圣经文本

 

Ezechiel第43章

学习

   

1 Et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem.

2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.

3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem : et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar : et cecidi super faciem meam.

4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem.

5 Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius : et ecce repleta erat gloria Domini domus.

6 Et audivi loquentem ad me de domo : et vir qui stabat juxta me

7 dixit ad me : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum : et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.

8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos : et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt : propter quod consumpsi eos in ira mea.

9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.

10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,

11 et erubescant ex omnibus quæ fecerunt. Figuram domus, et fabricæ ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa præcepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et præcepta illius, et faciant ea.

12 Ista est lex domus in summitate montis : omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.

13 Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum : in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine : et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus : hæc quoque erat fossa altaris.

14 Et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius : et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.

15 Ipse autem Ariel quatuor cubitorum, et ab Ariel usque ad sursum cornua quatuor.

16 Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum æquis lateribus.

17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum : gradus autem ejus versi ad orientem.

18 Et dixit ad me : Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.

19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.

20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu : et mundabis illud et expiabis.

21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.

22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato : et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.

23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.

24 Et offeres eos in conspectu Domini : et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.

25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie : et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.

26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.

27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt : et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#629

学习本章节

  
/1232  
  

629. "Surgere, metire templum Dei et altare, et adorantes in eo." - Quod significet ut exploret ecclesiam qualis est quoad receptionem Divini Veri et Divini Boni, et inde quoad cultum Domini, constat ex significatione "metiri", quod sit explorare rem qualis est (de qua sequitur); ex significatione "templi", quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini quoad Divinum Verum, et in sensu respectivo caelum et ecclesia quoad Divinum Verum procedens a Domino (de qua supra, n. 220); ex significatione "altaris", quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, et in sensu respectivo caelum et ecclesia quoad Divinum Bonum procedens a Domino (de qua etiam supra, n. 391, 490, 496): et ex significatione "adorantium", quod sit cultus.

Quod "adorantes" significent cultum Domini, est quia cultus in adoratione Domini consistit, et quia in sensu spirituali non intelligitur aliquid personae, sed modo res abstracta a personis (de qua re videatur supra, n. 99, 100, 270, 325, 625); inde est quod per "adorantes" significetur adoratio et cultus. Ex his constare potest quod per "Surge, metire templum Dei et altare, et adorantes in eo", significetur, ut exploret ecclesiam qualis est quoad receptionem Divini Veri et Divini Boni procedentis a Domino, et inde quoad cultum.

[2] Quod "metiri" in sensu spirituali non significet metiri, constare potest ex eo, quod mandatum sit ut non solum metiretur "templum" et "altare", sed etiam "adorantes in eo"; tum quod "metiri templum et altare" involvat aliquid quod significatur per mensuras illorum, ita quod significatur per "longitudinem", "latitudinem" et "altitudinem"; nam "metiri adorantes in templo" non dici potest nisi "metiri" significet explorare quale eorum seu quale rei.

[3] Quod "metiri" significet explorare quale rei, tum designare illud, constare potest ex locis in Verbo, ubi "metiri" et "mensurae" dicuntur, ut ex sequentibus his:

- Apud Ezechielem,

Vir, cui filum lini in manu ejus et calamus mensurae, mensus est aedificium, tum limen portae, porticum portae in domo, porticum portae a domo, januam portae, portam a tecto thalami, et plura, quae mensus est quoad latitudinem, longitudinem et altitudinem (40:3, 5, 6, 8, 11, 13, 17, seq.);

et postea,

Mensus est templum, superliminare ostii, parietem domus, et ipsam domum, quoad latitudinem et longitudinem (41:1-5, 13, 14, 22);

dein,

Atrium interius, et quae illius atrii erant ([cap.] 42);

demum,

Mensus est altare et quae altaris erant (43:13, seq.):

