usque dum venerit; ... cum rediit, dixit primus, Domine, mina tua lucrata est decem minas, cui dixit, Euge bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, esto super decem urbes: dixit secundus, Domine, mina tua fecit quinque minas, cui etiam dixit, Tu quoque esto super quinque urbes: tertius reposuerat minam in sudario, . . sed dixit Dominus, Tollite ab illo minam et date ei qui decem minas habet, Luc. 19:12 seq. ;

hic similiter decem et quinque significant reliquias, ‘decem’ plures, ‘quinque’ pauciores; 9 ‘qui reposuit minam in sudario’ 10 sunt qui fidei vera sibi 10 comparant, nec illa bonis charitatis 10 conjungunt, quibus sic nihil lucri vel fructus;

[6] pariter ubi numeri illi alibi a Domino nominantur; ut de uno qui vocatus ad cenam, quod dixerit,

Juga boum quinque emi, et abeo ad probandum ea, Luc. 14:19:

de divite, quod dixerit ad Abrahamum,

Habeo quinque fratres; ut mittatur qui dicat illis, ne veniant in locum hunc cruciatus, Luc. 16:28:

De decem virginibus, quarum quinque prudentes, et quinque stultae, Matth. 25:1-13 : similiter in his Domini verbis,

Num putatis quod ad pacem venerim dandam in terra? non, dico vobis, sed divisionem; erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi, tres contra duos, et duo contra tres, Luc. 12:51 [52]:

et quoque in ipsis his historicis,

Quod Dominus cibaverit quinque mille homines, quinque panibus et duobus piscibus; quodque tunc jusserit ut discumberent centeni et quinquageni; et postquam comederunt quod collegerint fragmentorum duodecim cophinos, Matth. 14:15-21, Marcus 6:38 seq. , Luc. 9:12-17, Joh. 6:5-13;

[7] 11 in his quia historica sunt, vix potest credi quod 12 numeri significent, sicut quod numerus quinque mille qui fuit hominum, 13 tum numerus quinque qui fuit panum, et duo qui fuit piscium, ut et 14 numerus centum, ut et quinquaginta, qui 15 fuit discubituum, et denique duodecim, qui fuit cophinorum in quibus fragmenta, 16 cum tamen in singulis arcanum sit; singula enim contigerunt ex Providentia, ob finem ut Divina repraesentarentur 17 .

[8] In sequentibus his locis etiam ‘quinque’ significant talia in spirituali mundo, 18 quibus correspondent in utroque sensu, genuino et opposito: apud Esaiam,

Relinquentur in eo racemationes sicut in decussione 19 olivae, duae tres baccae in capite rami, quatuor quinque in ramis fructiferae, 17:6, 7:

apud eundem,

In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, 19:18:

apud eundem,

Unum 20 mille coram increpatione unius, coram increpatione quinorum 21 fugientes, donec supereritis sicut malus in capite montis, et sicut signum super colle, 30:17:

apud Johannem,

Quintus angelus clanxit, tunc vidi stellam e caelo lapsam in terram, cui data est clavis putei abyssi; ... locustis quae inde exibant, ... datum ... ut non occiderent homines qui non haberent sigillum Dei super frontibus, sed torquerentur menses quinque, Apoc. 9:[1, ] 5, 10:

apud eundem,

Hic intelligentia; si quis habet sapientiam, septem capita sunt montes septem, ubi mulier 22 sedet super illis, et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit, et quando veniat, brevi 23 oportet illum manere, Apoc. 17:9, 10:

[9] similiter repraesentativum 24 fuit in numero quinque in his,

Quod nempe aestimatio viri et feminae esset secundum annos a mense ad quinque annos, et a quinque annis ad viginti, Lev. 27:1-9:

tum, Si redimeretur ager, quod adderetur quinta, Lev. 27:19:

25 Si redimerentur decimae, 26 quod etiam adderetur quinta, Lev. 27:31:

25 Superflui primogeniti quod redimerentur, quinque siclis, Num. 3:46 ad fin. :

25 Primogenitum bestiae immundae quod redimeretur adjecta quinta, Lev. 27:27:

Quod in quibusdam praevaricationibus pro mulcta adderetur quinta, Lev. 22:14, 27:13, 15, Num. 5:6-8:

et quod

Qui furatus bovem aut pecudem, et id mactaverit vel vendiderit, quinque boves 27 restituet pro bove, et quatuor pecudes pro pecude, Exod. 21:37 [KJV Exod. 22:1].