mensurae etiam designatae sunt in numeris, quot nempe "calami", quot "ulnae", et quot "palmi"; ex quibus constare potest quod per "metiri" illa non intelligatur metiri, sed designare quale rei, quae per singula mensurata designatur; nempe quae per "aedificium", "portam", "porticum", "templum", "superliminare", "parietem", "atrium" et "altare": per "aedificium", "domum" et "templum" significatur ecclesia: per "januam" et "portam" verum introducens; per "porticum" et "atrium" significantur omnia quae extra ecclesiam sunt, sed usque quae spectant illam, quae sunt omnia quae apud hominem ecclesiae in naturali ejus homine sunt; nam ipsa ecclesia apud hominem est in interno seu spirituali homine seu mente, ita interius apud illum; at quae in externo seu naturali homine seu mente sunt, ita quae exterius resident, omnia correspondent illis quae ipsius ecclesiae sunt, quae, ut dictum est, in interno seu spirituali homine seu mente sunt; haec exteriora sunt quae per "porticum" extra domum et per "atrium" significantur. Qualia illa futura sunt, designata ibi sunt per mensuras et per numeros; nam in illis capitibus agitur de ecclesia Domini futura, quae ecclesia interna vocatur, et haec ita describitur. Quisque videre potest quod tales mensurationes nullius rei forent si non unaquaevis mensuratio aliquid significaret; quid autem significat, constare potest ex significatione mensurati, et quale ejus ex significatione mensurae in numero.

[4] Sunt modo tria quae mensurantur, nempe latitudo, longitudo, et altitudo; et per "latitudinem" significatur ecclesiae verum, per "longitudinem" ecclesiae bonum, et per "altitudinem" utrumque quoad gradus; gradus veri et boni sunt quale est verum et bonum interius seu superius, et quale exterius seu inferius. Quod haec per tres illas dimensiones significentur, est quia caelum dicitur "latum" a meridie in septentrionem, et dicitur "longum" ab oriente in occidentem, et dicitur "altum" a tertio caelo quod in supremis est ad primum caelum quod in infimis: et quia illi qui in caelo habitant a meridie in septentrionem in veris doctrinae sunt, ideo per "latitudinem" significatur verum caeli seu ecclesiae; et quia in caelo habitant ab oriente in occidentem illi qui in bonis amoris sunt, ideo per "longitudinem" significatur bonum caeli seu ecclesiae; et quia in supremis habitant qui in tertio caelo sunt, qui sapientissimi, et in infimis qui in primo caelo, qui respective simplices, ideo per "altitudinem" significatur sapientia et intelligentia quoad gradus: haec itaque sunt quae in genere per mensurationes designantur.

[5] Apud eundem,

"Fili hominis, ostende domui Israelis domum, ut pudefiant ob iniquitates suas, et metiantur formam, quum pudefacti fuerunt ob omnia quae fecerunt; formam domus et dispositionem ejus, et exitus ejus, et introitus ejus, et omnes formas ejus; omnia item statuta ejus et dispositiones ejus omnes, et omnes leges ejus edoce eos, et scribe in oculis eorum; ut custodiant omnem formam ejus, et omnia statuta ejus, et faciant ea" (43:10, 11):

quod per "metiri templum" seu "domum" significetur pervestigare et explorare qualis est ecclesia quoad verum et quoad bonum, constare potest ex eo, quod dicatur "ut metiantur formam domus, exitus ejus et introitus", tum "ut custodiant omnem formam ejus"; per quae non potest intelligi forma templi modo quoad formam, sed quoad illa quae per "templum" significantur; nam additur, "ut pudefiant ob iniquitates suas quas fecerunt", per quae significatur pudor quod recesserint a legibus et a statutis ecclesiae; quare etiam dicitur, "ut edoceat illos omnia statuta ejus, omnes 1 descriptiones et omnes leges ejus"; inde patet quod per "templum" significetur ecclesia cum ejus veris et bonis, nam haec sunt quae custodienda, et significantur per "ut custodiant omnem formam domus" seu "templi." Per "templum" in Verbo significatur ecclesia quoad Verum, ac per "domum Dei" ecclesia quoad bonum: nam templum erat ex lapidibus; domus Dei autem antiquis temporibus fuerat ex lignis; ac "lapides" significant vera, et "ligna" bona.

[6] Apud Sachariam,

"Sustuli oculos meos et vidi, et ecce vir, cujus in manu funiculus mensurae; et dixi, Quo tu pergis? qui dixit ad me, Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta latitudo ejus et quanta longitudo ejus:.... et dixit, Suburbia habitabit Hierosolyma, prae multitudine hominum et bestiarum in medio ejus" (2:5, 6, 8 [B.A. 1, 2, 4]):

haec de adventu Domini dicta sunt, et de instauratione novae ecclesiae ab Ipso, ut constare potest a versibus 14 et 15 [10 et 11] illius capitis: "Hierosolyma" significat novam illam ecclesiam; et "metiri" illam significat explorare et inde scire qualis et quanta erit: "latitudo" significat verum doctrinae ejus, et "longitudo" bonum amoris ejus (ut mox supra); quare dicitur, "Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta latitudo ejus et quanta longitudo ejus": quod ecclesia ibi per "Hierosolymam", et non urbs Hierosolyma, intelligatur, patet; nam circa adventum Domini non fuit Hierosolyma tanta et talis, quanta et qualis ibi describitur, nempe, quod "suburbia habitabit Hierosolyma, prae multitudine hominum et bestiarum in medio ejus", per quae intelligitur multitudo gentium accessura ad ecclesiam; per "Hierosolymam, in medio ejus" significatur ecclesia ex illis qui interius recepturi Divinum a Domino procedens, et per "suburbia" ecclesia ex illis qui exterius recepturi sunt. Ecclesia enim Domini est interna et est externa; in ecclesia interna sunt illi qui in intelligentia et sapientia sunt, et inde sunt in caelis superioribus; in ecclesia autem externa sunt illi qui in scientiiS et in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt, et non in aliqua intelligentia et sapientia interiore, et inde in inferioribus caelis sunt; hi vocantur spirituales naturales, illi autem spirituales: spirituales intelliguntur per eos qui "in medio Hierosolymae" sunt, et spirituales naturales qui "in suburbiis": per "homines et bestias" intelliguntur qui in intelligentia et inde in bono vitae sunt; per "homines" qui in intelligentia, et per "bestias qui in affectione boni naturali et inde in bono vitae.

[7] Similia significantur per haec in Apocalypsi,

Angelus "qui mecum loquebatur, calamum habebat aureum, ut metiretur civitatem" Novae Hierosolymae, "portas ejus et murum ejus;.... et mensus est murum.., centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli" (21:15, 17):

per "Novam Hierosolymam" etiam hic intelligitur nova ecclesia, et per "civitatem" doctrina ejus; per "murum" ejus significatur Divinum Verum tutans; per numerum "centum quadraginta quatuor" significantur omnia vera et bona in complexu; hic numerus dicitur esse "mensura hominis quae est angeli", quod non dici posset nisi per "mensuram" significaretur quale. (Sed de his ad ipsum locum in sequentibus.)

[8] Apud Ezechielem,

"cum exiret vir ille versus ortum, in cujus manu linea, mensus est mille per ulnam; dein transire fecit me per aquas; aquae talorum: mensus mox est mille, et transire fecit me per aquas; aquae genuum: et mensus est mille, et transire fecit me per aquas; aquae lumborum: mensus rursus est mille; fluvius quem non potui transire, quia altae erant aquae, aquae natationis, fluvius qui non transibatur. .... Et ecce super ripa fluvii arbor multa hinc illinc; .... et omnis anima vivens quae reptat, et quocunque veniret fluvius, vivet; unde fit piscis multus" (47:3-5, [7,] 9):