[10] Quod numerus quinque in se contineat arcanum caeleste, et simile cum decem, patet a cherubis de quibus in libro 1 Regum, Salomo fecit in adyto duos cherubos ex ligno olei, decem cubiti altitudo cujusque; quinque cubiti ala cherubi unius, et quinque cubiti ala cherubi alterius; decem cubiti a finibus alarum illius usque ad fines alarum illius; sic decem cubiti cherubus, mensura una et proportio una ambobus cherubis, 1 Reg. 6:23-25; 28 et patet quoque a labris circa templum, tum a candelabris, de quibus in eodem libro, Quod positae fuerint bases labrorum quinque juxta humerum domus ad dextrum, et quinque juxta humerum domus ad sinistrum: ... 29 tum quod posita candelabra quinque a dextra, et quinque a sinistra coram adyto, 30 1 Reg. 7:39, 49: Quod mare aeneum fuerit decem ulnarum a labro ad labrum, ... et quinque ulnarum altitudine, et triginta ulnarum circumferentia, 31 1 Reg. 7:23;

erat ut significarentur sancta tam per numeros decem et quinque, quam per triginta, qui numerus 32 circumferentiae 33 quidem non geometrice respondet diametro, sed usque spiritualiter involvit id quod per 34 ambitum illius vasis significatur.

[11] Quod omnes numeri in Verbo significent res in spirituali mundo, patet manifeste 35 a numeris apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, de nova civitate, et de novo templo, quae angelus quoad singula mensus, videantur capita ibi xl-xliii; xlv-xlix; descriptio sanctorum ibi paene omnium exhibetur per numeros, quare qui non scit quid numeri illi involvunt, vix aliquid de arcanis quae ibi, scire potest; numerus decem 36 et numerus quinque, ibi occurrunt 40:7, 11, 48, 41:2, 9, 11, 12, 42:4, 45:11, 14, praeter numeros multiplicatos, nempe viginti quinque, quinquaginta, quingenta, quinque millia; quod nova terra, nova civitas, et novum templum ibi, significent regnum Domini in caelis, et inde Ecclesiam Ipsius in terris, ex singulis ibi constat.

[12] Haec de ‘quinque’ collata sunt ob causam quia hic et in sequentibus agitur de terra Aegypti, quod ibi in septem annis abundantiae ‘quinta’ pars annonae colligenda sit et conservanda in usum annorum famis sequentium; inde ostensum est quod per ‘quintam partem’ significentur bona et vera a Domino apud hominem recondita et reservata ad usum quando fames erit, hoc est, quando defectus et privatio boni et veri; nam nisi talia a Domino apud hominem reconduntur, nihil foret quod illum in statu tentationis et vastationis elevaret, consequenter per quod regenerari posset, ita foret is absque medio salutis in altera vita.

脚注:

1. The Manuscript and the First Latin Edition omit Aegypti.

2. sensu interno

3. The Manuscript inserts plus.

4. The Manuscript inserts simile.

5. nihil praeterea

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. haec numeris ibi

9. The Manuscript inserts et.

10. The Manuscript has wrote singular, altered to plural.

11. haec

12. sicut cibatio et collectio fragmentorum, etiam ipsi numeri involvant arcana, cum tamen non modo

13. sed etiam

14. numeri

15. fuerunt

16. in historicis enim Verbi aeque numeri significativi sunt, sicut in non historicis,

17. non modo in communi sed in singulis, ita quoque in numeris, (in the margin) sicut etiam in parvo illo quod de Davide memoratur, quod cum contra Goliathum iret, elegeritsibi quinque lapides e fluvio, 1 Sam. 17:40;

talia propter historicum, nec apparet quod aliquid arcani involvant, cum tamen in illis sicut in reliquis inest, nam nulla vocum in Verbo est vanum.

18. qualibus

19. The Manuscript and the First Latin Edition ficus, but olivae Arcana Coelestia 649, oleae most other places; Schmidius ficus, van den Hooght oleae.

20. mitte, in the First Latin Edition

21. The Manuscript and the First Latin Edition have fugientes, Schmidius' Bible has fugientes (eritis), Arcana Coelestia 390 and most other places, and van den Hooght's Bible, use fugietis.

22. sedit, in the First Latin Edition

23. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

24. inest in eo

25. The Manuscript inserts quod.

26. adjiceretur

27. restituerit

28. similiter

29. et

30. The Manuscript inserts ibid.

31. The Manuscript inserts ibid.

32. The Manuscript inserts qui erat.

33. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

34. The Manuscript has mare aeneum altered to maris aenei and ambitum written above.

35. The manuscript has e.

36. ut et

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.