per haec describitur quomodo intelligentia, quae est illis qui ab ecclesia, crescit per receptionem Divini Veri procedentis a Domino: Divinum Verum procedens a Domino significatur per "aquas exeuntes desub limine domus versus orientem, et descendentes a latere domus dextro a meridie altaris", ut dicitur in versu primo illius capitis; per "orientem" significatur amor in Dominum, quoniam oriens in caelo est ubi Dominus apparet ut Sol; et "latus dextrum" inde est ubi Divinum Verum in maxima luce recipitur, et id latus vocatur meridies; quare etiam dicitur "a meridie altaris": quomodo intelligentia crescit per receptionem Divini Veri procedentis a Domino, describitur per "aquas" quas transivit, quae primum pertingebant "ad talos", postea "ad genua", tum "ad lumbos", et tandem erant "tam altae ut transiri non possent"; per "aquas ad talos" significatur intelligentia qualis est sensuali et naturali homini, nam "tali" significant sensuale et naturale; per "aquas ad genua" significatur intelligentia qualis est spirituali naturali homini, nam "genua" significant spirituale naturale; per "aquas ad lumbos" significatur intelligentia qualis est spirituali homini, nam "lumbi" significant conjugium veri et boni, quod est spirituale; per "aquas quae non transiri possent" significatur intelligentia caelestis, quae vocatur sapientia, qualis est caelesti homini, seu angelo tertii caeli; quae quia est ineffabilis, dicitur quod esset "fluvius qui transiri nequiret"; et quoque illae aquae dicuntur "aquae natationis", ex eo quod sit longe supra naturalem hominem: "fluvius" qui ex aquis illis significat intelligentiam et sapientiam; cognitiones veri et boni, tum perceptiones, significantur per quod "in ripa fluvii arbor multa hinc illinc" ("arbor" significat cognitiones et perceptiones); vita inde omnibus quae in naturali homine, tam cognitionibus quam scientiis, significatur per quod "omnis anima vivens quae reptat vivet", tum per quod "erit piscis multus"; "anima reptans" et "piscis" significat illa quae in naturali homine sunt, quae vocantur cognitiones ex Verbo, et quoque scientiae naturales per quas spiritualia confirmantur, et "vivere" significat influxum Domini per spiritualem hominem et ejus intelligentiam in illas cognitiones et scientias.

(Quod "aquae" significent vera doctrinae ex Verbo, per quae intelligentia, videatur supra, n. 71, 483, 518.)

[9] Apud Habakuk,

"Stetit et mensus est terram, vidit et dissipavit gentes, quia dispersi sunt montes aeternitatis, submiserunt se colles saeculi, incessus saeculi illi" (3:6):

haec de visitatione et de ultimo judicio a Domino quando in mundum venturus est: per "Stetit et mensus est terram" significatur exploratio tunc qualis ecclesia; "metiri" significat explorare, et " 2 terra" ecclesiam: per "Vidit et dissipavit gentes" significatur dejectio omnium in infernum qui in malis et inde falsis sunt; "dissipare" significat dejicere in infernum, et "gentes" significant illos qui in malis et inde falsis sunt: per "Dispersi sunt montes aeternitatis" significatur quod perierit ecclesia caelestis qualis fuerat apud antiquissimos, qui in amore in Dominum fuerunt; "montes aeternitatis" significant illam ecclesiam et illum amorem: per "Submiserunt se colles saeculi" significatur quod perierit ecclesia spiritualis, qualis fuerat apud antiquos post diluvium, qui in amore erga proximum fuerunt; "colles saeculi" significant illam ecclesiam et illum amorem: per "incessus saeculi illi" significatur secundum statum ecclesiae qui tunc erat, qui perversus.

[10] Apud Esaiam,

"Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi:.... quis mensus est pugillo suo aquas, et caelos spithama exaequavit, et complexus est in trientali pulverem terrae, ac appendit in lance montes, collesque in libra?" (40:10, 12):

haec quoque de Domino, deque Divino Vero ex quo caelum et ecclesia, et ex quo sapientia: adventus Domini et tunc ordinatio omnium in caelis ab Ipso ex propria potentia, significatur per "Ecce Dominus Jehovih [in] forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi"; "brachium Ipsius" quod dominabitur, significat propriam potentiam: ordinatio omnium in caelis ex propria potentia per Divinum Verum, significatur per "Quis mensus est pugillo suo aquas, et caelos spithama exaequavit, et complexus est in trientali pulverem terrae, et appendit lance montes, et colles in libra?" Per "metiri aquas" significatur designare Divina vera, per "caelos spithama exaequare" significatur inde ordinare caelos, per "complecti trientali pulverem terrae" significatur ordinare inferiora; per "pugillum", "spithamam" et "triental" significatur simile quod per "mensuras", tum quod per "manum", nempe quale rei, et propria potentia: per "appendere in lance montes, et colles in libra" significatur subordinare et aequilibrare omnia; per "lancem" et "libram" significatur justa aequilibratio, ac per "montes" et "colles" significantur caeli superiores (per "montes" illi caeli qui in amore in Dominum sunt, et per "colles" qui in charitate erga proximum, ut supra).

[11] Apud Hiobum,

"Ubi fuisti cum fundarem terram? indica si nosti intelligentiam; quis posuit mensuras ejus? si scis; et quis extendit super eam lineam super quid bases ejus demersae sunt? quis jecit lapidem anguli ejus?" (38:4-6):

per "terram" hic intelligitur ecclesia; per "fundare illam", et "ponere mensuras ejus", significatur instaurare illam et designare quale ejus ("mensura" est quale rei); per "extendere super eam lineam" significatur continere illam in suo quali; per "Super quid bases ejus demersae sunt, et quis jecit lapidem anguli ejus?" significatur fundatio ejus super illis quae in naturali homine; "lapis anguli" est verum naturalis hominis, quod vocatur verum scientificum, super quo fundatur verum spiritualis hominis seu verum spirituale.

[12] Apud Jeremiam,

"Si recesserint statuta haec a coram Me, ... etiam semen Israelis cessabunt, ut non sint gens coram Me omnibus diebus: .... si mensurabuntur caeli sursum, et pervestigabuntur fundamenta.. deorsum, Ego etiam reprobabo omne semen Israelis propter omne quod fecerunt" (31:36, 37):

per "statuta" ibi significantur omnia ecclesiae quae filiis Israelis mandata sunt, ita omnia cultus; quae si non custodituri, quod nulla ecclesia apud illos futura esset, significatur per "Si recesserint statuta a coram Me, et semen Israelis cessabunt, ut non sint gens coram Me omnibus diebus"; per "Israelem" significatur ecclesia, et per "semen ejus" verum ecclesiae: et tametsi novum caelum et nova ecclesia exstitura sint, quod usque nihil caeli et ecclesiae futurum sit apud illam gentem, significatur per "Si mensurabuntur caeli sursum, et pervestigabuntur fundamenta deorsum, Ego etiam reprobabo omne semen Israelis propter omne quod fecerunt."

[13] Quod per "metiri" et "mensurare" significetur designare et determinare quale rei, tum etiam explorare illud, est quia per "mensuram" significatur quale rei seu qualitas. Quod per "mensuram" id significetur, constare potest ex sequentibus locis: - In Apocalypsi,

Angelus "mensus est murum civitatis" novae Hierosolymae "centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli" (21:17):

quod hic per "mensuram" significetur quale rei quae intelligitur per "murum civitatis Hierosolymae", manifeste patet; nam quid alioqui intelligeretur per quod "mensura muri centum quadraginta quatuor cubitorum esset mensura hominis, hoc est, angeli"? Apud Matthaeum,

"Ne judicate ut non 3 condemnemini; nam quo judicio judicatis judicabimini, et qua mensura mensuratis mensurabitur vobis" (7:1, 2);

apud Lucam,

"Non judicate ut non judicemini, non condemnate ut non condemnemini, remittite et remittetur vobis, date et dabitur vobis; mensuram bonam, pressam, agitatam et superfluentem dabunt in sinum vestrum; qua enim mensura metimini, remetientur vobis" (6:37, 38);

(haec explicata videantur in opere De Caelo et Inferno 349): et apud Marcum,

"Qua mensura mensuratis ea remensurabitur vobis, et superaddetur vobis audientibus; quisquis habet, dabitur illi, sed quisquis non habet, etiam quod habet auferetur ab illo" (4:24, 25):

[14] ita describitur charitas erga proximum, seu affectio spiritualis veri et boni; nempe, quantum et qualiter aliquis in illa charitate seu in illa affectione est in mundo, tantum in illam venit post mortem: quod non cogitandum sit male de bono et de vero, intelligitur per "Ne judicate ut non judicemini, et ne condemnate ut non condemnemini"; male cogitare de malo et de falso cuivis licet, sed non de bono et vero, nam haec in spirituali sensu sunt proximus: quia est charitas erga proximum quae intelligitur, ideo etiam dicitur, "Remittite et remittetur vobis, date et dabitur vobis": quod affectio spiritualis quae vocatur charitas permansura sit post mortem secundum quantum et quale ejus, intelligitur per "Qua mensura mensuratis remensurabitur vobis"; et quod id quantum et quale implebitur in aeternum, intelligitur per quod "mensura superaddetur vobis audientibus", et quod "in sinum dabitur mensura bona, pressa, agitata et superfluens"; "mensura" ibi est quantum et quale affectionis seu charitatis quod in aeternum intra seu secundum gradum ejus in mundo augebitur (videatur in loco supra citato in opere De Caelo et Inferno 349): quod hoc fiet illis qui charitatem exercent, intelligitur per quod "superaddetur vobis audientibus"; "audientes" significant obedientes et facientes.

Quod "amare proximum" sit amare verum et bonum, tum sincerum et justum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 84-106). Quod non alia cogitatio nec aliud judicium intelligatur quam de spirituali vita alterius, constare potest ex eo, quod cuivis licitum sit cogitare de alterius vita morali et civili, et quoque de ea judicare; absque tali judicio et cogitatione de aliis nullatenus potest aliqua societas civilis subsistere; quare per "non judicare et condemnare" significatur non cogitare male de proximo spiritualiter intellecto, nempe de fide et amore ejus, quae sunt vitae spiritualis hominis; nam illa in ejus interioribus abscondita latent, et inde non alicui nota sunt quam soli Domino.

[15] Apud Johannem,

"Quem Pater misit, verba Dei loquitur, non enim ex mensura dedit Ipsi Deus spiritum" (3:34 4 ):

per "spiritum", quem Deus dat, significatur Divinum Verum, et inde intelligentia et sapientia: per "non ex mensura" significatur supra omne quantum et quale hominum, consequenter infinitum; nam infinitum quod erat Domino non habet quantum et quale, nam quantum et quale sunt proprietates finiti, quantum enim et quale determinant finitum et terminant illud; at quod est absque terminatione est infinitum: ex quo sequitur quod "mensura" etiam hic significet quale, nam "non ex mensura" significat absque praedicatione qualis seu qualitatis.

[16] Apud Davidem

"Notum fac mihi, Jehovah, finem meum; et mensura dierum meorum quae illa: agnoscam quam brevi cessans ego: ecce palmos dedisti dies meos, et tempus meum sicut nihil coram Te" (Psalmuss 39:5, 6 [B.A. 4, 5]):

apparet sicut per illa verba intelligantur solum tempora vitae, quorum finem vult scire, et quod illa cito pertranseant; sed in sensu spirituali non intelliguntur tempora, verum pro illis status vitae; quare per "Notum fac mihi, Jehovah, finem meum; mensura dierum meorum, quae illa", significatur ut sciat statum vitae suae et ejus quale, ita qualis ei vita permansura sit: per "Ecce palmos dedisti dies meos" significatur quod quale statuS vitae ejus sit perparvi momenti; et per "Tempus meum sicut nihil coram Te" significatur quod status vitae ejus nihil valeat; "tempus" enim et "dies" significant status vitae quoad verum et quoad bonum, et inde quoad intelligentiam et sapientiam; proinde quod illa et haec, quatenus ex ipso, nihil pretii sint. Quod hic sensus illis verbis insit, non potest, ab illis qui solum naturaliter cogitant, videri, quia cogitatio naturalis non potest separari ab idea temporis; at cogitatio spiritualis, qualis est angelica, nihil commune habet cum tempore, nec cum spatio, nec cum persona.

[17] Quoniam "mensurae" significant quale rei, patet quid significatur

Per "domum mensurarum" ( 5 Jeremias 22:14),

Per "portionem mensurarum" (Jeremias 13:25),

Tum per "viros mensurarum" (Esaias 45:14):

per "mensuras" ibi significatur quale in omni complexu.

Apud Mosen,

"Non facietis perversitatem in judicio, in mensura, in pondere, et in dimensione; librae justitiae, lapides justitiae, ephae justitiae, et hin justitiae erit vobis" (Leviticus 19:35, 36);

apud eundem,

"Non erunt.. in loculo tuo diversi lapides, magnus et parvus; non erunt in domo tua diversae ephae, magna et parva; lapis perfectus et justitiae erit tibi, epha perfecta et justitiae erit tibi" (Deutr. 25:13-15);

et apud Ezechielem,

"Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis" (45:10):

quod per has "mensuras" et per haec "pondera" significetur aestimatio rei secundum quale veri et boni, videatur supra (n. 373).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/1232